From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #955

Study this Passage

  
/ 962  
  

955. (Vers. 17.) "Et Spiritus et Sponsa dicunt Veni," significat quod Caelum et Ecclesia Adventum Domini desiderent. -Per "Spiritum" significatur Caelum, per "Sponsam" Ecclesia, et per "dicere Veni" significatur desiderare Adventum Domini; quod nova Ecclesia, quae est Sancta Hierosolyma, per "Sponsam" intelligatur, constat ex 21:2, 9-10 (videatur 881, 895); et quod per "Spiritum" intelligatur Caelum, est quia intelliguntur spiritus angelici, ex quibus novum Caelum (de quibus supra, 14:1-7; 19:1-9; 20:4-5). Per Ecclesiam, quae hic vocatur "Sponsa," non intelligitur Ecclesia ex illis qui in falsis fidei sunt, sed Ecclesia ex illis qui in veris fidei, hi enim desiderant lucem, proinde Adventum Domini, ut supra (954).

  
/ 962  
  

The Bible

 

Apocalypsis 21:2

Study

       

2 Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.