From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #740

Study this Passage

  
/ 962  
  

740. (Vers. 12.) "Et decem Cornua (,quae vidisti,) decem Reges sunt, qui regnum nondum acceperunt," significat Verbum quoad potentiam ex Divinis veris apud illos qui in regno Galliae sunt, et non ita sub jugo Dominii Papalis sunt, apud quos tamen nondum Ecclesia ita separata a Religioso Catholico Romano facta est. - Quod haec de illis in Galliae regno dicta sint, constare potest ex serie rerum in Sensu spirituali; agitur enim nunc de receptione Verbi ab illis qui in Christiano orbe sunt; de receptione Verbi et inde statu Ecclesiae apud Romano Catholicos (vers. 9-11); de receptione Verbi et inde statu Ecclesiae apud illos qui Religioso isti nisi solum quoad externa addicti sunt, qui sunt in regno Galliae imprimis (12-14); de reliquis qui quidem Religiosum illud profitentur sed usque in variis dissentiunt (vers. 15) et de Protestantibus seu Reformatis, qui a Religioso illo plane recesserunt (vers. 16, 17). Sed quod de his et illis hic agatur, prorsus non sciri potest nisi sciatur quod per "Bestiam coccineam" intelligatur Verbum, et quod Ecclesia sit secundum receptionem Verbi. Quod per "Bestiam coccineam" intelligatur Verbum, videatur supra (723); et quod Ecclesia sit Ecclesia ex Verbo et secundum intellectum ejus, in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (76-79). Per "cornua," hic "cornua Bestiae," significatur potentia Verbi; et per "decem cornua" multa potentia, hic Divina potentia, quia est Domini per Verbum. Quod "cornua" significent potentiam, et "decem cornua" multam potentiam, videatur supra (270, 539, 724) quod per "reges" significentur illi qui in Divinis veris ex Verbo sunt, et abstracte Divina Vera ibi (20, 664, 704), et quod per "decem" non intelligantur decem, sed multi ac multa (101). Per "regnum" significatur Ecclesia ex Verbo, quia per "reges" significantur qui in Divinis Veris ex Verbo sunt, et abstracte Divina Vera ibi; inde per "regnum nondum acceperunt" significatur apud quos nondum Ecclesia ita separata a Religioso Catholico Romano facta est. Ex his videri potest, quod per "decem cornua decem Reges sunt, qui regnum nondum acceperunt,"significetur Verbum, quoad potentiam ex Divinis Veris, apud illos qui in Regno Galliae sunt, et alicubi alibi, etiam qui Jansenistae vocantur, et non ita sub jugo Dominii papalis sunt; apud quos tamen nondum Ecclesia ita separata a Religioso Catholico Romano facta est. Dicitur Ecclesia apud illos in Regno Galliae nondum separata a Religioso Catholico Romano, quia cohaeret cum illo in externis, sed non ita in internis. Externa sunt formalia ac interna sunt essentialia. Quod adhuc ibi cohaereant, est quia tot ibi monasteria sunt, et quia sacerdotia ibi sub jure Pontificis sunt, et hi in omni formali sunt secundum edicta et 1 statuta papalia: et inde permulti adhuc in essentialibus Religiosi istius sunt; quare Ecclesia ibi separata nondum est. Hoc est quod significatur per quod "regnum nondum acceperint."

Footnotes:

1. et pro "est"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #76

Study this Passage

  
/ 962  
  

76. (Vers. 2.) "Novi opera tua," significat quod Ipse videat omnia interiora et exteriora hominis simul. - "Opera" saepius leguntur in Apocalypsi, sed quid per opera intelligitur, pauci sciunt; hoc notum est, quod decem homines possint facere opera quae in externis apparent similia, sed quae usque apud omnes dissimilia sunt, quia ex alio fine et ex alia causa procedunt, ac finis et causa faciunt quod opera vel bona vel mala sint; omne enim opus est mentis opus, inde qualis est mens tale est opus; si mens est charitas, fit opus charitas; si autem mens non est charitas, opus non fit charitas; utrumque usque potest simile apparere in externis. Opera apparent hominibus in externa forma, at vero angelis in interna, et Domino qualia sunt ab intimis ad extrema. Opera in externa forma non aliter apparent quam sicut fructus in superficie, at opera in interna forma apparent sicut fructus intra superficiem, ubi sunt innumerabiles partes edules, et in medio semina in quibus iterum sunt innumerabilia quae longe intra omnem oculorum aciem sunt, imo supra intellectualem hominis sphaeram: talia sunt omnia opera, quae qualia sunt intus, Solus Dominus videt, et quoque ex Domino percipiunt angeli, cum homo illa operatur. Sed de his videantur plura in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (209-220, 277-281) et quoque infra (141, 641, 868). Ex his constare potest, quod per "Novi opera tua" significetur quod Dominus videat omnia interiora et exteriora hominis simul.

  
/ 962