From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #659

Study this Passage

  
/ 962  
  

659. (Vere. 2.) "Et vidi tanquam Mare vitreum mixtum igne," significat ultimum in terminum Mundi Spiritualis, ubi collecti erant, quibus Religio et inde Cultus, et non Bonum vitae.- Per "male vitreum," (4:6) significatum est Novum Caelum ex Christianis, qui in communibus veris ex Sensu literae Verbi erant (238). Illi qui in communibus veris sunt, etiam in terminis Caeli sunt, quare apparent e longinquo sicut in mari (398, 403, 405); 1 hic autem per "mare vitreum" significatur ultimus terminus mundi spiritualis, ubi collecti erant quibus Religio et inde Cultus, sed non Bonum Vitae; quia collectio ex illis significatur, ideo dicitur "tanquam mare vitreum;" et quoque visum est "mixtum igne," et per "ignem" ibi significatur amor mali, et inde malum vitae (452, 468, 494, 766, 767, 787); ita non Bonum Vitae, nam ubi non bonum, ibi est malum. Quod collectio ex illis hic intelligatur per "tanquam mare vitreum mixtum igne," patet quoque ex nunc sequentibus, ut quod juxta hoc Mare steterint "qui victoriam habuerunt de Bestia et de imagine ejus," per quos significantur qui ex rejectione Fidei separatae a Charitate in Bono Vitae erant, et inde in Caelo (660); hoc mare etiam est quod intelligitur in 21:1, per Mare quod "non erat amplius (878). Quale erat hoc mare, et quales illi qui ibi fuerunt, datum etiam est videre; fuerunt illi, quibus Religio fuerat, frequentaverant templa, audiverant praedicationes, obiverant Sacram Caenam, et praeterea non quicquam cogitaverant de Deo, salute et vita aeterna, nescientes quid peccatum; quare fuerunt homines quoad faciem, et plerique etiam quoad vitam civilem et moralem, sed prorsus non quoad vitam spiritualem, ex qua tamen homo est homo.

Footnotes:

1. 405 pro "420"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #403

Study this Passage

  
/ 962  
  

403. "Et quasi mons (magnus) igne ardens missus est in mare," significat apparentiam amoris infernalis apud illos qui in externis Ecclesiae sunt et in sola fide. - Per "mare" significatur Ecclesia apud illos qui in externis sunt, et in sola fide; et illi qui in externis sunt, vocantur communi voce Laici, quia illi qui in internis sunt, vocantur Clerici (397, 402); per "montem" significatur amor (336); et per "montem igne ardentem" significatur amor infernalis (494, 599); apparentia hujus amoris est apud illos de quibus hic agitur, apparet enim ille amor ex illis apud Angelos; causa est, quia sola fides est fides separata a charitate (388); et ubi non est charitas, hoc est, amor erga proximum, qui est amor spiritualis, est amor infernalis; non datur amor spiritualis, est amor infernalis; non datur amor medius nisi apud tepidos (de quibus, Apocalypsis 3:15-16).

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #787

Study this Passage

  
/ 962  
  

787. "E longinquo steterunt," (Vers. 18.) "et clamaverunt videntes fumum combustionis ejus, dicentes, Quae similis urbi isti," significat in statu remoto luctum eorum super damnatione istius Religiosi, quod crediderunt supereminens prae omne religione in mundo.--Per "e longinquo steterunt" significatur dum adhuc in statu remoto sunt a damnatione, et usque in timore pro poenis (769, 783); per "clamaverunt" significatur luctus eorum; per "fumum combustionis" significatur damnatio propter adulterationem et prophanationem Verbi (766, 767); per "dicentes, Quae similis urbi isti" significatur quod crediderint Religiosum illud prae omni Religione in mundo supereminens esse; per "urbem magnam illam" significatur Religiosum illud, ut supra saepius. Quod credant Religiosum illud esse supereminens prae omni Religione, et quod sit Ecclesia Mater, Regina et Domina, notum est; tum quod, ut ita credant, continue infundatur a canonicis et monachis, et quod hi id faciant ex igne dominandi et lucrandi, etiam notum est illis qui attendunt. At usque non possunt propter potestatem dominationis eorum recedere ab omnibus externis ejus; sed usque possunt recedere ab internis ejus, quoniam voluntati et intellectui hominis, et inde affectioni et cogitationi ejus, relicta est et relinquitur omnis libertas.

  
/ 962