Arcana Coelestia #4170
4170. ‘Et arietes gregis tui non comedi’: quod significet verum boni quod ex illius nihil sumpserit, constat ex significatione ‘arietum’ quod sint vera boni; ‘oves’ enim significant bona, inde ‘arietes’ qui sunt ovium, vera boni 1 ; et ex significatione ‘comedere’ quod sit appropriare sibi, de qua n. 3168, 3513, 3596, 3832, ita sumere, nam quod ab alio appropriatur, hoc ab illo sumitur.
Footnotes:
1. The Manuscript inserts de quibus, ex Divina Domini Misericordia, alibi.
Arcana Coelestia #1468
1468. ‘Et dixit ad Sarai uxorem suam’: quod significet quod ita cogitavit de veris quibus caelestia adjuncta, constat ex significatione ‘Sarai’ cum nominatur ‘uxor’; uxor in sensu interno Verbi non aliud significat quam verum conjunctum bono, nam conjunctio veri cum bono non aliter se habet ac conjugium; cum nominatur maritus in Verbo, tunc ‘maritus’ significat bonum et ‘uxor’ verum, sed cum non nominatur maritus sed dicitur ‘vir’, tunc ille significat verum et ‘uxor’ bonum, et hoc constanter in Verbo, ut quoque dictum prius n. 915; hic quia Abram nominatus, ‘Sarai uxor’ significat verum: ita ‘dicere ad Sarai uxorem’ in sensu interno est ita cogitare de veris quibus caelestia conjuncta. Historica vera sunt quod Abram sic dixit uxori suae cum profectus in Aegyptum, sed ut dictum, omnia historica Verbi sunt repraesentativa et omnia verba sunt significativa; historica non alia allata sunt, nec alio ordine, nec verba exprimentia alia, quam quae in sensu interno arcana illa exprimerent.