From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #774

Study this Passage

  
/ 962  
  

774. "Et omne lignum thyinum et omne vas eburneum," significat quod haec illis non amplius sint, quia non illis sunt naturalia bona et vera, quibus talia correspondent. -Haec similia sunt cum illis, quae supra (772, 773) explicata sunt, cum sola differentia, quod per primum nominata intelligantur bona et vera spiritualia, de quibus supra (772); et quod per secundo nominata intelligantur bona et vera caelestia, de quibus mox supra (773); et quod per haec nunc nominata, quae sunt "lignum thyinum et vas eburneum" intelligantur bona et vera naturalia. Sunt enim tres gradus sapientiae et amoris, et inde tres gradus veri et boni; primus gradus vocatur caelestis, secundus spiritualis, et tertius naturalis. Hi tres gradus sunt ex nativitate apud unumquemvis hominem, et quoque sunt in communi in Caelo et in Ecclesia; quae causa est quod Caeli tres sint, supremum, medium et ultimum, inter se prorsus distincti secundum illos gradus; similiter Ecclesia Domini in terris; sed qualis est apud illos qui in gradu caelesti sunt, et qualis apud illos qui in gradu spirituali sunt, et qualis apud illos qui in gradu naturali sunt, non hujus loci est exponere, sed videatur de illis in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, in Classe Tertia, ubi de Gradibus actum est; hic solum, quod apud illos qui e Babylone sunt, non sint bona et vera spiritualia, nec bona et vera caelestia, et ne quidem bona et vera naturalia. Quod spiritualia primo loco nominentur, est quia multi ex illis possunt spirituales esse, modo sanctum habeant Verbum corde, sicut ore dicunt; at non possunt caelestes fieri, quia non adeunt Dominum, sed adeunt homines vivos et mortuos, et colunt; haec causa est, quod caelestia secundo loco nominentur. Quod per "lignum thyinum" significetur bonum naturale, est quia "lignum" in Verbo significat bonum, et "lapis" verum, ac "lignum thyinum" ducit suam denominationem ex duo, ac "duo" etiam significant bonum: quod sit bonum naturale, est quia lignum non est materia pretii, sicut est aurum, argentum, lapis pretiosus, margarita, byssus, purpura, sericum et coccinum; similiter lapis. Simile est cum ebore, per quod significatur verum naturale; quod "ebur" significet verum naturale, est quia est album, et poliri potest, et quia protenditur ex ore elephantis et quoque facit robur ejus. Ut "ebur" sit verum naturale illius boni quod significatur per "lignum thyinum," dicitur "vas eburneum;" per "vas" enim significatur continens, hic verum continens boni. Quod "lignum" significet bonum aliquatenus constare potest (ex) his:

Quod aquae amarae in Marah dulces factae sint per Lignum injectum, (Exodus 15:25); 1

Quod Tabulae lapideae, quibus Lex fuit inscripta, in Arca ex lignis schittim facta, fuerint repositae, (Exodus 25:10-16);

Quod Templum Hierosolymitanum Ligno fuerit tectum ac intus vestitum, (1 Regnum 6:10, 15);

Quod Altare in deserto ex Ligno factum fuerit, (Exodus 27:1, 6).

Praeter ex his:

"Lapis e pariete clamat, et trabs ex Ligno respondet," (Habakuk 2:11);

"Diripient opes tuas, et depraedabuntur merces tuas, et lapides tuos et Ligna tua in medium maris dabunt," (Ezechiel 26:12); 2

Dictum ad Prophetam, ut sumeret unum Lignum, ut scriberet super illo nomen Judae et filiorum Israelis, et quoque nomen Josephi et Ephraimi; "et faciam illos in Lignum unum," (Ezechiel 37:16, 19); 3

"Aquas nostras pro argento bibimus, et Ligna nostra pro pretio veniunt," (Threni 5:4);

"Si quis cum socio venit in sylvam, et cadit securis e Ligno in socium ut moriatur, fugiet in urbem azyli," (Deuteronomius 19:5);

hoc ideo, quia "lignum" significat bonum, et sic quod non morti dederit socium ex malo seu mala intentione, sed ex errore, quia in bono fuit; praeter alibi. Per "lignum" autem in opposito sensu significatur malum et maledictum, ut quod Fecerint sculptilia ex ligno et adoraverint illa, (Deuteronomius 4:23-28; Esaias 37:19; 40:20; Jeremias 10:3, 8; Ezechiel 20:32);

tum quod Suspensio super Ligno esset maledictio, (Deuteronomius 21:22-23).

Quod "ebur" significet verum naturale, constare etiam potest ex locis ubi ebur nominatur (Ut Ezechiel 27:6, 15; Amos 3:15; 6:4; 4 Psalm. 45:9 5 (B.A. 8)).

Footnotes:

1. 25 pro "35"

2. 12 pro "11"

3. 19 pro "17"

4. vi. pro "v."

5. xlv. pro "xl."

  
/ 962  
  

The Bible

 

3 Regum 6:15

Study

       

15 Et ædificavit parietes domus intrinsecus, tabulatis cedrinis, a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia, operuit lignis cedrinis intrinsecus : et texit pavimentum domus tabulis abiegnis.

The Bible

 

Apocalypsis 18

Study

   

1 Et post hæc vidi alium angelum descendentem de cælo, habentem potestatem magnam : et terra illuminata est a gloria ejus.

2 Et exclamavit in fortitudine, dicens : Cecidit, cecidit Babylon magna : et facta est habitatio dæmoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundæ, et odibilis :

3 quia de vino iræ fornicationis ejus biberunt omnes gentes : et reges terræ cum illa fornicati sunt : et mercatores terræ de virtute deliciarum ejus divites facti sunt.

4 Et audivi aliam vocem de cælo, dicentem : Exite de illa populus meus : ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis.

5 Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad cælum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus.

6 Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis : et duplicate duplicia secundum opera ejus : in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum.

7 Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum : quia in corde suo dicit : Sedeo regina : et vidua non sum, et luctum non videbo.

8 Ideo in una die venient plagæ ejus, mors, et luctus, et fames, et igne comburetur : quia fortis est Deus, qui judicabit illam.

9 Et flebunt, et plangent se super illam reges terræ, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus :

10 longe stantes propter timorem tormentorum ejus, dicentes : , civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis : quoniam una hora venit judicium tuum.

11 Et negotiatores terræ flebunt, et lugebunt super illam : quoniam merces eorum nemo emet amplius :

12 merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritæ, et byssi, et purpuræ, et serici, et cocci (et omne lignum thyinum, et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et æramento, et ferro, et marmore,

13 et cinnamomum) et odoramentorum, et unguenti, et thuris, et vini, et olei, et similæ, et tritici, et jumentorum, et ovium, et equorum, et rhedarum, et mancipiorum, et animarum hominum.

14 Et poma desiderii animæ tuæ discesserunt a te, et omnia pinguia et præclara perierunt a te, et amplius illa jam non invenient.

15 Mercatores horum, qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum ejus, flentes, ac lugentes,

16 et dicentes : , civitas illa magna, quæ amicta erat bysso, et purpura, et cocco, et deaurata erat auro, et lapide pretioso, et margaritis :

17 quoniam una hora destitutæ sunt tantæ divitiæ, et omnis gubernator, et omnis qui in lacum navigat, et nautæ, et qui in mari operantur, longe steterunt,

18 et clamaverunt videntes locum incendii ejus, dicentes : Quæ similis civitati huic magnæ ?

19 et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes, et lugentes, dicentes : , civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habebant naves in mari de pretiis ejus : quoniam una hora desolata est.

20 Exsulta super eam cælum, et sancti apostoli, et prophetæ : quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa.

21 Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens : Hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra jam non invenietur.

22 Et vox citharœdorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius : et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius : et vox molæ non audietur in te amplius :

23 et lux lucernæ non lucebit in te amplius : et vox sponsi et sponsæ non audietur adhuc in te : quia mercatores tui erant principes terræ, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes.

24 Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est : et omnium qui interfecti sunt in terra.