From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #723

Study this Passage

  
/ 962  
  

723. "Et vidi Mulierem sedentem super Bestia coccinea, plena nominibus blasphemiae," significat Religiosum illud super Verbo ab illis prophanato. -Per "Mulierem" significatur Religiosum Catholico Romanum seu Babylonicum, nam sequitur, "super fronte ejus nomen scriptum, Mysterium, Babylon magna, mater scortationum et abominationum terrae. "Quod" mulier "significet Ecclesiam ex affectione veri, videatur 434, hic Religiosum Romano Catholicum, quod est in affectione opposita; per "Bestiam coccineam" significatur Verbum, de quo sequitur; et per "plenam nominibus blasphemiae" significatur prorsus prophanatum; per "blasphemiam" enim significatur negatio Divini Domini in Humano Ipsius, et adulteratio Verbi (571, 582, 692, 715) 1 , ita prophanatio; nam qui non agnoscit Divinum Domini in Humano Ipsius, et falsificat Verbum, sed non ex proposito, quidem prophanat, at leviter; sed qui addicant sibi omnem potentiam Divini Humani Domini, et propterea negant illud, et qui applicant omnia Verbi ad acquirendum sibi dominium super Sancta Ecclesiae et Caeli, et propterea adulterant Verbum, illi prophanant graviter. Ex his constare potest, quod per "vidi Mulierem sedentem super Bestia coccinea, plena nominibus blasphemiae," significetur Religiosum illud super Verbo ab illis prophanato; per "coccineum" significatur Verum Verbi ex origine caelesti. Quod per "Bestiam coccineam" significetur Verbum quoad Divinum Verum Caeleste, ex prima cogitatione apparet sicut remotum et alienum, imo absonum, quia vocatur "Bestia;" sed quod per "bestiam" in Sensu spirituali significetur affectio naturalis, et quod dicatur de Verbo, de Ecclesia et de Homine, 239, 405, 567. 2 Quod "quatuor Animalia," quorum unum erat Leo, alterum Vitulus, et quartum Aquila, significent Verbum, et quoque apud Ezechielem vocantur "Bestiae," 239, 275, 286, 672. Quod "Equus," qui etiam est bestia, significet intellectum Verbi, 298; quod "Agnus" significet Dominum, quod "Ovis" hominem Ecclesiae, et quod "Grex" ipsam Ecclesiam, notum est. Haec allata sunt, ne quis miretur quod per "Bestiam coccineam" significetur Verbum. Et quia Religiosum Catholico Romanum super Verbo fundat suum robur et suam dignitatem, ideo visa est Mulier illa sedens "super Bestia coccinea," ut prius "super aquis multis," (vers. 1), per quas significantur veritates Verbi adulteratae et prophanatae (supra, 719). 3 Quod per "Bestiam" illam significetur Verbum, patet manifeste ex illis quae de ea in sequentibus hujus capitis dicuntur, ut in versu 8: "Bestia, quam vidisti, erat et non est; et mirabantur habitantes super terra, videntes Bestiam, quae erat et non est, attamen est." In versu II: "Bestia, quae erat et non est, ipsa Rex octavus est, et de septem est, et in interitum abit." In vers. 12, 13: quod "decem Cornua decem Reges sint, qui potentiam et potestatem suam Bestiae tradent." In versu 17: "Deus dedit in corda eorum dare Regnum suum Bestiae." Talia non possunt dici nisi de Verbo.

Footnotes:

1. 715 pro "716"

2. 239 pro "139"

3. 719 pro "729"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #582

Study this Passage

  
/ 962  
  

582. (Vers. 5.) "Et datum ei os loquens magna et blasphemias," significat quod doceat mala et falsa. - Per "os loquens" significatur doctrina, praedicatio et sermo (452); 1 per "loqui magna et blasphemias" significatur docere mala et falsa; "magnum" enim praedicatur de bono, et in opposito sensu de malo (656, 663, 866, 898), et per "blasphemias" significantur vera Verbi falsificata, ita falsa; quid hic per "blasphemias" in specie significatur, videatur supra (571); quod doceat mala, est quia removet Opera Legis, ita facienda, a salvatione; et qui hoc facit, in malis spiritualibus est, quae sunt peccata.

Footnotes:

1. 452 pro "453"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #692

Study this Passage

  
/ 962  
  

692. (Vers. 9.) "Et aestuaverunt homines aestu magno, at blasphemarunt Nomen Dei habentis potestatem super plagas has," significat quod propter jucundum amoris sui oriundum ex gravibus concupiscentiis malorum non agnoverint Divinitatem Humani Domini, a Quo tamen influit omne bonum amoris et verum fidei. - Per "aestum" significantur concupiscentiae malorum, quae sunt in amore sui et ejus jucundo (382, 691); inde per "aestuare aestu magno" significatur in gravibus concupiscentiis esse, et sic in jucundo amoris: per "blasphemare Nomen Dei" significatur negare aut non agnoscere Divinitatem Humani Domini, nec sanctitatem Verbi (571, 582); "blasphemare" est negare aut non agnoscere, ac "Nomen Dei" est Divinum Humanum Domini et simul Verbum (584); per "habere potestatem super plagas" significatur quod ab Ipso influat omne bonum amoris et verum fidei, per quae removentur mala et falsa (673, 680). 1 Et quia septem Angeli habentes septem plagas exiverunt e Templo Tabernaculi Testimonii, (Apocalypsis 15:5-6), et per "Templum Tabernaculi Testimonii" significatur intimum Caeli, ubi Dominus in Sua Sanctitate in Verbo et in lege quae Decalogus, est (669), et inde factus est influxus, qui per "effundere plagas" significatur (676) 2 , constat quod per "Deum habentem potestatem super plagas," intelligatur Dominus a Quo. Paucis dicetur qualis Amor sui est: jucundum ejus excedit omne jucundum in mundo, est enim conflatum ex meris concupiscentiis malorum, et unaquaevis concupiscentia exspirat suum jucundum. Omnis homo in hoc jucundum nascitur; et quia id adigit mentem hominis ad jugiter cogitandum de se, detrahit illam ad cogitandum de Deo et de proximo nisi a se, et de se; quare nisi Deus faveat concupiscentiis ejus, irascitur Deo, sicut irascitur proximo qui non favet. Jucundum illud cum crescit, facit ut homo non possit cogitare supra se, sed infra se, immergit enim mentem in proprium corporis sui: inde homo fit successive sensualis; et homo sensualis loquitur tono alto et elato de mundanis et civilibus, sed non potest loqui de Deo et de Divinis, nisi solum ex memoria. Si persona civilis est, agnoscit naturam pro creatrice, et propriam prudentiam pro gubernatrice, et Deum negat; si homo sacerdos est, loquitur de Deo et de Divinis ex memoria, etiam tono alto et elato, sed corde parum credit illa.

Footnotes:

1. 680 pro "687"

2. 676 pro "679"

  
/ 962