From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #612

Study this Passage

  
/ 962  
  

612. CAPUT XIV.

1. ET Vidi, et ecce Agnus stans super Monte Sion, et cum Ipso centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen Patris Ipsius Scriptum Super frontibus Suis.

2. Et audivi vocem e Caelo, tanquam vocem aquarum multarum, et tanquam vocem tonitrui magni, et vocem audivi citharaedorum pulsantium citharis suis.

3. Et canebant tanquam Canticum novum coram Throno, et coram quatuor Animalibus, et Senioribus; et nemo potuit discere Canticum, nisi quam illi centum quadraginta quatuor millia, empti de terra.

4. Hi Sunt qui cum mulieribus non sunt inquinati, Virgines enim sunt; hi Sunt qui, sequentes Agnum quocunque vadit: hi empti sunt de hominibus, primitiae Deo et Agno.

5. Et in ore illorum non est inventus dolus, immaculati enim Sunt coram Throno Dei.

6. Et vidi alium Angelum volantem in medio Caeli, habentem Evangelium aeternum evangelizare habitantibus super terra, et omni genti et tribui et linguae et populo;

7. Dicentem voce magna, Timete Deum, et date Ipsi gloriam, quia venit hora judicii Ipsius, et adorate Ipsum Qui fecit Caelum et Terram et Mare et Fontes aquarum.

8. Et alius Angelus secutus est, dicens, Cecidit, cecidit Babylon, urbs illa magna, quia ex vino irae scortationis Suae potavit omnes gentes.

9. Et tertius Angelus secutus est illos, dicens voce magna. Si quis Bestiam adoraverit, et imaginem ejus, et acceperit characterem super fronte sua et super manu sua,

10. Et ille bibet ex vino irae Dei mixto mero in poculo excandescentiae Ipsius, et cruciabitur igne et sulphure coram sanctis Angelis et coram Agno.

11. Et fumus cruciatus illorum ascendet in saecula saeculorum, et non habebunt requiem diu et noctu adorantes Bestiam et imaginem ejus, et si quis acceperit characterem nominis ejus.

12. Hic 1 patientia sanctorum est, hic custodientes mandata Dei et fidem Jesu Christi.

13. Et audivi vocem e Caelo dicentem mihi, Scribe, Beati mortui in Domino morientes a nunc; imo dicit Spiritus, ut requiescant ex laboribus suis, opera enim illorum sequuntur cum illis.

14. Et vidi, et ecce nubes alba, et super nube Sedens similis Filio Hominis, habens super capite Suo coronam auream, et in manu Sua falcem acutam.

15. Et alius Angelus exivit e Templo, clamans magna voce Sedenti super nube, Mitte falcem Tuam et mete, quia venit Tibi hora metendi, quia aruit messis terrae.

16. Et misit Sedens super nube falcem Suam super terram, et demessa est terra.

17. Et alius Angelus exivit e Templo quod in Caelo, habens et ille falcem acutam.

18. Et alius Angelus exivit ex Altari, habens potestatem super ignem, et clamavit clamore magno habenti falcem acutam, dicens, Mitte tuam falcem acutam, et vindemia botros Vineae terrae, quia maturuerunt uvae ejus.

19. Et misit Angelus falcem suam in terram, et vindemiavit vineam terrae, et conjecit in torcular irae Dei magnum.

20. Et calcatum est torcular extra urbem, et exivit Sanguis e torculari usque ad frena equorum, a stadiis mille sexcenti.

SENSUS SPIRITUALIS.

CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.

DE NOVO CAELO CHRISTIANO (describitur vers. 1-5);

EVANGELIZATIO DE ADVENTU DOMINI, ET TUNC NOVA ECCLESIA (vers. 6, 7, 13);

EXHORTATIO UT RECEDANT A FIDE SEPARATA A CHARITATE, IN QUA EST HODIERNA ECCLESIA (9-12);

EXPLORATIO HORUM, ET MANIFESTATIO, QUOD OPERA ILLORUM SINT MALA (vers. 14-20).

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.

1. "Et vidi, et ecce Agnus stans super Monte Sion, et cum Ipso centum quadraginta (quatuor) millia," significat Dominum nunc in Novo Caelo ex Christianis, qui Ipsum pro Deo Caeli et Terrae agnoverunt, et in veris doctrinae ab Ipso per Verbum fuerunt (612); "habentes Nomen Patris Ipsius in frontibus suis," significat agnitionem Divini et Divini Humani Domini apud illos (613).

2. "Et audivi vocem e Caelo, tanquam vocem aquarum multarum," significat Dominum loquentem per Novum Caelum ex Divinis Veris (614); "et tanquam vocem tonitrui magni," significat et ex Divino Amore (615); "et vocem audivi citharaedorum pulsantium citharis suis," significat confessionem Domini ex laetitia cordis ab Angelis spiritualium inferioribus Caelis (616).

3. "Et canebant tanquam Canticum novum coram Throno et coram quatuor Animalibus et coram Senioribus," significat celebrationem et glorificationem Domini coram Ipso et coram, Angelis superiorum Caelorum (617); "et nemo potuit discere Canticum, nisi quam illi centum quadraginta quatuor millia," significat quod non alii ex Christianis potuerint intelligere, et sic ex amore et fide agnoscere, quod Dominus Solus sit Deus Caeli et Terrae, quam qui a Domino in Novum hoc Caelum recepti sunt (618); "empti de terra," significat quod illi sint qui a Domino potuerunt regenerari et sic redimi in mundo (619).

4. "Hi sunt qui cum mulieribus non sunt inquinati, virgines enim sunt, significat quod non adulteraverint vera Ecclesiae, et conspurcaverint illa falsis fidei, sed quod amaverint vera quia sunt vera (620); "hi sunt qui sequuntur Agnum quocunque vadit," significat quod conjuncti sint Domino per amorem et fidem in Ipsum, quia vixerunt secundum praecepta Ipsius (621); "et empti sunt de hominibus," significat hic ut prius, (11, 622); "primitiae Deo et Agno," significat initiamentum Caeli Christiani agnoscentis Deum unum in quo Trinitas, et Dominum esse Illum (623).

5. "Et in ore illorum non est inventus dolus," significat quod non ex astu et proposito loquantur et persuadeant falsum et malum (624); "immaculati enim sunt coram Throno Dei," significat quia sunt in veris ex bono a Domino (625).

6.Et vidi alium Angelum volantem in medio Caeli, habentem Evangelium aeternum evangelizare habitantibus super terra," significat annuntiationem Adventus Domini, et Novae Ecclesiae descensurae e Caelo ab Ipso (626); "et omni genti et tribui et linguae et populo," significat cunctis qui ex religione in bonis sunt, et ex doctrina in veris, (11, 627).

7. "Dicentem voce magna, Timete Deum," significat admonitionem ut non faciant mala, quia hoc contra Dominum est (628); et date Ipsi gloriam, quia venit hora judicii Ipsius," significat agnitionem et confessionem quod omne Verum Verbi sit a Domino, secundum quod omnis homo judicabitur (629); "et adorate Ipsum Qui fecit Caelum et Terram et Mare et Fontes aquarum," significat quod Dominus Solus colendus sit, quia Ipse Solus Creator, Salvator et Redemptor est, et ab Ipso Solo Caelum angelicum et Ecclesia et omnia illorum sunt, (11, 630).

8. "Et alius Angelus secutus est dicens, Cecidit, cecidit Babylon, urbs illa magna," significat quod nunc Religiosum Catholico Romanum quoad sua dogmata et doctrinalia dispersum sit, (11, 631); "quia ex vino irae scortationis suae potavit omnes gentes," significat quia per prophanationes Verbi, et per adulterationes boni et veri Ecclesiae, seduxit omnes quos dominio suo subjicere potuit, (11, 632).

9. "Et tertius Angelus secutus est illos, dicens voce magna," significat adhuc a Domino de illis qui in Fide separata a Charitate (633); "Si quis Bestiam adoraverit et imaginem ejus, et acceperit characterem super fronte et super manu sua," significat qui agnoscit et recipit doctrinam de justificatione et salvatione per solam Fidem, confirmat illam, et vivit secundum illam (634)

10, 11. "Et ille bibet ex vino irae Dei mixto mero in poculo excandescentiae Ipsius," significat quod illi falsificent bona et vera Verbi, et imbuant vitam ex illis falsificatis (635); "et cruciabitur igne et sulphure coram sanctis Angelis et Agno, et fumus cruciatus eorum ascendet in saecula saeculorum," significat amorem sui et mundi et cupiditates inde, et ex his fastum propriae intelligentiae, ac cruciatum in Inferno ex illis (636); "et non habebunt requiem diu et noctu adorantes Bestiam et imaginem ejus, et si quis acceperit characterem nominis ejus," significat statum perpetuum in injucundis apud illos qui agnoscunt et recipiunt illam fidem, confirmant illam, et vivunt secundum illam (637).

12. "Hic patientia sanctorum est, hic 2 custodientes mandata Dei et fidem Jesu," significat quod homo Ecclesiae Domini, per tentationes ab illis exploretur qualis est quoad 3 vitam secundum praecepta Verbi et quoad fidem in Dominum (638).

13. "Et audivi vocem e Caelo dicentem mihi, (Scribe,) Beati mortui in Domino morientes a nunc," significat praedictionem a Domino de statu illorum post mortem, qui e Nova Ecclesia Ipsius erunt, quod illis vita et felicitas aeterna (639); "imo dicit 4 Spiritus. ut requiescant ex laboribus suis," significat quod Divinum Verum Verbi doceat, quod qui affligunt animam et crucifigunt carnem propterea, habituri sint pacem in Domino (640); "opera enim illorum sequuntur cum Illis," significat sicut amaverunt et crediderunt, et inde fecerunt et locuti sunt (641).

14. "Et vidi, et ecce nubes alba, et super nube Sedens similis Filio Hominis," significat Dominum quoad Verbum (642); "habens super capite Suo coronam auream, et in manu Sua falcem acutam," significat Divinam Sapientiam ex Divino Amore Ipsius, ac Divinum Verum Verbi (643).

15. "Et alius Angelus ex ivit e Templo," significat Caelum angelicum (644); "clamans magna voce Sedenti super nube, Mitte falcem Tuam et mete, quia venit Tibi hora metendi, quia aruit messis terrae," significat supplicationem Angelorum Caeli ad Dominum, ut finem imponat, et judicium faciat, quia nunc ultimus status Ecclesiae (645).

16 "Et misit Sedens super nube falcem Suam, et demessa est terra," significat finem Ecclesiae, quia non amplius Divinum Verum ibi, (11, 646).

17. "Et alius Angelus exivit e Templo quod in Caelo, habens et ille falcem acutam," significat Caelos Regni spiritualis Domini, et Divinum Verum Verbi apud illos (647).

18. "Et alius Angelus exivit ex Altare, habens potestatem super ignem," significat caelos Regni caelestis Domini, qui in bono amoris a Domino sunt (648); "et clamavit clamore magno habenti falcem acutam, dicens, Mitte tuam falcem acutam, et vindemia botros vineae terrae," significat operationem Homini ex bono amoris Super Divinum Verum Verbi Sui in opera charitatis et fidei, quae apud homines Ecclesiae Christianae sunt (649(b)); "quia maturuerunt uvae ejus," significat quia ultimus status Ecclesiae Christianae est (649(a)).

19. "Et misit Angelus falcem suam in terram, et vindemiavit vineam terrae," significat finem Ecclesiae hodiernae Christianae (650); "et conjecit in torcular irae Dei magnum," significat exploratione" qualia erant opera illorum, quod essent mala (651).

20. "Et calcatum est torcular extra urbem", significat quod exploratio facta sit ex Divinis Veris Verbi qualia essent opera profluentia ex doctrina fidei Ecclesiae (652); "et exivit sanguis e torculari usque ad frena equorum," significat violentiam illatam Verbo per diras falsificationes veri, et inde intellectum ita obturatum ut homo vix doceri possit amplius, et sic duci per Divina vera a Domino (653); "a stadiis mille sexcentis," significat mere falsa mali, (11, 654).

EXPLICATIO.

(Vers. 1) "Et vidi, et ecce Agnus stans Super Monte Sion et cum Ipso centum quadraginta quatuor millia" significat Dominum nunc in Novo Caelo collecto ex illis in Ecclesiis Christianis qui Dominum Solum pro Deo Caeli et Terrae agnoverunt, et in veris doctrinae ex bono amoris ab Ipso per Verbum fuerunt - Per "vidi" significantur haec et quae in hoc capite sequuntur; per "Agnum" intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum (269, 271); per "Montem Zionis" significatur Caelum, ubi illi qui in amore in Dominum sunt, de quo sequitur; 'per "centum quadraginta quatuor millia" significantur omnes qui Solum Dominum pro Deo Caeli et Terrae agnoscunt, et in veris doctrinae ex bono amoris ab Ipso per Verbum sunt (348, seq.). De his actum est in capite 7; sed ibi, quod "signati fuerint super frontibus," ita distincti et separati a reliquis; hic nunc, quod collecti in unum, et quod ex illis Caelum. Caelum de quo hic agitur, est Caelum collectum ex Christianis a tempore Domini in mundo, et ab illis inde qui Solum Dominum adiverunt, et vixerunt secundum praecepta Ipsius in Verbo, fugiendo mala ut peccata contra Deum: hoc Caelum est Caelum Novum, ex quo Sancta Hierosolyma, hoc est, Nova Ecclesia in terris descendet, (Apocalypsis 21:1-2). Caeli autem ante Adventum Domini sunt supra illud, et vocantur Caeli antiqui; in quibus etiam omnes agnoscunt Solum Dominum pro Deo Caeli et Terrae: hi Caeli cum Novo hoc Caelo communicant per influxum. Notum est, quod per "Terram Canaanem" significetur Ecclesia, quia ibi fuit Verbum, et per id Dominus notus; tum quod in medio ejus fuerit urbs Zion et sub illa urbs Hierosolyma, utraque super monte; inde per "Sionem" et "Hierosolymam" significata sunt intima Ecclesiae; et quia Ecclesia in Caelis facit unum cum Ecclesia in terris, ideo per "Sionem" et "Hierosolymam" intelligitur Ecclesia utrobivis, sed per "Sionem" Ecclesia quoad amorem, et per "Hierosolymam" Ecclesia quoad doctrinam inde. Dicitur "Mons Zion," quia per "montem" significatur amor (336). Quod per "Montem Zionem" significetur Caelum et Ecclesia, ubi Solus Dominus colitur, constare potest a sequentibus locis:

"Ego unxi Regem Meum super Sionem; annuntiabo de statuto, Filius Meus Tu, Ego hodie genui Te; dabo gentes haereditatem Tuam: osculamini Filium, ne irascatur et pereatis; beati omnes confidentes in Ipsum," (Psalm. 2:6-8, 12);

"Super Montem altum ascende Evangelizatrix Sion; dic, Ecce Dominus Jehovih in forti venit," (Esaias 40:9-10);

"Exulta valde, Filia Sionis; ecce Rex tuus tibi venit Justus et Salvator," (Sacharias 9:9; Matthaeus 21:2, 4-5; Johannes 12:14-15);

"Exclama et jubila Habitatrix Sionis, quia magnus in medio tui Sanctus Israelis," (Esaias 12:6);

"Redempti Jehovae revertentur Sionem cum cantu," (Esaias 35:10);

Jubila et laetare Filia Sionis: ecce Ego veniens ut habitem in medio tui," (Sacharias 2:14, 15 (B.A. 10-11));

"Quis dabit in Sione salutem Israelis," (Psalm. 14:7; Psalm. 53:7 (B.A. 6));

"Fundabit Dominus Jehovih in Sione lapidem probationis, et tunc abolebitur foedus vestrum cum morte," (Esaias 28:16-18);

"Salus Mea non morabitur, dabo in Sione salutem," (Esaias 46:13)

"Tunc veniet Sioni Redemptor," (Esaias 59:20);

"Regnabit Jehovah Zebaoth in Monte Sionis," (Esaias 24:23);

"Amat Jehovah portas Sionis prae omnibus habitaculis Jacobi; gloriosa praedicanda in te, Urbs Dei; hic natus est ibi; omnes fontes mei in te," (Psalm. 87:2-3, 6-7); 5

"Elegit Jehovah Sionem, desideravit in sedem Sibi; haec requies Mea in aeternum, ibi habitabo," (Psalm. 132:13-14);

"Filii Sionis exultent in Rege suo," (Psalm. 149:2); 6

"Jehovah surge, et miserearis Sionis: venit tempus statutum; annuntiabitur in Sione Nomen Jehovae, quando congregabuntur Populi una, et Regna ad serviendum Jehovae," (Psalm. 102:14-17, 22-23 (B.A. 13-16, 21-22));

"E Sione Deus effulgebit, venit Deus noster et clamabit ad Caelum sursum, et ad terram, colligite Mihi sanctos Meos," (Psalm. 50:2-5). 7

(Praeter alibi, ut Esaias 1:27; 4:2, 5; 31:4, 9; 33:5, 20; 37:22; 52:1; 64:9 (B.A. 10); Jeremias 6:2; Threni 4:2; Amos 1:2; Micham 3:10, 12; 4:1-3, 7-8; Zephanias 3:14, 16; 8 Joel 4:16, 17, 21 (B.A. 3:16-17, 21); Sacharias 8:3; Psalm. 20:3 (B.A. 2); 9 Psalm. 48:3-4, 12-15 (B.A. 2-3, 11-14); Psalm. 76:3 (B.A. 2); Psalm. 78:68; Psalm. 110:1-2; Psalm. 149:2, 4; Psalm. 125:1; 10 Psalm. 126:1; Psalm. 128:5-6; Psalm. 134:3; Psalm. 135:21; 11 Psalm. 146:10).

Multis in locis dicitur "Virgo et Filia Zionis," per quam non intelligitur aliqua virgo aut filia ibi, sed Ecclesia quoad affectionem boni et veri, simile quod per "Sponsam Agni," (Apocalypsis 21:2, 9; 22:17). "Virgo et Filia Zionis" Ecclesiam Domini significat in his locis: Esaias 1:8; 3:16-26; 12 4:4; 10:32; 16:1; 37:22; 52:2; 62:11; 13 Jeremias 4:31; 6:2, 23; Threni 1:6; 2:1, 4, 8, 10, 13, 18; 4:22; Micham 1:13; 4:8, 10, 13; Zephanias 3:14; 14 Sacharias 2:14 (B.A. 10); 15 9:9; Psalm. 9:15 (B.A. 14); et alibi.

Footnotes:

1. Hic pro "Haec"

2. hic pro "hi"

3. quoad pro "quod"

4. dicit pro "dixit"

5. 2, 3, 6, 7 pro "1, 2, 5, 6, 7"

6. 2 pro "2, 3"

7. 2-5 pro "1 ad 5"

8. 16 pro "15"

9. 3 pro "3, 6"

10. 125:1 pro "119:2, 4"

11. 21 pro "20"

12. 16-26 pro "16, 17, 16 ad 26"

13. xxxvii. pro "xxvii."

14. 14 pro "24"

15. 14 pro "10"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #619

Study this Passage

  
/ 962  
  

619. "Empti de terra," significat quod illi sint qui a Domino potuerunt regenerari et sic redimi in Mundo. - Per "emptos de terra" significantur redempti in mundo; quod redemptio sit liberatio ab Inferno, et salvatio per conjunctionem cum Domino, videatur 281; et quia hoc fit per regenerationem, ideo per "emptos" significantur regenerati et sic redempti a Domino; et quia omnes possunt regenerari et sic redimi si volunt, et pauci volunt, ideo per "emptos de terra" significatur quod illi sint qui a Domino potuerunt regenerari et sic redimi: quales hi sunt, describitur nunc (vers. 4 et 5).

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #613

Study this Passage

  
/ 962  
  

613. "Habentes Nomen Patris Ipsius scriptum in frontibus suis," significat agnitionem Domini ac Domini Humani Domini ex amore et fide apud illos. - Per "Nomen Patris" intelligitur Dominus quoad Divinum a Quo quod vocatur Pater, et simul quoad Divinum Humanum quod vocatur Filius, quoniam unum sunt et una Persona, unita sicut anima et corpus; quare in Caelo per "Deum Patrem" non intelligitur alius quam Dominus; et quoque Dominus in Caelo Novo vocatur Pater. Quod hic dicatur "Nomen Patris in frontibus illorum," est quoque quia per "Patrem" intelligitur Divinum Bonum Divini Amoris Domini, quod in Verbo Evangelistarum ubivis intelligitur per "Patrem" cum a Domino nominatur, ac Divinum Verum Divinae Sapientiae per "Filium;" quae duo unita sunt sicut anima corpori et corpus animae, quando Dominus Humanum Suum glorificavit (videatur 21, 170); et quia unum sunt, ideo dicitur alibi,

"Nomen Dei et Agni in frontibus suis," (22:4).

De his itaque, de quibus hic agitur, dicitur quod "Nomen Patris haberent scriptum in frontibus," quia per "centum quadraginta quatuor millia signatos ex duodecim tribubus Israelis" intelliguntur Angeli superiorum Caelorum, qui omnes in Bono amoris caelestis sunt, et per "Patrem," ut dictum est, id Bonum intelligitur. Quod angeli, de quibus hic agitur, sint Angeli superiorum Caelorum, videatur in Explicatione capitis septimi, in specie 369, 1 ibi. Per "scriptum in frontibus" significatur agnitio ex amore et fide in illis; per "scriptum" seu "inscriptum" significatur agnitio in illis, et per "frontem" significatur amor et inde intelligentia seu fides (347, 605). Quod Divinum quod Pater vocatur, ac Divinum Humanum quod Filius, sint unum sicut anima et corpus, et consequenter quod Dominus quoad Divinum Humanum adeundus sit, et quod ita et non aliter adeatur Divinum quod Pater vocatur, constare potest ex tam multis locis in Verbo, ut implerent membranas si adducerentur; in aliqua copia adducta sunt in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (29-36, 38-45, seq.); ex qua hic solum aliqua in confirmationem afferentur, quae sunt:

"Dixit Angelus Mariae, Ecce concipies in utero, et paries Filium, et vocabis Nomen Ejus Jesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur. Sed Maria dixit, Quomodo fiet hoc, quoniam virum non cognosco. Respondit Angelus, Spiritus Sanctus veniet super te, et Virtus Altissimi obumbrabit te; unde quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei," (Luca 1:30-35); 2

"Angelus Domini in somnio apparuit Josepho, dicens, Ne timeas accipere Mariam Sponsam tuam, nam quod in ea natum, ex Spiritu Sancto est; et Joseph non cognovit eam, usque dum peperit Filium suum primogenitum," (Matthaeus 1:20, 25);

"In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et Verbum Caro factum est, et vidimus gloriam Ipsius, sicut gloriam Unigeniti a Patre," (Johannes 1:1-2, 14);

Judaei quaerebant Jesum interficere, "quod Patrem proprium dixisset Deum, parem Se Ipsum faciens Deo; respondit Jesus, Quae Pater facit, haec etiam similiter facit Filius; quemadmodum Pater suscitat mortuos et vivificat, ita etiam Filius quos vult vivificat: amen dico vobis, quod veniet hora, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audient, vivent," (Johannes 5:18-19, 21, 25); 3

"Quemadmodum Pater habet vitam in Se Ipso, ita dedit Filio vitam habere in Se Ipso," (Johannes 5:26);

"Ego sum via, veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me; si Me cognovistis, etiam Patrem Meum cognovistis, et abhinc cognovistis Ipsum et vidistis Ipsum. Dicit Ipsi Philippus, Monstra nobis Patrem. Dicit illi Jesus, Tantum tempus vobiscum sum, et non nosti Me, Philippe; qui vidit Me vidit Patrem; quomodo ergo tu dicis, monstra nobis Patrem; nonne credis, quod Ego in Patre et Pater in Me sit; 4 credite Mihi, quod Ego in Patre et Pater in Me," (Johannes 14:6-11);

"Ego vitam aeternam do ovibus Meis; Ego et Pater unum sumus." Et Judaei indignati, quod Se Ipsum faceret Deum; et dixit, Facio opera Patris, "operibus credite, ut cognoscatis et credatis, quod Pater in Me et Ego in Patre," (Johannes 10:28-38);

"Qui videt Me, videt Ipsum Qui misit Me," (Johannes 12:45);

"Omnia quaecunque Pater habet Mea sunt," (Johannes 16:15);

"Quod Pater dederit omnia in manus Ipsius," (Johannes 13:3);

"Pater, dedisti Mihi potestatem omnis carnis: haec est vita aeterna, ut cognoscant Te solum Deum, et Quem misisti Jesum Christum: omnia Mea Tua sunt et Tua Mea," (Johannes 17:2-3, 10);

"Data est Mihi omnis potestas in Caelis et in Terris," (Matthaeus 28:18);

"Quodcunque petieritis in Nomine Meo, hoc faciam; et Ego faciam," (Johannes 14:13-14);

Spiritus veritatis "non loquetur ex Se Ipso, sed ex Meo accipiet, et an nuntiabit vobis," (Johannes 16:13-14);

"Qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum; quia sine Me non potestis facere quicquam," (Johannes 15:5).

(Praeter alibi)

Sunt adhuc plura in Veteri Testamento, ex quibus etiam aliqua afferentur:

"Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super Cujus humero Principatus: et vocabitur nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater Aeternitatis, Princeps Pacis," (Esaias 9:5 (B.A. 6));

"Virgo concipiet Filium, et vocabitur Nomen Ipsius Deus nobiscum," (Esaias 7:14);

"Ecce dies venient, cum suscitabo Davidi Germen justum, Qui regnabit Rex; et hoc Nomen Ipsius quod vocabunt Ipsum, Jehovah Justitia nostra," (Jeremias 23:5-6; 33:15-16);

"Tunc dicetur in die illo, Ecce Deus noster Quem exspectavimus ut liberet nos; Jehovah Quem exspectavimus; exultemus et laetemur in Salute Ipsius," (Esaias 25:9);

"Tantummodo inter te Deus, et praeterea non Deus; profecto Tu Deus occultus, Deus Israelis Salvator," (Esaias 45:14-15);

"Nonne Ego Jehovah: et non amplius Deus praeter Me; Deus Justus et Salvator non praeter Me," (Esaias 45:21-22);

"Ego Jehovah, et non praeter Me Salvator," (Esaias 43:11);

"Ego Jehovah Deus tuus, et Deum praeter Me non agnosces: et Salvator non praeter Me," (Hoschea 13:4);

"Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster a saeculo Nomen Tuum," (Esaias 63:16);

"Sic dixit Rex Israelis, et Redemptor ejus Jehovah Zebaoth, Ego Primus et Ultimus, et praeter Me non Deus," (Esaias 44:6); 5

"Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Ego Jehovah faciens omnia, et Solus a Me Ipso," (Esaias 44:24);

"Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Ego Jehovah Deus tuus," (Esaias 48:17);

"Jehovah Petra mea, et Redemptor meus," (Psalm. 19:15 6 (B.A. 14))

"Redemptor eorum fortis, Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius," (Jeremias 50:34);

"Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius, et Redemptor tuus Sanctus Israelis, Deus totius Terrae vocabitur," (Esaias 54:5);

"Ut sciat omnis caro; quod Ego Jehovah Salvator tuus et Redemptor tuus fortis Jacobi," (Esaias 49:26; 60:16); 7

"Quod ad Redemptorem nostrum, Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius," (Esaias 47:4);

"Sic dixit Redemptor vester 8 Jehovah," (Esaias 43:14; 49:7).

(Et alibi, ut Luca 1:68; Esaias 62:11-12; 63:1, 4, 9; 9 Jeremias 15:20-21; Hoschea 13:4, 14; Psalm. 31:6 (B.A. 5); Psalm. 44:27 (B.A. 26); Psalm. 49:16 (B.A. 15); Psalm. 55:18-19 (B.A. 17-18); Psalm. 69:19 (B.A. 18); Psalm. 71:23; Psalm. 103:4; 10 Psalm. 107:2; Psalm. 130:7-8).

Et apud Sachariam:

"In die illo erit Jehovah in Regem super totam Terram; in die illo erit Jehovah unus, et Nomen Ipsius unum," (14:9).

Sed haec pauca sunt.

Footnotes:

1. 369 pro "362"

2. 30-35 pro "34, 38"

3. 18, 19, 21, 25 pro "18-26"

4. sit pro "manet"

5. 6 pro "2"

6. xix. pro "xv."

7. 16 pro "60"

8. vester pro "tuus"

9. lxiii. pro "liii."

10. 4 pro "1"

  
/ 962