From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #739

Study this Passage

  
/ 962  
  

739. (Vers. II.) "Et Bestia quae erat et non est, ipsa octavus est, et de septem est, et in interitum abit," significat quod Verbum, de quo prius, sit ipsum Divinum Bonum, et quod sit Divinum Verum, et quod auferatur Laicis et Vulgo, ne prophanationes et adulterationes ibi ab Antesignanis factae appareant, et illi propterea recedant. -Per "Bestiam quae erat et non est, "significatur Verbum, ut prius (vers. 8); per quod "ipsa octavus sit," hic octavus mons, significatur quod sit ipsum Divinum Bonum; per "septem montes" enim significantur Divina Bona Verbi (737); inde per quod "ipsa Bestia sit octavus" mons, significatur quod sit ipsum Divinum Bonum; per "octavum" etiam significatur Bonum; et quia omnia bona Verbi apud illos prophanata sunt, non dicitur ipsa de septem montibus, sicut mox de septem regibus, per quos significantur Divina Vera Verbi, quorum non omnia adulterata sunt (737, 738). Ex his paucis videri potest arcanum quod in his verbis reconditum latet. Per quod "in interitum abeat," significatur quod rejiciatur, ut supra (734); at quia Verbum non ita rejicitur quin agnoscatur pro sancto, sed a laicis et vulgo aufertur ne prophanationes boni et adulterationes veri ibi ab Antesignanis factae appareant, et laici propterea recedant, quare hoc, quia est ipsa causa, per "abire in interitum" significatur. Quod Verbum sit ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum, est quia in omnibus et singulis ejus est conjugium Domini et Ecclesiae, et inde conjugium boni et veri; tum quia in singulis ejus est Sensus caelestis et Sensus spiritualis, et in Sensu caelesti est Divinum Bonum, ac in Sensu spirituali est Divinum Verum; et haec sunt in Verbo, quia Dominus est Verbum; quae omnia in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra, Amstelodami edita, demonstrata sunt.

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #76

Study this Passage

  
/ 962  
  

76. (Vers. 2.) "Novi opera tua," significat quod Ipse videat omnia interiora et exteriora hominis simul. - "Opera" saepius leguntur in Apocalypsi, sed quid per opera intelligitur, pauci sciunt; hoc notum est, quod decem homines possint facere opera quae in externis apparent similia, sed quae usque apud omnes dissimilia sunt, quia ex alio fine et ex alia causa procedunt, ac finis et causa faciunt quod opera vel bona vel mala sint; omne enim opus est mentis opus, inde qualis est mens tale est opus; si mens est charitas, fit opus charitas; si autem mens non est charitas, opus non fit charitas; utrumque usque potest simile apparere in externis. Opera apparent hominibus in externa forma, at vero angelis in interna, et Domino qualia sunt ab intimis ad extrema. Opera in externa forma non aliter apparent quam sicut fructus in superficie, at opera in interna forma apparent sicut fructus intra superficiem, ubi sunt innumerabiles partes edules, et in medio semina in quibus iterum sunt innumerabilia quae longe intra omnem oculorum aciem sunt, imo supra intellectualem hominis sphaeram: talia sunt omnia opera, quae qualia sunt intus, Solus Dominus videt, et quoque ex Domino percipiunt angeli, cum homo illa operatur. Sed de his videantur plura in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (209-220, 277-281) et quoque infra (141, 641, 868). Ex his constare potest, quod per "Novi opera tua" significetur quod Dominus videat omnia interiora et exteriora hominis simul.

  
/ 962