From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #60

Study this Passage

  
/ 962  
  

60. "Et ecce Vivens sum in saecula saeculorum," significat quod sit Vita aeterna. - Quoniam "Qui sum Vivens," significat quod Solus sit Vita, et ab Ipso Solo vita (supra 58), sequitur, quod "ecce Vivens sum in saecula saeculorum" significet quod Solus sit Vita in aeternum, et sic ab Ipso Solo vita aeterna, est enim Vita aeterna in Ipso, et inde ab Ipso: "saecula saeculorum," significant aeternum. Quod a Solo Domino Sit vita aeterna, constat ex sequentibus his locis:

"Jesus dixit, Omnis qui credit in Me, non peribit, sed habebit Vitam aeternam," (Johannes 3:16);

"Qui credit in Filium, habet Vitam aeternam; qui vero non credit Filio, non videbit Vitam, sed ira Dei manet super illo," (Johannes 3:36; 6:40, 47-48); 1

"Amen dico vobis, qui credit in Me, habet Vitam aeternam," (Johannes 6:47);

"Ego sum Resurrectio et Vita; qui credit in Me, etsi moriatur, vivet: omnis qui credit in Me, non morietur in aeternum," (Johannes 11:25-26); 2 et alibi.

Inde nunc Dominus vocatur "Vivens in saecula saeculorum" etiam in sequentibus in Apocalypsi 4:9-10; 5:14; 10:6; (tum apud) Daniel 4:31 (B.A. 34).

Footnotes:

1. "3:36; cap. 6:40, 47, 48" pro "6:40, 47, 48"

2. 25, 26 pro "24, 26"

  
/ 962  
  

The Bible

 

Daniel 4:34

Study

       

34 Nunc igitur, ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem cæli : quia omnia opera ejus vera, et viæ ejus judicia, et gradientes in superbia potest humiliare.