From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #681

Study this Passage

  
/ 962  
  

681. "Et factus est sanguis tanquam mortui, et omnis anima viva mortua est in mari," significat apud illos falsum infernale, per quod omne verum Verbi et inde Ecclesiae et fidei, exstinctum est. -Per "sanguinem tanquam mortui" seu per cruorem et saniem significatur falsum infernale; per "sanguinem" enim significatur Divinum Verum, et in opposito sensu illud falsificatum (379); sed per "sanguinem sicut mortui" significatur falsum infernale, nam per "mortem" significatur exstinctio vitae spiritualis, et inde per "mortuum" significatur infernale (321, 525); per quod "omnis anima viva mortua sit" significatur quod omne verum Verbi, Ecclesiae et fidei exstinctum sit; per "animam vivam" enim significatur verum fidei, inde per "animam vivam mortuam" significatur verum fidei exstinctum. Per "animam" in Verbo, ubi de homine, significatur vita spiritualis ejus, quae etiam est vita intellectus ejus; et quia intellectus est intellectus ex veris, et vera sunt fidei, ideo per "animam" significatur verum fidei; quod per "animam" hoc significetur, constare potest ex multis locis in Verbo, et quoque ex illis ubi dicitur "anima et cor." Quod per "animam et cor" intelligatur vita hominis, patet; sed vita ejus est ex voluntate et ex intellectu, aut spiritualiter loquendo est ex amore et sapientia, tum ex charitate et fide; ac vita voluntatis ex bono amoris seu charitatis intelligitur per "cor," ac vita intellectus ex veris sapientiae seu fidei, intelligitur per "animam." Haec per "animam et cor" intelliguntur, Matthaeus 22:37; 1 Marcus 12:30, 33; Luca 10:27; Deuteronomius 6:5; 10:12; 2 11:13; 3 26:16; Jeremias 32:41; et alibi;

etiam in locis ubi "cor" per se, et "anima" per se, dicitur. Quod causa denominationis illorum sit ex correspondentia Cordis cum Voluntate et Amore, ac Animationis Pulmonis cum Intellectu et Sapientia, videri potest in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (Classe Quinta), ubi de correspondentia illa actum est.

Footnotes:

1. 37 pro "3"

2. 12 pro "11"

3. 13 pro "14"

  
/ 962  
  

The Bible

 

Marcus 12:33

Study

       

33 Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis.