From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #58

Study this Passage

  
/ 962  
  

58. (Vers. 18.) "Et Qui sum Vivens," significat Qui Solus est Vita, et a Quo Solo Vita. - Jehovah in Verbo Veteris Testamenti vocat Se Vivum et Viventem, quia Solus Vivit; est enim Ipse Amor et Ipsa Sapientia, et haec sunt Vita: quod Unica Vita Sit, quae Deus, et quod angeli et homines recipientes vitae sint ab Ipso, multis ostensum est in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia. Jehovah Se vocat Vivum et Viventem, (Esaias 38:18-19; Jeremias 5:2; 12:16; 16:14-15; 23:7-8; 46:18; Ezechiel 5:11).

Dominus etiam quoad Divinum Humanum est Vita, quia Pater et Ipse unum sunt; quare dicit:

"Quemadmodum Pater habet Vitam in Se Ipso, ita dedit Filio Vitam habet in Se Ipso," (Johannes 5:26);

Jesus dixit, "Ego sum Resurrectio et Vita," (Johannes 11:25);

Jesus dixit, "Ego sum Via, Veritas et Vita," (Johannes 14:6);

"In Principio erat Verbum, et Deus erat Verbum; in Ipso Vita erat et Verbum Caro factum est," (Johannes 1:1-4, 14);

Quia Dominus est Solus Vita, sequitur quod ab Ipso Solo sit vita; quare dicit,

"Quia Ego Vivo, etiam vos vivetis," (Johannes 14:19).

  
/ 962  
  

The Bible

 

Jeremias 5:2

Study

       

2 Quod si etiam, Vivit Dominus, dixerunt, et hac falso jurabunt.