From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #68

Study this Passage

  
/ 962  
  

68. CAPUT II.

1. ANGELO Ephesinae Ecclesiae scribe: Haec dicit tenens septem Stellas in dextra Sua, ambulans in medio septem Candelabrorum aureorum.

2. Novi opera tua, et laborem tuum, et tolerantiam tuam, et quod non possis ferre malos, et exploraveris dicentes se esse Apostolos, et non sunt, et inveneris eos mendaces.

3. Et sustinuisti, et tolerantiam habes, et propter Nomen Meum laborasti, et non defecisti.

4. Sed habeo adversus te, quod charitatem tuam primam reliqueris.

5. Memor esto itaque unde excideris, et resipisce, et prima Opera fac; sin minus, veniam tibi cito, et movebo candelabrum tuum e loco suo si non resipueris.

6. Sed hoc habes, quod odisti opera Nicolaitarum, quae et Ego odi.

7. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis: vincenti dabo illi edere de arbore vitae, quae in medio paradisi Dei.

8. Et Angelo Ecclesiae Smyrnaeorum scribe: Haec dicit Primus et Ultimus, Qui fuit mortuus et vivit.

9. Novi tua Opera, et afflictionem, et egestatem, et blasphemiam dicentium Judaeos esse se, et non sunt, sed synagoga satanae.

10. Nihil timeas quae futurus es pati; ecce futurum ut conjiciat ex vobis diabolus in custodiam, ut tentemini, et habebitis afflictionem diebus decem: esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam Vitae.

11. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis; vincens non laedetur a morte secunda.

12. Et Angelo in Pergamo Ecclesiae scribe: Haec dicit habens romphaeam ancipitem acutam.

13. Novi Opera tua, et ubi habitas, ubi thronus satanae; et tenes Nomen Meum, et non negasti fidem Meam, et in diebus in quibus Antipas martyr Meus fidelis, qui Occisus apud vos ubi habitat satanas.

14. Sed habeo adversus te pauca, quod habeas ibi tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balacum objicere scandalum coram filiis Israelis edere idolothyta et scortari.

15. Ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum, quod odi.

16. Resipisce; sin minus, veniam tibi cito, et pugnabo cum illis romphaea oris Mei.

17. Habens aurem audiat, quid Spiritus dicit Ecclesiis: vincenti dabo illi edere de manne abscondito; et dabo illi calculum album, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo novit nisi qui accipit.

18. Et Angelo in Thyatiris Ecclesiae scribe: Haec dicit Filius Dei, habens oculos Suos tanquam flammam ignis, et pedes Suos similes chalcolibano.

19. Novi tua Opera, et charitatem, et ministerium, et fidem, et tolerantiam tuam, et opera tua, et ultima plura prioribus.

20. Sed habeo adversus te pauca quod permittas mulierem Jezabel, dicentem se prophetissam, docere et seducere Meos servos scortari, et idolothyta edere.

21. Et dedi illi tempus ut resipisceret a scortatione sua, et non resipuit.

22. Ecce Ego conjicio illam in lectum, et moechantes cum illa in afflictionem magnam, si non resipuerit ab operibus suis.

23. Et filios ejus occidam morte, et cognoscent omnes Ecclesiae, quod Ego sim scrutans renes et corda; et dabo unicuique vestrum secundum opera sua.

24. Vobis autem dico, et reliquis in Thyatiris. quicunque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt profunda satanae, sicut dicunt; non impono super vos aliud onus. 1

25. Attamen quod habetis, retinete donec Venio.

26. Et Vincens et custodiens usque ad finem opera Mea, dabo illi potestatem super gentes.

27. Et reget eas Virga ferrea, tanquam Vasa figulina confringentur; sicut et Ego accepi a Patre Meo.

28. Et dabo illi Stellam matutinam.

29. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis.

SENSUS SPIRITUALIS.

CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.

AD ECCLESIAS IN CHRISTIANO ORBE:

AD ILLOS IBI, QUI PRIMARIO SPECTANT VERA ET NON BONA VITAE, QUI INTELLIGUNTUR PER ECCLESIAM EPHESINAM (73-90); 2

AD ILLOS IBI, QUI IN BONIS QUOAD VITAM SUNT, ET IN FALSIS QUOAD DOCTRINAM, QUI INTELLIGUNTUR PER ECCLESIAM SMYRNAEORUM (91-106);

AD ILLOS IBI, QUI OMNE ECCLESIAE PONUNT IN OPERIBUS, ET NON ALIQUID IN VERIS, QUI INTELLIGUNTUR PER ECCLESIAM IN PERGAMO (107-123); ET AD ILLOS IBI, QUI IN FIDE EX CHARITATE SUNT, ET AD ILLOS QUI IN FIDE SEPARATA A CHARITATE SUNT, QUI INTELLIGUNTUR PER ECCLESIAM IN THYATIRIS (124-152).

OMNES ILLI VOCANTUR AD ECCLESIAM NOVAM, QUAE EST NOVA HIEROSOLYMA.

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.

1. "Angelo Ephesinae Ecclesiae scribe," significat ad illos et de illis, qui primario spectant vera doctrinae, et non bona vitae (73); "Haec dicit tenens septem Stellas in dextra Sua," significat Dominum a Quo per Verbum omnia vera (74); "ambulans in medio septem Candelabrorum aureorum," significat a quo omnis illustratio illis qui ab Ecclesia ipsius sunt (75).

2. "Novi opera tua," significat quod Ipse videat omnia interiora et exteriora hominis simul (76); "et laborem tuum et tolerantiam tuam," significat studium et patientiam illorum (77); "et quod non possis ferre malos," significat quod non sustineant mala dici bona, et vicissim (78); "et exploraveris dicentes se esse Apostolos, et non sunt, et inveneris eos mendaces," significat quod scrutentur illa quae in Ecclesia dicuntur esse bona et vera, quae tamen sunt mala et falsa (79).

3. "Et sustinuisti et tolerantiam habes," significat patientiam cum illis (80); "et propter Nomen Meum laborasti et non defecisti," significat studium et operam comparandi sibi illa quae reliquis et ejus dominae sunt (81).

4. "Sed habeo adversus te, quod charitatem tuam primam reliqueris," significat quod hoc sit contra illos, quod primo loco non habeant bona vitae (82).

5. "Memor esto itaque unde excideris," significat recordationem aberrationis (83); "et resipisce, et prima opera fac," significat ut invertant statum vitae suae (84); "sin minus, veniam tibi cito; et movebo candelabrum tuum e loco suo, si non resipueris," significat quod alioquin certum sit non dari illustrationem ut videant vera amplius (85).

6. "Sed hoc habes quod odisti opera Nicolaitarum, quae et Ego odi," significat quod hoc et veris suis sciant, et inde non velint ut opera sint meritoria (86).

7. "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis," significat quod qui illa intelligit, obediat, quae Divinum Verum Verbi docet illos qui e Nova Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, erunt (87); "vincenti," significat qui pugnat contra mala et falsa et reformatur (88); "dabo edere de arbore vitae," significat appropriationem boni amoris et charitatis a Domino (89); "quae in medio paradisi Dei," significat interius in veris sapientiae et fidei (90).

8. "Et Angelo Ecclesiae Smyrnaeorum scribe," significat ad illos et de illis, qui in bonis quoad vitam sunt, sed in falsis quoad doctrinam (91); "Haec dicit Primus et Ultimus," significat Dominum, quod sit Solus Deus (92); "Qui fuit mortuus et vivit," significat quod in Ecclesia neglectus sit, et Humanum Ipsius non agnitum Divinum, cum tamen quoad illud etiam Solus est Vita, et ab Ipso Solo vita aeterna (93).

9. "Novi opera tua," significat quod Dominus videat omnia interiora et exteriora illorum simul (94); "et afflictionem et egestatem," significat quod in falsis sint, et inde non in bonis (95); "et blasphemiam dicentium Judaeos esse se, et non sunt," significat falsiloquium quod apud illos sint bona amoris, cum tamen non sunt (96); "sed synagoga satanae," significat quia sunt in falsis quoad doctrinam (97).

10. "Nihil timeas quae futurus es pati," significat ne desperetis cum infestamini a malis et impugnamini a falsis (98); "ecce futurum ut conjiciat ex vobis diabolus in custodiam," significat quod bonum vitae eorum, a malis, quae ab inferno, infestabitur (99); "ut 3 tentemini," significat per falsa pugnantia contra illos (100); "at habebitis afflictionem diebus decem," significat quod duraturum sit tempore pleno (101); "esto fidelis usque ad mortem," significat receptionem veritatum usque dum falsa remota sunt (102); "et dabo tibi coronam vitae," significat quod illis tunc vita aeterna victoriae praemium (103).

11. "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis," significat hic ut prius (104.); "vincens," significat qui pugnat contra mala et falsa et reformatur (105.); "non laedetur a morte secunda," significat quod postea non succumbent a malis et falsis ab inferno (106).

12. "Et Angelo in Pergamo Ecclesiae scribe," significat ad illos et de illis, qui omne Ecclesiae ponunt in bonis operibus, et non aliquid in veris doctrinae (107); "haec dicit habens romphaeam ancipitem acutam," significat Dominum quoad vera doctrinae ex Verbo, per quae disperguntur mala et falsa (108).

13. "Novi opera tua," significat hic ut prius (109);" et ubi habitas," significat vitam eorum in caligine (110); et tenes Nomen Meum, et non negasti fidem Meam," significat cum tamen illis est Religio et secundum illam Cultus (111); "et in diebus in quibus, Antipas martyr Meus fidelis, qui occisus apud vos ubi habitat satanas, Significat quando omnis veritas per falsa in Ecclesia exstincta est (112).

14. "Sed habeo adversus te pauca," significat quod contra illos haec quae sequuntur (113); "quod habeas ibi tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balacum objicere scandalum coram filiis Israelis edere idolothyta et scortari," significat quod inter illos sint qui faciunt opera hypocritica, per quae cultus Dei in Ecclesia conspurcatur et adulteratur (114).

15. "Ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum, quod odi," significat quod inter illos etiam sint qui faciunt opera meritoria (115).

16. "Resipisce," significat ut caveant sibi ab illis operibus (116); "sin minus, veniam tibi cito, et pugnabo cum illis romphaea oris Mei," significat si non, quod Dominus contendet cum illis ex Verbo (117).

17. "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis," significat hic quod prius (128); "Vincenti," significat hic quod prius (119); "dabo illi edere de manne abscondito," significat tunc appropriationem boni amoris coelestis, et sic conjunctionem Domini cum illis qui operantur (120); "et dabo illi calculum album," significat vera suffragantia et unita bono (121); "et in calculo nomen novum scriptum," significat quod sic illis quale boni quod non prius (122); "quod nemo novit nisi qui recipit," significat quod non apparet alicui, quia vitae eorum inscriptum (123).

18. "Et Angelo in Thyatiris Ecclesiae scribe," significat ad illos et de illis, qui in fide ex charitate sunt, et inde in bonis operibus, et quoque ad illos et de illis, qui in fide separata a charitate sunt, et inde in malis operibus (124); "Haec dicit Filius Dei habens oculos sicut flammam ignis," significat Dominum quoad Divinam Sapientiam Divini Amoris (125); "et pedes Suos similes chalcolibano," significat Divinum Bonum naturale (126).

19. "Novi tua opera," significat hic quod prius (127); "et charitatem et ministerium," significat affectionem spiritualem, quae vocatur charitas et ejus operationem (128); "et fidem et tolerantiam tuam," significat veritatem et studium comparandi et docendi illam (129); "et (opera tua, et) ultima plura prioribus," significat incrementa illarum ex affectione veri spirituali (130).

20. "Sed habeo adversus te pauca," significat haec quae sequuntur (132); "quod permittas mulierem Jezabel," significat quod in Ecclesia apud illos sint qui fidem separant a charitate (132); dicentem se prophetissam," significat et qui fidem faciunt solam doctrinam Ecclesiae (133); "docere et seducere Meos servos scortari," significat ex qua fit quod vera Verbi falsificentur (134); ac edere idolothyta," significat conspurcationem cultus, et prophanationes (135).

21. "Et dedi illi tempus ut resipisceret a scortatione sua, et non resipuit," significat quod qui confirmaverunt se in illa doctrina, non recedant, tametsi vident contraria in Verbo, (11, 136).

22. "Et Ego conjiciam illam in lectum, et moechantes cum illa in afflictionem magnam," significat quod sic relinquendi sint in sua doctrina cum falsificationibus et quod graviter infestandi sint a falsis (137); "si non resipuerit (ab operibus suis)," significat si non volunt recedere a separando fidem a charitate (138).

23. "Et filios ejus occidam morte," significat quod omnia vera ex Verbo vertentur in falsa (139); "ut cognoscant Ecclesiae quod Ego sim scrutans renes et corda," significat ut Ecclesia sciat quod Dominus videat quale verum et quale bonum est cuivis (140); et dabo unicuique secundum opera ejus, significat quod det cuivis secundum charitatem et ejus fidem, quae in operibus (141).

24. "Vobis autem dico, et reliquis in Thyatiris, quicunque non habent doctrinam hanc," significat ad illos apud quos doctrina fidei separatae a charitate, et apud quos doctrina fidei conjunctae charitati est (142); "et qui non cognoverunt profunda satanae," significat illi non interiora illorum, quae mere falsa sunt, intelligunt, (11, 143); "non impono vobis aliud onus," significat solum ut sibi caveant ab illis (144).

25. "Attamen quod habetis, retinete donec venio," significat ut pauca illa quae sciunt de charitate et inde fide ex Verbo, retineant et secundum illa vivant, usque Adventum Domini, (11, 145).

26. "Et vincens et custodiens usque ad finem opera Mea," significat qui in charitate et inde fide actualiter sunt, et in illis permanent usque ad finem vitae, (2:16); "dabo illi potestatem super gentes," significat quod apud se vincent mala quae ab inferno (147).

27. "Et reget eas virga ferrea," significat per vera ex Sensu literae Verbi, et simul per rationalia ex Naturali lumine, (11, 148); "tanquam vasa figulina confringentur," significat sicut parvi et nihili (149); "sicut et Ego accepi a Patre Meo," significat hoc a Domino, qui Sibi omnem potentiam super inferna, dum fuit (in) mundo, ex Divino Suo quod in Ipso, comparavit (150).

28. "Et dabo illi stellam matutinam," significat intelligentiam et sapientiam tunc (151).

29. "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis," significat hic quod prius (152).

Footnotes:

1. onus pro "opus"

2. 73 pro "72"

3. ut pro "et"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #111

Study this Passage

  
/ 962  
  

111. "Et tenes Nomen Meum, et non negasti fidem Meam," significat cum tamen illis est religio, et secundum illam cultus, et quoque agnoscunt Verbum quod sit Divina Veritas. - Quod per "Nomen" Jehovae seu Domini intelligatur omne per quod colitur, ita omne religionis, videatur supra (81); hic itaque quod illis religio sit, et secundum religionem cultus: per "fidem" hic non intelligitur fides quemadmodum fides hodie in Ecclesia, sed Divina veritas, quoniam fides est veri et verum est fidei; non aliud intelligitur per "fidem" in Caelo, nec aliud per "fidem Dei" in Verbo; inde est quod fides et veritas in Lingua Hebraea sint una vox, et dicantur "Amuna:" nunc quia per "fidem Dei" intelligitur Divina Veritas, et Verbum est Ipsum Divinum Verum, patet quod per "non negasti fidem Meam" intelligatur quod agnoscant quod Verbum sit Divina Veritas.

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #134

Study this Passage

  
/ 962  
  

134. "Docere et seducere Meos servos scortari," significat ex qua fit quod vera Verbi falsificentur. - Per "docere et seducere servos Domini," est illos qui possunt et volunt instrui in veris ex Verbo; quod "servi Domini" dicantur qui in veris sunt, videatur supra (3, 128); et per "scortari" significatur adulterare et falsificare Verbum; quod hoc per "scortari" significetur, est quia in singulis Verbi est conjugium boni et veri, et hoc conjugium rumpitur cum bonum separatur et aufertur a vero. Quod in singulis Verbi sit conjugium Domini et Ecclesiae, et inde conjugium boni et veri, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 80-90; ex eo est, quod per "scortari" significetur adulterare bona et falsificare vera Verbi; et quia hoc est spiritualis scortatio, ideo etiam illi qui ex propria ratione falsificaverunt Verbum, post mortem dum in Mundum spiritualem veniunt, fiunt scortatores; et, quod adhuc coram Orbe latuit, quod illi qui confirmaverunt solam fidem usque ad exclusionem operum charitatis, in cupidine adulterii filii cum matre sint; quod illi in cupidine tam nefandi adulterii sint, saepius in Mundo spirituali perceptum est. Memento hujus, et post mortem inquire, et confirmaberis; hoc prius revelare non ausus sum, quia laedit aures. Hoc adulterium significatur per Adulterium Rubenis cum Bilha concubina patris sui, (Genesis 35:22);

nam per "Rubenem" illa fides significatur; quamobrem maledictus est ab Israele patre suo, et postea ei primogenitura adempta est; dixit enim Israel pater ejus, prophetans de filiis, de Rubene,

"Ruben primogenitus meus, tu robur meum, et principium virium mearum; levis sicut aqua, ne excellas, quia ascendisti cubilia patris tui, tunc prophanasti, stratum meum ascendit," (Genesis 49:3-4);

quod ideo primogenitura ei adempta sit:

"Ruben primogenitus Israelis; sed quia polluit strata patris sui, data est primogenitura ejus filiis Josephi," (1 Chronicles 5:1).

Quod per "Rubenem" repraesentatum sit verum ex bono seu fides ex charitate, et postea verum separatum a bono seu fides separata a charitate, in Explicatione ad cap. 7:5, videbitur. Quod per "scortationes" significentur adulterationes boni et falsificationes veri in Verbo, constare potest ex his locis:

"Cum Jehoramus videret Jehu, dixit, Num pax, Jehu; qui dixit, Quid pax, usque ad Scortationes Isabelis matris tuae, et incantationes multas," (2 Regnum 9:22);

per "scortationes Isabelis" non intelliguntur aliquae scortationes, sed facta ejus, de quibus supra (132).

"Filii vestri erunt pascentes in deserto quadraginta 1 annis, et portabunt Scortationem vestras," 2 (Numeri 14:33);

"Exscindam animam, quae respicit pythones et hariolos ad Scortandum post illos," (Leviticus 20:6); 3

"Non pangendum est foedus cum habitatoribus terrae, ne Scortentur post deos illorum," (Exodus 34:15); 4

"Hierosolyma confisa es pulchritudini tuae, et Scortata es ob famam tuam, adeo ut effuderis Scortationes tuas super omnem transeuntem: Scortata es cum filiis Aegypti vicinis tuis, magnis carne, et multiplicasti Scortationem tuam: Scortata es cum filiis Aschuris cum satietas tibi nulla, cum quibus Scortata es: multiplicasti Scortationem tuam usque ad Chaldaeam. Mulier Adultera sub viro suo accipit alienos. Omnes Meretricibus suis dant mercedem, tu vero dedisti mercedes omnibus, ut veniant ad te in circuitu in Scortati. omnibus tuis: quare Meretrix audi verbum Jehovae," (Sacharias [NCBSP: Ezechiel] 16:11, 16, 26, 28-29, 32-33, 35. seq.).

"Hierosolyma" ibi est Ecclesia Israelitica et Judaica; per "scortationes" ejus intelliguntur adulterationes et falsificationes Verbi; et quia in Verbo per "Aegyptum" significatur scientia Naturalis hominis, per "Aschurem" ratiocinatio inde, per "Chaldaeam" prophanatio veri, et per "Babelem" prophanatio boni, ideo dicitur quod cum illis scortata sit.

"Duae mulieres filiae unius matris Scortatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua Scortatae sunt: Scortata est una sub Me, et dilexit amasios Assyrios propinquos, dedit Scortationes suas super illis; attamen Scortationes suas in Aegypto non deseruit. Altera corrupit amorem suum plus quam illa, et Scortationes suas supra Scortationes sororis: addidit ad Scortationes, amavit Chaldaeos; venerunt ad illam filii Babelis ad Concubitum Amorum, et polluerunt eam per Scortationem suam," (Ezechiel 23:2-3, 5, 7, (8,) 11, 14, 16-17, seq.).

"Duae filiae ejusdem matris" etiam sunt Ecclesia Israelitica et Judaica, quarum adulterationes et falsificationes Verbi per "scortationes" hic ut supra describuntur. Pariter in his:

"Scortata es cum sociis multis: prophanasti terram Scortationibus tuis et malitia tua: num vidisti quid fecit aversa Israel abiens super omnem montem altum et Scortabatur: etiam perfida Juda abivit et Scortata est: adeo ut a voce Scortationis suae prophanaverit terram: Moechata est cum lapide et ligno," (Jeremias 3:1-2, 6, 8-9; 5

et alibi:

"Discurrite per plateas Hierosolymae, et quaerite si inveniatis virum qui sit faciens judicium et quaerens veritatem: cum saturavi eos, Scortati sunt, et in domum Meretricis turmatim venerunt," (Jeremias 5:1, 7)

"Adulteria tua, hinnitus tuos, scelus Scortationis tuae, super collibus in agro abominationes tuas vidi: vae tibi Hierosolyma, non mundaberis," (Jeremias 13:27)

"In prophetis Hierosolymae vidi obfirmationem horrendam, Adulterando et eundo in mendacio," (Jeremias 23:14);

"Fecerunt Stultitiam in Israele, Scortati sunt, et locuti sunt Verbum Meum in Nomine Meo mendaciter," (Jeremias 29:23);

"Peccarunt Mihi, gloriam eorum in ignominiam convertam, Scortabantur quia Jehovam dereliquerunt: Scortatio occupavit cor eorum Scortantur filiae vestrae, et nurus vestrae Adulterantur," (Hoschea 4:7(, 10-11, 13));

"Ego novi Ephraimum, quod omnino Scortatus sit, et pollutus sit Israel," (Hoschea 5:3);

"In domo Israelis vidi rem foedam, ibi Scortatus est Ephraim, et pollutus est Israel," (Hoschea 6:10).

"Israel" ibi est Ecclesia, ac "Ephraim" est intellectu Verbi, ex quo et secundum quem est Ecclesia; quare dicitur "scortatus est Ephraim et pollutus est Israel." Quoniam Ecclesia falsificaverat Verbum, mandatum est Prophetae Hoscheae ut acciperet sibi Meretricem in uxorem, dicendo,

"Accipe tibi mulierem Scortationum et liberos Scortationum, quia Scortando Scortatur terra post Jehovam," (Hoschea 1:2); 6

denuo:

"Ama mulierem amatam socio, et Adulteram," (Hoschea 3:1).

Quoniam Ecclesia Judaica talis fuit, ideo Gens Judaica a Domino vocata est "Generatio Adultera," (Matthaeus 12:39; 16:4; Marcus 8:38);

et apud Esajam,

"Semen Adulteri," (57:3); 7

et apud Nahum:

"Vae urbi sanguinum, tota in mendacio, multitudo confossorum prae multitudine Scortationum Scorti, vendentes gentes per Scortationes suas," (3:1, 3-4).

Quoniam "Babylon" prae caeteris in Christiano Orbe adulterat et falsificat Verbum, ideo illa vocatur "magna Meretrix," et haec de illa dicuntur in Apocalypsi:

"Babylon a vino irae Scortationis suae potavit omnes gentes," (14:8);

"Babylon a vino furoris Scortationis suae potavit omnes gentes, et reges terrae cum illa Scortati sunt," (18:3);

Angelus dixit, "Monstrabo tibi judicium Meretricis magnae, cum qua Scortati sunt reges terrae," (17:1-2);

"Judicavit Meretricem magnam, quae corrupit terram Scortatione sua," (19:2).

Ex his nunc manifeste patet, quod "adulterari" et "scortari" significent adulterare et falsificare bona et vera Verbi.

Footnotes:

1. quadraginta pro "70"

2. vestras pro "suas"

3. 6 pro "5"

4. 15 pro "16"

5. 1, 2, 6, 8, 9 pro "6, 8"

6. 2 pro "7"

7. lvii. pro "lvi."

  
/ 962