From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #758

Study this Passage

  
/ 962  
  

758. (Vers. 3.) "Quia ex vino irae scortationis ejus biberunt omnes gentes, et reges terrae cum illa scortati sunt," significat quod nefaria dogmata, quae sunt adulterationes et prophanationes boni et veri Verbi, protulerint, et illis omnes in regnis sub dominatione eorum natos et educatos imbuerint. - Quod haec per illa verba significentur, constare potest ab explicatis supra (631, 632, 720, 721), ubi similia, quibus plura adjicere non opus est; solum quod similia de Babele dicantur apud Jeremiam:

"Calix auri Babel in manu Jehovae, inebrians universam terram; de vino ejus biberunt gentes, ideo insaniunt," (51:7);

tum,

"Sit Babel in sibilum; cum incaluerint, ponam convivia eorum, et inebriabo eos, ut exultent, et dormiant somnum saeculi, nec evigilent," (51:(37,) 39).

Per "vinum," quod bibunt, et quo inebriantur, significantur dogmata eorum; quae quam nefaria sunt, videatur supra (754); inter illa etiam est hoc nefarium, quod opera, quae fiunt secundum doctrinalia eorum, faciant merita, transcribendo meritum et justitiam Domini in illa et sic in illos; cum tamen omne charitatis et omne fidei, seu omne bonum et verum est a Domino, et quod est a Domino manet Domini apud recipientes; nam quod est a Domino est Divinum, quod nusquam fieri potest proprium hominis. Divinum potest apud hominem esse, sed non in ejus proprio, nam proprium hominis non est nisi quam malum; quare qui Divinum addicat sibi ut proprium, non modo conspurcat illud sed etiam prophanat illud. Divinum a Domino exquisite separatur a proprio hominis, ac elevatur super id, et nusquam ei immergitur. - Sed quia omne Divinum Domini in se transtulerunt, et sic appropriaverunt sibi illud, fluit id sicut aqua bituminosa, dum pluit, ex fonte qui est bitumen. Simile est cum illo dogmate quod justificatio sit realis sanctificatio, et quod sancti eorum sint sancti in se, cum tamen Dominus solus est Sanctus, (Apocalypsis 15:4). Videantur plura de Merito in Opere De Nova Hierosolyma et de Doctrina ejus caelesti, Londini anno 1758 edito (150-158).

  
/ 962  
  

The Bible

 

Jeremias 51:7

Study

       

7 Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram : de vino ejus biberunt gentes, et ideo commotæ sunt.