From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7084

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7084. Ex hac correspondentia 1 etiam sciri potest quomodo se habet cum fide et cum amore: fides absque amore est sicut lux absque calore, qualis est lux hiemis; 2 et fides cum amore est sicut lux cum calore, qualis est lux veris; quod in luce veris omnia et singula crescant et floreant, notum est; et quoque quod in luce hiemis omnia et singula torpescant et emoriantur; similiter se habet cum fide et 3 amore.

Footnotes:

1. quoque

2. at

3. The Manuscript inserts cum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3939

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3939. ‘Et vocavit nomen ejus Asher’: quod significet quale, constat ex significatione ‘vocare nomen’ quod sit quale, ut supra; ipsum quale est quod ‘Asher’ repraesentat; Asher in lingua originali significat beatitudinem, sed involvit omnia illa quae significantur per verba matris ejus Leae, ‘in beatitudine mea quia beatificabunt me filiae’, nempe jucundum affectionum correspondens felicitati vitae aeternae; est hoc quartum 1 commune quod externum hominem eum interno conjungit; cum enim homo percipit in se jucundum illud correspondens, tunc incipit externus ejus homo conjungi interno; sunt 2 jucunda quae sunt affectionum veri et boni, quae conjungunt, nam absque jucundis affectionum nihil conjungitur, est enim in illis vita hominis; quod per affectiones omnis conjunctio, videatur n. 3 3024, 3066, 3336, 3849, 3909; per ‘filias quae beatificabunt’ significantur Ecclesiae; quod ‘filiae’ 4 in sensu interno verbi sint Ecclesiae, videatur n. 2362. Hoc nunc dictum est a Lea, quia per ‘partus ancillarum’ significantur vera communia quae sunt media inservientia conjunctioni, ut existat apud hominem Ecclesia; cum enim homo id jucundum seu illam affectionem percipit, tunc incipit ille Ecclesia fieri, et quia ita, dicitur hoc de quarto seu ultimo illo ex ancillis.

[2] In Verbo passim nominatur Asher, sed ibi significatur per illum, ut quoque per reliquos, quale de quo ibi agitur, hoc est, quales sunt in illo statu, de quo res ibi est; et quoque se habet quale eorum secundum ordinem in quo nominantur, sicut aliter cum a Reubene seu fide principium ducitur, aliter cum a Jehuda seu amore caelesti, et aliter cum a Josepho seu ab amore spirituali; nam essentia et qualitas principii derivatur et transit in sequentes; inde significationes eorum variae in locis ubi nominantur: hic ubi de nativitate eorum agitur, per 5 illos significantur communia Ecclesiae, proinde omnia fidei et amoris quae faciunt Ecclesiam; et hoc ex causa quia in illis quae praecedunt, agitur de regeneratione hominis, seu de statibus hominis antequam fit Ecclesia, et in supremo sensu de 6 Domino, quomodo Humanum Suum Divinum fecit; ita de ascensu per scalam quae in Bethel visa est Jacobo, usque ad Jehovam.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts medium.

2. The Manuscript inserts enim.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. These words after Ecclesiae

5. The Manuscript has duodecim

6. The Manuscript has Humano Domini, quomodo illud

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3909

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3909. ‘Et accensus ira Jacob in Rachelem’: quod significet indignationem a parte boni naturalis, constat a significatione ‘accendi ira’ quod sit indignari, de qua sequitur; et a repraesentatione ‘Jacobi’ quod sit bonum naturalis, de qua supra; ‘in Rachelem’ dicitur quia verum interius per Rachelem repraesentatum, a bono naturalis quod est Jacob, non adhuc agnosci fide et actu posset. Quod ira accendi sit indignari in sensu interno, est quia omnis affectio naturalis cum versus interiora, seu versus caelum ascendit, mitior fiat, et tandem mutetur in affectionem caelestem; quae enim in sensu litterae exstant, ut hic ‘accendi ira’, sunt rudia respective, quia naturalia et corporea, sed mitia et lenia fiunt sicut a corporeo et naturali homine ad internum seu spiritualem elevantur; 1 inde est, quod sensus litteralis 2 sit talis quia ad captum naturalis hominis, et sensus internus non talis quia ad captum spiritualis hominis, accommodatus est; inde patet quod per ‘accendi ira’ significetur indignari; ipsa indignatio spiritualis, minus caelestis, nec trahit aliquid ab ira naturalis hominis, sed ab interiore essentia zeli, qui nempe zelus, in externa forma apparet sicut ira, sed in interna non est ira, ne quidem indignatio irae, sed est triste quoddam cum votivo ut non ita sit, et in forma adhuc interiore est modo obscurum quoddam quod jucundum caeleste interpolat ex non bono et vero apud alium.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts quoque.

2. The Manuscript inserts Verbi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.