From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3709

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3709. Quod ‘benedicentur in te omnes familiae humi’ significet quod omnia vera boni doctrinae conjungentur bono, constat ex significatione ‘benedici’ quod sit conjungi, de qua n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584; ex significatione ‘familiarum’ quod sint bona et quoque vera boni, de qua n. 1159, 1261; et ex significatione ‘humi’ quod sit id quod Ecclesiae, consequenter doctrina boni et veri in naturali seu externo homine, qui hic per ‘Jacobum’ repraesentatur, de qua n. 268, 566, 990, 3671: inde patet quod per ‘benedicentur in te omnes familiae humi’ significetur quod omnia vera boni doctrinae conjungentur bono. Vera boni doctrinae sunt doctrinalia amoris in Dominum et charitatis erga proximum, quae conjungi bono in naturali homine dicuntur quando volupe et jucundum est scire illa propter facere illa.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1165

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1165. Quod per ‘Mizraim seu Aegyptum’ significentur in Verbo scientiae, seu varia scientifica, per quae explorare volunt arcana fidei et principia falsi inde capta confirmant, tum etiam simpliciter scientiae ita quae utiles, constat non solum a locis nunc allatis, sed etiam a permultis aliis, quae omnia si adducerentur, paginas implerent; videantur Esai. 19:1 ad fin. ; 30:1-3; 31:1-3; Jer. 2:18, 36; 42:14 ad fin. ; 46:1 ad fin. ; Ezech. 16:26; 23:3 1 ; 29:1 ad fin. ; 30:1 ad fin. ; 7:11; 9:3, 6; 11:1, 5, 11; Mich. 7:12 [NCBS: 15]; Zach. 10:10, 11; Ps. 80:9 [KJV Ps. 80:8] seq.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

The Bible

 

Exodus 27:12

Study

       

12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.