From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #0

Study this Passage

/ 10837  
  

Arcana Coelestia quae in Scriptura Sacra seu Verbo Domini sunt, detecta: Hic Primum quae in Genesi. Una cum Mirabilis Quae visa sunt In Mundo Spiritum, & in Coelo Angelorum.

Pars Prima.

MDCCXLIX.

Matthaeus 6:33: QUAERITE PRIMO REGNUM DEI, ET JUSTITIAM EJUS, ET OMNIA ADJICIENTUR VOBIS.

ARCANA CAELESTIA, quae in Scriptura Sacra seu Verbo Domini detecta sunt, continentur in explicatione, quae SENSUS INTERNUS Verbi est, ; de quo sensu qualis sit, videantur quae de illo ab experientia ostensa sunt, n. 17671777; n. 18691879; et praeterea in contextu, n. 15, 6466, 167, 605, 920, 937, 1143, 1224, 1404, 1405, 1408, 1409, 1502 fin, 1540, 1659, 1756, 1783, 1807.

MIRABILIA, quae visa in mundo spirituum et in caelo angelorum, cuivis capiti praemissa et subnexa sunt: in Parte hac Prima.

1 De Resuscitatione Hominis a mortuis, et introitu ejus in vitam aeternam, n. 168181. 1

2 De Resuscitati introitu in vitam aeternam, n. 182189.

3 Continuatio de introitu hominis in vitam aeternam, n. 314319.

4 Qualis vita Animae seu Spiritus tunc, n. 320323.

5 Exempla quaedam a Spiritibus, quid cogitaverint in vita corporis de Anima aut Spiritu, n. 443448.

6 De Caelo et Gaudio caelesti, n. 449459.

7 Continuatio de Caelo et Gaudio caelesti, n. 537546.

8 Continuatio de Caelo et Gaudio caelesti, n. 547553.

9 De Societatibus quae Caelum constituunt, n. 684691.

10 De Inferno, n. 692700.

11 De Infernis eorum qui in Odiis, Vindictis et Crudelitate vitam transegerunt, n. 814823.

12 De Infernis eorum qui in Adulteriis et Lasciviis vitam transegerunt; tum de Infernis Dolosorum, et Praestigiatricium, n. 824831.

13 De Infernis Avarorum; et de spurca Hierosolyma, et Latronibus in deserto: tum de Infernis excrementitiis eorum qui in meris Voluptatibus vixeunt, n. 938946.

14 De aliis Infernis, quae a prioribus distincta sunt, n. 947970.

15 De Vastationibus, n. 11061113.

16 De Ecclesia Antiquissima, quae appellata Homo seu Adam, n. 11141129.

17 De Antediluvianis qui perierunt, n. 12651272.

18 De Situ Maximi Hominis, tum de Loco et Distantia in altera vita, n. 12731278.

19 Continuatio de Situ et Loco, ut et de Distantia et Tempore in altera vita, n. 13761382.

20 De Perceptione Spirituum et Angelorum; et de Sphaeris in altera vita, n. 13831400.

21 Continuatio de Perceptionibus, et de Sphaeris in altera vita, n. 15041520.

22 De Luce in qua vivunt Angeli, n. 15211534.

23 Continuatio de Luce in qua vivunt Angeli; deque illorum Paradisiacis et Habitaculis, n. 16191633.

24 De Loquela Spirituum et Angelorum, n. 16341650.

25 Continuatio de Loquela Spirituum et diversitatibus ejus, n. 17571764.

26 De Scriptura Sacra seu Verbo, quod Divina recondat, quae patent coram Spiritibus bonis et Angelis, n. 17671777.

27 Continuatio de Scriptura Sacra seu Verbo, n. 18691879.

— Quaedam de Spiritibus et Angelis in genere, n. 18801885.

---

Background Notes:

Emanuel Swedenborg wrote “Arcana Coelestia”, in Latin, between 1748 and 1753. It was published in London, England, in eight separate volumes issued from 1749-1756. The publisher was John Lewis.

The work is a thorough, systematic exegesis of the Books of Genesis and Exodus from the Bible, explaining the inner meaning of those ancient texts. Its full title is: Arcana Caelestia : quae in Scriptura Sacra seu Verbo Domini sunt detecta ; nempe quae in Genesi et Exodo uno cum mirabilibus quae visa sunt in mundo spirituum et in caelo angelorum.

Only the first volume of the First Latin Edition was proofread by Swedenborg; volumes 2-8 were printed from a fair copy sent to the printer in England while Swedenborg was in France (in the case of volume 2) and in Sweden (for volumes 3–8). The rough drafts of volumes 2-8 are still extant, since Swedenborg kept them as backups -- the only other copies in the world besides the ones he had entrusted to international package delivery.

A Second Latin Edition was edited by Dr. Johann Friedrich Immanuel Tafel, in the mid 1800s, in Tübingen, Germany.

The Third Latin Edition, which is the source of the text presented here, was published over a period of 24 years, from 1949 until 1973, by the Swedenborg Society in London. It was edited by a series of editors, as detailed here:

Volume 1. Geneseos, cap. I-XV (n. 1-1885). Published in 1949. Edited by P. H. Johnson, assisted by E. C. Mongredien.

Volume 2. Geneseos, cap. XVI-XXI (n. 1886-2759). Published in 1952. Edited by P. H. Johnson, assisted by E. C. Mongredien.

Volume 3. Geneseos, cap. XXII-XXX (n. 2760-4055). Published in 1953. Edited by P. H. Johnson, assisted by E. C. Mongredien.

Volume 4. Geneseos, cap. XXXI-XL (n. 4056-5190). Published in 1956. Edited by P. H. Johnson, assisted by E. C. Mongredien.

Volume 5. Geneseos, cap. XLI-L (n. 5191-6626). Published in 1961. Edited by E. C. Mongredien.

Volume 6. Exodi, cap. I-XV (n. 6627-8386). Published in 1968. Edited by John E. Elliott, Norman Ryder and Erik Sandström.

Volume 7. Exodi, cap. XVI-XXIV (n. 8387-9442). Published in 1971. Edited by John E. Elliott, assisted by Norman Ryder.

Volume 8. Exodi cap. XXV-XL (n. 9443-10837). Published in 1973. Edited by John E. Elliott, assisted by Norman Ryder.

The text of the Third Latin Edition was scanned and OCR’d by the STAIRS Project at the Academy of the New Church, and it was included in a desktop software package, NewSearch in the early 1990's. It was later used in a related online version at www. heavenlydoctrines. org. The scanning technology available at the time didn’t support Hebrew characters or Greek characters, or italic text, so those features were not preserved in the transition from print to online versions of this edition. Hopefully a future editing will remedy that.

The New Christian Bible Study Project received the text and permission to use it from the Academy of the New Church and the Swedenborg Society. We have imported it into our database and cross-linked it to its many scripture references and internal cross-references, making it widely accessible and easy to compare with other translations.

The editors of the Third Latin Edition, as they worked to compare the Manuscript and the previous Latin additions, made more than 24, 000 footnotes. In the printed edition these footnotes used a set of abbreviations to save space, but these abbreviations - while of great use to experienced Swedenborg scholars and translators - are somewhat difficult for newer Latin readers. To reduce the difficulty, the New Christian Bible Study Project has opted to convert the abbreviations back into a less coded and hopefully more accessible set of footnotes. Given the large number of footnotes, the automation of the decoding process, and the difficulty in interpreting some of the abbreviations, there may be errors or notes that don’t read smoothly. If, as a user, you encounter these, we would welcome suggested corrections.

In the Third Latin Edition, John E. Elliot, the editor, added notes for readers, including three to this effect:

1. Swedenborg often omitted parts of verses which didn’t bear on the subject in question. Such omissions have been marked thus: ...

2. Verse numbers at the end of a quotation frequently include portions not actually quoted, but which contain words relevant to the subject.

3. Where the chapter/verse numbers differ between the Hebrew/Latin Bible that Swedenborg used and those of the Authorised Version (aka the KJV), the latter are inserted thus [KJV 1, 2]. Where the Third Latin Edition uses [A. V. 1, 2], the editors at the New Christian Bible Study Project have used [KJV 1, 2], for increased clarity.

Swedenborg used Roman numerals for citing chapter numbers in the Word. The editors at the New Christian Bible Study Project have opted to convert these chapter numbers to Arabic numbers, for increased clarity and usability.

Footnotes:

1. This table of contents is only for the sections that were in the first printed volume (1 of 8 in this edition). For ease of reference, section numbers have been substituted for page numbers in this list of the contents of Volume I.

/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1886

Study this Passage

  
/ 10837  
  

PRAEFATIO

In Parte Prima explicata sunt quindecim capita Geneseos, et dicta quae in sensu interno continent, et ad quodlibet caput adjuncta sunt quae in mundo spirituum et caelo angelorum, ex Divina Domini Misericordia, videre et audire datum; nunc sequitur Pars Altera, in qua similiter ad quodlibet caput adjungentur talia; ad caput hoc xvi, ‘de Visionibus et Somniis, etiam Propheticis, quae in Verbo. ’ Scio, quod pauci credituri sint quod aliquis possit videre illa quae in altera vita existunt, et inde referre aliquid de statu animarum post mortem, quia pauci credunt resurrectionem, et quidem ex eruditis pauciores quam ex simplicibus; ore quidem dicunt, quia secundum doctrinam fidei est, quod resurrecturi, sed usque corde negant: [2] immo etiam quidam aperte fatentur, quod tunc credituri, si aliquis ex mortuis resurgeret, et illum viderent, audirent et tangerent; sed si hoc fieret, pro singulis fieret, et usque unusquisque talis qui corde negat, non sic persuaderetur, sed millia objectionum influerent quae in negativo obfirmarent ejus animum: quidam usque dicunt se credere quod resurrecturi, sed die ultimi judicii, de quo illam captarunt opinionem quod tunc interitura omnia quae in mundo aspectabili, et quia illum diem per tot secula frustra expectaverunt, etiam in dubio sunt; sed quid per ultimum judicium, de quo in Verbo, intelligitur, ad finem capitis sequentis xvii, brevi, ex Divina Domini Misericordia, dicetur. Exinde constare potest quales hodie in orbe Christiano sunt; [3] Sadduccaei de quibus apud Matth. 22:22[A. V. 23], seg: negarunt aperte resurrectionem, sed melius fecerunt quam illi hodie qui dicunt se non negare, quia, ut dictum, ex doctrina fidei est, et tamen corde negant, sic ut dicant contra quod credunt, et credant contra quod dicunt: sed ne amplius confirment se in falsa illa opinione, ex Divina Domini Misericordia, datum est mihi, dum corpore sum in mundo, spiritu esse in altera vita, nam homo est 1 spiritus corpore amictus 2 , ibi loqui cum animabus quae non diu post obitum resurrexerunt, immo cum fere omnibus illis quos notos habui in vita corporis et mortui sunt, tum quotidie nunc per aliquot annos cum spiritibus angelis, et videre ibi stupenda, quae nusquam in alicujus ideam venerunt; et hoc absque omni fallacia: [4] quia perplures dicunt quod credituri, si aliquis ex altera vita ad eos veniat, videbitur nunc, num contra obfirmationem cordis, persuadeantur: hoc asseverare possum, quod qui in alteram vitam venunt ex orbe Christiano, omnium pessimi sint, odio habentes proximum, odio fidem, negantes Dominum, nam in altera vita corda loquuntur non ora, praeter quod prae reliquis adulteri: et quia sic removeri incipit caelum ab 3 illis qui intra Ecclesiam, constare potest, quod etiam pro certo scire datum, quod ultimum tempus instet.

De sensu interno Verbi, quid sit qualis, videantur qua dicta et ostensa sunt in Parte Prima, n. 1-5, 64-66, 167, 605, 920, 937, 1143, 1224, 1404, 1405, 1408, 1409, 1502 fin. 1540, 1659, 1756, imprimis 1767-1777 et 1869-1879, 1783, 1807 et in hac Parte, n. 1886-1889 incl.

PARS SECUNDA GENESEOS CAPUT DECIMUM SEXTUM

1886. In hoc capite de Hagare et Ismaele agitur; sed quid per Hagarem et Ismaelem repraesentatur et significatur in sensu interno, nemini adhuc notum est; nec notum esse potuit, quia huc usque putavit orbis, etiam eruditus, quod historica Verbi non sint nisi historica, et nihil penitius involvant; et tametsi dixerunt quod unaquaevis 4 iota divinitus inspirata sit, usque per id nihil aliud intellexerunt quam quod detecta sint et quod aliquod dogmaticum applicabile ad doctrinam fidei inde possit deduci, et usui esse docentibus et discentibus, et quod ideo quia divinitus inspirata, vim Divinam habeant in mentibus, et prae omni alio historico operentur bonum. Sed historica in se spectata parum faciunt ad emendationem hominis nec quicquam ad vitam aeternam, nam in altera vita historica oblivioni dantur. Quid enim ibi inde, si scirent de Hagare ancilla quod data Abramo a Sarai? si de Ismaele, immo si scirent de Abramo? Nihil praeter quae sunt Domini et quae a Domino, necessaria sunt animabus ut intrent in caelum et fruantur gaudio, hoc est, vita aeterna; propter haec est Verbum, et haec sunt quae in interioribus illius continentur.

Footnotes:

1. The Manuscript has etiam.

2. The Manuscript inserts est.

3. aliis in the First Latin Edition.

4. unaquavis in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.