5064. In praemissis ad caput praecedens n. 4954-4959 explicatum est quid in sensu interno significatur per ‘esurienti dare edere, sitientem potare, peregrinum colligere, nudum amicire, aegrotum ac in carcere visitare’, quod nempe sit essentia charitatis quae involvitur ac ita describitur; per ‘esurientem, sitientem et peregrinum’ affectio boni et veri, et per ‘nudum, aegrotum et in carcere’ agnitio sui, videatur n. 4956, 4958.
Arcana Coelestia #4535
So far, this translation contains passages up through #2134. It's probably still a work in progress. If you hit the left arrow, you will find that last number that's been translated.
Arcana Coelestia #4954
4954. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM NONUM
In praemissis ante caput praecedens, explicata sunt quae Dominus locutus est de judicio super bonos et malos apud Matthaeum
25:31-33, quae videantur n. 4807-4810; veniunt nunc explicanda quae ordine ibi sequuntur, nempe haec verba, Tunc dicet 1 Rex iis qui a dextris Ipsius, Venite benedicti Patris Mei, possidete paratum vobis regnum a fundatione mundi: esurivi enim et dedistis Mihi edere; sitivi et potastis Me; peregrinus fui et collegistis Me; nudus et circuminduistis Me; aegrotus fui et visitastis Me; in carcere fui et venistis ad Me, Gen. 39:34-36.
Footnotes:
1. dicit, in the First Latin Edition