From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2025

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2025. Quod ‘dabo tibi, et semini tuo post te, terram peregrinationum tuarum’ significet quod Dominus omnia Sibi propriis viribus acquisiverit quae sunt ‘terra peregrinationum’, constat a significatione ‘peregrinari’ quod sit instrui, de qua n. 1463; et quia homo 1 vitam sibi acquirit imprimis per instructionem in scientificis, doctrinalibus, et cognitionibus fidei, peregrinatio inde est vita sic acquisita; applicate ad Dominum, est vita quam Ipse Sibi comparavit per cognitiones, pugnas tentationum, et in illis victorias, et quia illam Sibi propriis viribus 2 , hic per ‘terram peregrinationum’ illud significatur.

[2] Quod Dominus omnia Sibi propriis viribus comparaverit, et propriis viribus univerit Essentiam Humanam Divinae et Divinam Humanae, et quod sic justitia solus factus, constat manifeste apud Prophetas,

ut apud Esaiam,

Quis hic veniens ex Edom, ... incedens in multitudine roboris Sui?... Torcular calcavi solus Ego, et de populis non quisquam Mecum:... Circumspexi, et nemo auxilians, et obstupui, et nemo suffulciens; ideo salutem praestitit Mihi brachium Meum, Esai. 43:1, 3, 5 3 ;

‘Edom’ pro Humana Domini Essentia, ‘robur et brachium’ pro potentia; quod ex propria, clare dicitur quod ‘nemo auxilians, nemo suffulciens’ quod ‘salutem Ipsi praestiterit brachium Ipsius’:

[3] apud eundem,

Vidit quod non quisquam, et obstupuit quod nemo intercedens; et salutem praestitit Ipsi brachium Ipsius, et justitia Ipsius fulcivit Ipsum: et induit justitiam sicut loricam, et galeam salutis in capite Suo, 59:16, 17;

similiter quod propria potentia, et quod sic justitia factus. Quod Dominus justitia, apud Danielem,

Septimanae septuaginta decisae sunt... ad expiandum iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculorum, et ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum Sanctum Sanctorum, 9:24:

et apud Jeremiam,

Suscitabo Davidi germen justum, et regnabit rex, et intelligenter aget, et faciet judicium et justitiam in terra; in diebus Ipsius 4 salvabitur Jehudah, et Israel habitabit in fiducia; et hoc nomen Ipsius, quod vocabunt Ipsum, Jehovah Justitia nostra, 23:5, 6; 33:15, 16;

ideo quoque appellatur ‘Habitaculum Justitiae’, Jer. 31:23; 50:7;

[4] et apud Esaiam,

‘Mirabilis et Heros’, 9:6. Quod Dominus toties tribuat Patri quod Ipsius est, explicatum est supra, n. 1999, 2004; Jehovah enim in Ipso fuit, proinde in singulis Ipsius; hoc ex simili tametsi non compari, potest illustrari apud hominem; anima hominis est in eo, et quia in eo, est in singularissimis ejus, nempe in singularissimis ejus cogitationis et in singularissimis ejus actionis; quicquid non habet animam ejus in se, non est ejus; Anima Domini fuit ipsa Vita seu ipsum Esse quod est Jehovah, nam conceptus a Jehovah, ita fuit in singularissimis Ipsius; et quia ipsa Vita seu ipsum Esse quod est Jehovah, fuit Ipsius, sicut anima est hominis, ita Ipsius fuit quod Jehovae, quod est quod Dominus dicit, quod ‘sit in sinu Patris’, Joh. 1:18, et quod ‘omnia quae Pater habet, Sua essent’, Joh. 16:15; 17:10, 11 .

[5] Ex bono quod est Jehovae, univit Divinam Essentiam Humanae, et ex vero univit Humanam Essentiam Divinae, ita omnia et singula ex Se Ipso; immo Humanum Ipsius fuit relictum Sibi ut pugnaret a Se contra omnia inferna et vinceret illa, et quia vitam habuit in Se, ut dictum, quae Ipsius fuit, Sua potentia et Suis viribus illa evicit; sicut etiam clare apud Prophetas in locis citatis 5 dicitur. Inde nunc quia propriis viribus omnia Sibi acquisivit, justitia factus, mundum spirituum vindicavit ab infernalibus geniis et spiritibus, et sic liberavit genus humanum ab interitu, nam genus humanum per spiritus regitur, et sic redemit illud; ideo toties in Verbo Veteris Testamenti Liberator et Redemptor dicitur, et Salvator, quod est nomen Ipsius Jesus.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript has comparavit here, but it is deleted.

3. The Manuscript and the First Latin Edition have 1, 2, 5; in 9486 treating of the same subject and quoting the same passage Swedenborg includes the final words of verse 1 which are Ego qui loquor in justitia; magnus ad salvandum.

4. Illius, in the First Latin Edition.

5. The Manuscript inserts supra.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4973

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4973. ‘Et fuit in domo domini sui Aegyptii’: quod significet ut initiaretur bono naturali, constat ex significatione ‘domini’ quod sit bonum, de qua sequitur; et ex significatione ‘Aegyptii’ quod sit scientificum in genere et inde naturale, de qua n. 4967; quod ‘esse in domo’ sit initiari, est quia ‘domus’ est mens in qua bonum, n. 3538, hic mens naturalis, et praeterea ‘domus’ praedicatur de bono, n. 3652, 3720 est apud hominem mens naturalis et mens rationalis; mens naturalis est in externo ejus homine, mens rationalis in interno; scientifica sunt vera mentis naturalis, quae dicuntur ibi ‘in domo sua esse’ cum ibi conjunguntur bono, nam bonum et verum constituunt simul unam domum, sicut maritus et uxor; sed bona et vera, de quibus hic agitur, sunt interiora,

1 correspondent enim caelesti spiritualis e rationali, quod repraesentatur per ‘Josephum’; vera interiora correspondentia in naturali sunt applicationes ad usus, et bona interiora ibi sunt usus.

[2] Multoties in Verbo dicitur ‘dominus’, sed qui sensum internum non scit, nihil quid per dominum intellectum autumat quam quod in communi sermone cum dominus nominatur, intelligitur; sed ‘dominus’ in Verbo nullibi dicitur ubi non agitur de bono, similiter cum ‘Jehovah’; cum autem agitur de vero, dicitur ‘Deus’ et quoque rex'; inde est quod per ‘dominum’ significetur bonum; 2 quod et ab his locis constare potest, apud Mosen,

Jehovah Deus vester, Ipse Deus deorum, et Dominus dominorum, Deut. 10:17:

apud Davidem,

Confitemini Jehovae, ... confitemini Deo deorum; confitemini Domino dominorum, Ps. 136:1-3;

ubi Jehovah seu Dominus dicitur ‘Deus deorum’ a Divino Vero quod procedit ab Ipso, et ‘Dominus dominorum’ a Divino Bono quod est in Ipso:

[3] similiter apud Johannem, Agnus vincet eos, quia Dominus dominorum est, et Rex regum,

Apoc. 17:14:

et apud eundem,

Sedens super equo albo habet super vestimento Suo et super femore Suo nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum,

Apoc. 19:16;

quod Dominus ‘Rex regum’ dicatur Divino Vero, et ‘Dominus dominorum’ a Divino Bono, patet singulis ibi; ‘nomen scriptum’ est quale Ipsius, n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006; ‘vestimentum super quo id scriptum’ est verum fidei, n. 1073, 2576, 4545, 4763; ‘femur super quo etiam id quale scriptum’ est bonum amoris, n. 3021, 4277, 4280, 4575; 3 exinde quoque patet quod Dominus ex Divino Vero dicatur ‘Rex regum’, et ex Divino Bono ‘Dominus dominorum’; quod Dominus ex Divino Vero dicatur Rex, videatur n. 2015, 2069, 3009, 3670, 4581. Inde quoque liquet quid intelligitur per Christum Domini, apud Lucam,

[4] Simeoni responsum factum est a spiritu sancto, non visurum mortem antequam videret Christum Domini, 2:26;

‘Christus Domini’ est Divinum Verum Divini Boni, ‘Christus’ enim idem est ac Messias, et Messias est Unctus seu Rex, n. 3008, 3009;

‘Dominus’ ibi est Jehovah'; in Verbo Novi Testamenti nullibi Jehovah dicitur, sed pro Jehovah Dominus et Deus, videatur n. 2921; 4 ut quoque apud Lucam, Jesus dixit, Quomodo dicunt Christum filium Davidis, cum Ipse David dicit in libro Psalmiorum, Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris Meis, 20:41, 42 5 :

idem ita apud Davidem,

Dictum Jehovae ad Dominum meum, Sede ad dextram Meam, Ps. 110:1, quod Jehovah apud Davidem 6 dicatur Dominus apud Evangelistam patet, 7 ‘Dominus’ ibi pro Divino Bono Divini Humani; omnipotentia significatur per ‘sedere a dextris’, n. 3387, 4592, 4933. f.

[5] Dominus cum fuit in mundo, fuit Divinum Verum, at cum glorificatus est, hoc est, cum Humanum in Se Divinum fecit, tunc factus est, Divinum Bonum, a quo dein Divinum Verum procedit; inde est quod discipuli post resurrectionem non appellaverint Ipsum Magistrum, ut prius, sed Dominum, ut patet apud Johannem 21:7, 12, 15-17, 20, et quoque apud reliquos Evangelistas. Divinum Verum, quod Dominus fuit cum in mundo et quod dein procedit ab Ipso, hoc est, a Divino Bono, etiam vocatur ‘Angelus foederis’, apud Malachiam, Subito veniet ad templum Suum Dominus Quem vos quaerentes, et Angelus foederis quem vos desideratis, 3:1.

[6] Quia per ‘Dominum’ intelligitur Divinum Bonum, et per ‘Regem’ Divinum Verum, ideo ubi de Domino dicitur quod Ipsi dominium et regnum, ibi ‘dominium’ praedicatur de Divino Bono et ‘regnum’ de Divino Vero; et ideo 8 Dominus vocatur ‘Dominus gentium’ et ‘Rex populorum’, 9 per gentes enim significantur qua in bono, et per populos qui in vero, n. 1259, 1260, 1849, 3581.

[7] Bonum dicitur ‘dominus’ respective ad servum, et bonum dicitur ‘pater’ respective ad filium, ut apud Malachiam, Filius honorabit patrem, et servus dominum suum; quod si Pater Ego, ubi honor Meus, et si Dominus Ego, ubi timor Mei, 1:6:

et apud Davidem,

In servum venditus est JOSEPHUS, sermo Jehovae probavit eum, misit rex [et] solvit eum, dominator gentium aperuit eum, posuit eum dominum domui suae, et dominantem in omnem possessionem suam, Ps. 105:17, [19, ] 20, 21, 22; quod per 'Josephum' ibi intelligatur Dominus, a singulis patet;

Dominus ibi est Divinum Bonum Divini Humani.

Footnotes:

1. ex causa quia correspondebant caelestibus spiritualis e rationali, quae repraesentantur per Josephum

2. ut

3. inde

4. quia Dominus sicut Jehovah est Divinum Bonum, et Deus est Divinum Verum, et quia Dominus erat Ipse Jehovah in Veteri Testamento toties nominatus, Arcana Coelestia n. 1736, 2921, 3035; hoc quoque patet apud Lucam

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. dicitur

7. The Manuscript inserts et.

8. The Manuscript inserts quoque.

9. gentes enim significant illos qui in bono, et populi illos qui in vero

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

The Bible

 

Psalmi 105:17

Study

       

17 Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron.