From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #659

Study this Passage

  
/ 962  
  

659. (Vere. 2.) "Et vidi tanquam Mare vitreum mixtum igne," significat ultimum in terminum Mundi Spiritualis, ubi collecti erant, quibus Religio et inde Cultus, et non Bonum vitae.- Per "male vitreum," (4:6) significatum est Novum Caelum ex Christianis, qui in communibus veris ex Sensu literae Verbi erant (238). Illi qui in communibus veris sunt, etiam in terminis Caeli sunt, quare apparent e longinquo sicut in mari (398, 403, 405); 1 hic autem per "mare vitreum" significatur ultimus terminus mundi spiritualis, ubi collecti erant quibus Religio et inde Cultus, sed non Bonum Vitae; quia collectio ex illis significatur, ideo dicitur "tanquam mare vitreum;" et quoque visum est "mixtum igne," et per "ignem" ibi significatur amor mali, et inde malum vitae (452, 468, 494, 766, 767, 787); ita non Bonum Vitae, nam ubi non bonum, ibi est malum. Quod collectio ex illis hic intelligatur per "tanquam mare vitreum mixtum igne," patet quoque ex nunc sequentibus, ut quod juxta hoc Mare steterint "qui victoriam habuerunt de Bestia et de imagine ejus," per quos significantur qui ex rejectione Fidei separatae a Charitate in Bono Vitae erant, et inde in Caelo (660); hoc mare etiam est quod intelligitur in 21:1, per Mare quod "non erat amplius (878). Quale erat hoc mare, et quales illi qui ibi fuerunt, datum etiam est videre; fuerunt illi, quibus Religio fuerat, frequentaverant templa, audiverant praedicationes, obiverant Sacram Caenam, et praeterea non quicquam cogitaverant de Deo, salute et vita aeterna, nescientes quid peccatum; quare fuerunt homines quoad faciem, et plerique etiam quoad vitam civilem et moralem, sed prorsus non quoad vitam spiritualem, ex qua tamen homo est homo.

Footnotes:

1. 405 pro "420"

  
/ 962  
  

The Bible

 

Apocalypsis 21:1

Study

       

1 Et vidi cælum novum et terram novam. Primum enim cælum, et prima terra abiit, et mare jam non est.