From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10569

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10569. ‘Et in quo notum fiet usquam quod invenerim gratiam in oculis Tuis, ego et populus Tuus, nonne in eundo Te cum nobis?’ quod significet receptionem prae aliis si Divinum manifestetur apud illos, constat ex significatione ‘notum fieri’ cum de Divino apud illos, quod sit revelari; ex significatione ‘gratiam invenire in oculis Jehovae’ quod sit 1 receptus esse, de qua supra n. 10563, hic 2 prae aliis, quoniam sequitur, ‘sic praestantiores reddemur ego et populus Tuus prae omni populo qui super faciebus humi’; et ex significatione ‘ire cum nobis’ cum de Jehovah, quod sit Divinum ducens hic in terram Canaanem, de qua supra n. 10567; inde patet quod per ‘in quo notum fiet usquam quod invenerim gratiam in oculis Tuis, ego et populus Tuus, nonne in eundo Te cum nobis?’ significetur receptio prae aliis si Divinum manifestetur apud illos.

[2] Dicitur ‘in oculis Jehovae’, et per id significatur praesentia Divina Domini in veris et bonis fidei et amoris apud homines in terris et apud angelos in caelis; quod praesentia Domini sit in veris et bonis fidei et amoris, est quia 3 haec ab Ipso Domino sunt, et cum Dominus apud homines et apud angelos praesens est in illis, tunc praesens est in Suo apud illos et non in proprio illorum, hoc enim 4 est malum'; inde quoque est quod per ‘oculos’ in Verbo, ubi de hominibus qui recipiunt Divina Domini, significetur fides et quoque intellectus recipiens, nam intellectus 5 est oculus internus, ac fides est verum quod videtur et percipitur; quod oculi 6 cum de hominibus, in Verbo significent fidem, et quoque intellectum, videatur n. 2701, 4403-4421, 4523-4534, 9051.

[3] Unde ille visus, etiam dicetur: est realis lux quae illuminat intellectum, prorsus 7 distincta a luce quae illuminat 8 visum corporis; lux illa quae illuminat 9 intellectum est e caelo, quae autem 8 visum corporis est in mundo; lux caeli est a Domino ut Sole ibi, et est in sua essentia Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini; inde patet unde est quod per ‘oculos’ cum de Jehovah, significetur praesentia Divina Domini, et quod per ‘oculos’ cum de 10 hominibus qui recipiunt Divinum Verum Domini, seu lucem 11 Ipsius, significetur fides et intellectus illustratus.

[4] Quod realis lux sit quae illuminat mentes et facit intellectum apud homines, non notum est in mundo, tametsi ab hominibus intellectui tribuitur visus et lux et tametsi Dominus in Verbo pluries' dicitur Lux, ac intelligitur quod videatur per fidem et ejus lucem. Quod 12 realis lux sit quae illuminat mentes, et quod 13 Divinum Verum procedens a Domino ut Sole sit illa Lux, 14 et quod det intellectum veri ubi recipitur, in locis citatis n. 9548, 9684, tum n. 9570, 9571 fin. , 15 9594.

[5] Ex his constare potest quid per ‘oculos Jehovae’ in Verbo significatur, ut apud Esaiam,

Inclina, Jehovah, aurem Tuam et audi, et aperi, Jehovah, oculos Tuos et vide, 37:17:

apud Jeremiam,

Ponam oculum Meum super illos in bonum, et reducam eos super terram suam, et aedificabo eos, 24:6:

apud Davidem,

Ecce oculus Jehovae super timentibus Ipsum, Ps 33:18:

et apud eundem,

Jehovah in templo sanctitatis Suae; Jehovae in caelo thronus; oculi Ipsius vident, et palpebrae Ipsius probant filios hominis, Ps. 11:4;

et alibi.

Footnotes:

1. acceptus altered to receptus

2. The Manuscript inserts autem receptus esse.

3. illa

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. recipiens est visus

6. respective ad hominem, et intellectum et fidem significent

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. oculos

9. mentem

10. The Manuscript inserts angelis et.

11. Divinam

12. The Manuscript inserts itaque.

13. The Manuscript inserts sit in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

14. et ubi recipitur det intellectum veri et fidem, videatur

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9905

Study this Passage

  
/ 10837  

So far, this translation contains passages up through #2134. It's probably still a work in progress. If you hit the left arrow, you will find that last number that's been translated.

  
/ 10837  

Many thanks to Fondazione Swedenborg for making this translating publicly available.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9594

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9594. ‘Et habitaculum facies’: quod significet caelum alterum seu medium, constat ex significatione ‘habitaculi’ cum de Divino, quod sit caelum, proprie caelum medium seu secundum. Notum est quod tres caeli sint, intimum, medium, et ultimum, seu tertium, secundum, et primum; omnes illi caeli repraesentati sunt per tabernaculum; per arcam ubi testimonium, caelum intimum seu tertium, per habitaculum ubi mensa pro panibus facierum et candelabrum, caelum medium seu secundum, et per atrium 1 , caelum ultimum seu primum. Quod tres caeli sint, causa est quia tres gradus vitae sunt apud hominem; (homo enim, qui 2 fit angelus post mortem, caelum constituit, non aliunde sunt angeli, nec aliunde caeli; ) intimus ejus vitae gradus est pro caelo intimo, medius vitae gradus pro caelo medio, et ultimus pro caelo ultimo; et quia homo talis est, seu ita formatus, et ex humano genere caelum, ideo tres caeli sunt.

[2] Gradus illi vitae apud hominem aperiuntur successive; primus gradus per vitam secundum aequum et justum, alter gradus per vitam secundum vera fidei ex Verbo et secundum bona charitatis erga proximum inde, et tertius gradus per vitam secundum bonum amoris mutui et bonum amoris in Dominum; haec media sunt per quae aperiuntur successive illi tres gradus vitae apud hominem, ita tres caeli apud illum. Sed sciendum est quod quantum homo a bono vitae recedit, et ad malum vitae accedit, tantum claudantur illi gradus, hoc est, tantum claudantur caeli apud illum; nam sicut bonum vitae aperit illos, ita malum vitae claudit illos; inde est quod omnes qui in malo sunt extra caelum sint, 3 ita in inferno; et quia caeli apud hominem successive aperiuntur secundum bonum vitae ejus, ut supra dictum est, sciendum quod ideo apud quosdam 4 aperiatur caelum primum et non alterum, et apud quosdam 5 aperiatur caelum alterum 6 et non tertium; et quod apud illos solum qui in bono vitae sunt ex amore in Dominum, caelum tertium aperiatur; quod homo sit caelum in minima forma, et quod ad imaginem et caeli et mundi creatus sit, 7 videatur in locis citatis n. 9279.

[3] Est itaque intimum caelum, quod repraesentatur per arcam testimonii, de qua in capite praecedente; medium caelum, quod per habitaculum, de quo in hoc capite; et ultimum caelum, quod per atrium, de quo in capite sequente. Caelum dicitur habitaculum Dei ex eo quod Divinum Domini ibi habitet; est enim Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini quod facit caelum, quippe id dat vitam 8 angelis qui ibi; et quia Dominus in eo quod ex Se apud angelos habitat, n. 9338 fin. , ideo caelum dicitur habitaculum Dei, et ipsa Divina Vera ex Divino Bono, quorum receptiones sunt angeli seu societates angelicae, vocantur habitacula, ut apud Davidem,

Mitte lucem Tuam et veritatem Tuam; hae ducant me, ducant me ad montem sanctitatis et ad habitacula Tua, ut ingrediar ad altare Dei ad Deum, Ps. 43:3, 4 9 :

apud eundem,

Fluvius, cujus rivi laetificabunt urbem Dei, sanctum habitaculorum Altissimi, Ps. 46:5 [KJV Ps. 46:4]:

apud eundem,

In terram profanarunt habitaculum nominis Tui, Ps. 74:7:

apud eundem,

Quam amabilia sunt habitacula Tua, Jehovah! Ps. 84:2 [KJV Ps. 84:1].

[4] Quod sint Divina quae procedunt a Divino Humano Domini, quae proprie vocantur habitacula, et inde ipsum caelum vocatur habitaculum, constat etiam apud Davidem,

Juravit Jehovae, vovit forti Jacobi, Si dedero somnum oculis meis usque dum invenero locum Jehovae, habitacula forti Jacobi; ecce audivimus de Ipso in Ephrata, invenimus Ipsum in agris silvae; intrabimus in habitacula Ipsius, Ps 132:2, 4-7; ‘fortis Jacobi’ est Dominus quoad Divinum Humanum, n. 10 6425, ‘Ephrata’ 11 ubi inveniretur, est 12 Bethlechem ubi natus, Gen. 35:19, 48:7; Mich. 5:1 [KJV 5:2]; Matth. 2:5, 6 13 *********; ‘agri silvae’ sunt bona Ecclesiae apud gentes;

[5] apud Ezechielem,

Habitabunt super terra quam dedi servo Meo Jacobo, habitabunt super ea ipsi et filii filiorum eorum in aeternum; et David servus Meus princeps illis in aeternum; pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis erit cum illis, et ponam sanctuarium Meum in medio eorum in aeternum; sic erit habitaculum Meum apud illos, 37:25-27;

‘David qui princeps illis’ pro Domino, n. 1888, ‘sanctuarium’ pro Divino Humano Domini, quoniam ab Ipso omne sanctum, n. 3210, 9229, ita ‘habitaculum’ pro caelo, et pro Ecclesia ubi Dominus:

[6] apud Jeremiam,

Sic dixit Jehovah, Ecce Ego reducens captivitatem tentoriorum Jacobi, et habitaculorum ejus miserebor, ut aedificetur urbs super cumulo suo, 30:18;

reducere captivitatem tentoriorum Jacobi' pro restaurare bona et vera Ecclesiae externae quae 14 deperdita, ‘habitaculorum ejus misereri’ pro restaurare vera Ecclesiae internae, ‘urbs quae aedificaretur super cumulo suo’ pro doctrina veri, n. 15 2449, 2943, 3216, 4492, 4493.

[7] Quomodo Dominus in caelis habitat, constare potest ex illis quae de Domino prius ostensa sunt, quod nempe Dominus quoad Divinum Humanum sit Sol ex quo calor et lux in caelis; calor ex Domino ut Sole est amor, et lux est fides; Dominus inde habitat apud illos qui ab Ipso recipiunt bonum amoris et verum fidei, ita calorem et lucem vitae; praesentia Ipsius est secundum gradus receptionis.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts seu tentorium conventus.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. hoc est,

4. The Manuscript inserts modo.

5. The Manuscript inserts etiam.

6. sed

7. videantur loca citata

8. angeli, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. quo

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. abducta et perdita

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.