From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3899

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3899. Actum est in illis quae praecedunt in hoc capite apud Matthaeum de successiva vastatione Ecclesiae, quod nempe primum non amplius inciperent scire quid bonum et verum, sed litigarent de illis; dein quod contemnerent illa; tertio quod non agnoscerent; quarto quod profanarent, videatur n. 3754; nunc agitur de stata Ecclesiae qualis est ‘tunc’ quoad doctrinam in communi, et apud illos in specie qui in sancto cultu externo, sed in profano interno sunt, hoc est, qui ore profitentur Dominum cum sancta veneratione, sed corde se colunt et mundum, sic ut cultus Domini illis sit pro medio lucrandi honores et opes; illi quantum agnoverunt Dominum, caelestem vitam et fidem, tantum, cum tales fiunt, profanant. De hoc statu Ecclesiae nunc agitur; ut melius constare potest a sensu interno verborum Domini quae supra allata sunt; qui talis 1 .

Footnotes:

1. The Manuscript inserts est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

The Bible

 

Matteo 24:41

Study

       

41 due donne macineranno al mulino: l’una sarà presa e l’altra lasciata.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3754

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3754. In illis quae praecedunt, actum est de tribus statibus perversionis boni et veri in Ecclesia, hic nunc agitur de quarto statu, qui etiam est ultimus; de primo statu, quod fuerit quod non amplius inciperent scire quid bonum et quid verum, sed de illis litigarent inter se, a quibus falsitates, videatur n. 3354: de secundo statu, quod fuerit quod bonum et verum contempturi, et quoque quod aversaturi, et sic quod exspiratura fides in Dominum, secundum gradus sicut cessatura charitas, videatur n. 3487, 3488: de tertio statu, quod fuerit desolationis Ecclesiae quoad bonum et verum, videatur n. 3651, 3652: de quarto statu hic nunc agitur, qui est profanationis boni et veri; quod ille status hic describatur, constare potest a singulis ibi in sensu interno, qui talis est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.