From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #565

Study this Passage

  
/ 962  
  

565.a (Vers. 17.) "Et iratus Draco contra Mulierem, et abivit bellum facere cum reliquis seminis ejus, observantibus mandata Dei, et habentibus testimonium Jesu Christi," significat accensum odium apud illos qui es credunt sapientes ex confirmationibus pro Unione mystica Divini et Humani in Domino, et pro justificatione per solam Fidem, contra illos qui agnoscunt Solum Dominum pro Deo Caeli et Terrae, et quod Decalogus sit Lex vitae, aggrediendo novitios animo seducendi. - Haec omnia continentur in paucis illis verbis, quia sequuntur in serie ex antecedentibus, ubi dicitur quod "Terra adjuverit Mulierem, et aperuerit os suum, et deglutiverit flumen quod Draco ex ore suo ejecerat," per quae significatur quod ratiocinationes illorum ex falsis in nihilum ceciderint (564); proinde, quod Novam Ecclesiam destruere frustra conati sint. Quare per quod "iratus Draco contra Mulierem" significatur accensum odium et spirans vindicta contra Ecclesiam; per "iram Draconis" significatur odium (558); per "bellum facere" significatur per ratiocinationes ex falsis aggredi et impugnare (500); per reliquos seminis ejus observantes mandata Dei et habentes testimonium Jesu Christi" intelliguntur novitii, qui recipiunt doctrinam de Domino et de Decalogo; quid "testimonium Jesu Christi" videatur supra (6, 490). Quod per "Draconem" hic intelligantur qui credunt se sapientes ex confirmationibus pro "Unione mystica" Divini et Humani Domini, et pro Justificatione per solam Fidem, est quia hi in fastu sapientiae sunt, ac sciunt ratiocinari; et ex fastu procedit odium, et ex odio ira et vindicta contra illos qui non similiter credunt: per "Unionem mysticam," quae etiam "Unio hypostatica" vocatur, intelliguntur figmenta illorum de influxu et operatione Divinitatis in Humanitatem Domini sicut in alium; non scientes quod Deus et Homo, seu Divinum et Humanum in Domino, non sint duo sed una Persona, unita sicut Anima et Corpus, secundum Doctrinam in toto Christiano Orbe receptam, quae ab Athanasio nomen habet; sed figmenta "Unionis mysticae" illorum non adducere vacat, quia sunt absona. Quod per "semen Mulieris" hic intelligantur qui a Nova Ecclesia et in ejus doctrinae veris sunt, constare potest ex significatione "seminis" in sequentibus locis:

Notum fiet in gentibus Semen eorum, et prognati eorum in medio populorum: omnes videntes agnoscent eos, quod illi sint Semen cui benedixit Jehovah," (Esaias 61:9);

Semen benedictorum Jehovae illi," (Esaias 65:23);

"Quemadmodum Caeli novi et Terra nova, quae facturus sum, stabunt coram Me, sic stabit Semen vestrum, (Esaias 66:22);

"Semen quod serviet Ipsi, numerabitur Domino in generationem," (Psalm. 22:31 (B.A. Psalm. 22:30));

"Inimicitiam ponam inter te et mulierem, et inter Semen tuum et inter Semen mulieris," (Genesis 3:15);

"Num unus quaerit Semen Dei," (Malachias 2:15); 1

"Ecce dies venient, quibus Seminabo domum Israelis et domum Jehudae Semine hominis," (Jeremias 31:27);

"Si posuerit reatum animam Suam, videbit Semen," (Esaias 53:10);

"Ne timeto, quia Ego tecum; ab oriente adducam Semen tuum," (Esaias 43:5-6);

"Ad dextram et sinistram erumpes, et Semen tuum gentes haereditabit," (Esaias 54:3);

Ego plantaveram te vitem nobilem, Semen veritatis; quomodo conversa es Mihi in palmites vitis 2 alienae," (Jeremias 2:21);

"Fructum eorum de terra perdes, 3 et Semen eorum de filiis hominis, (Psalm. 21:11 (B.A. 10));

"Semen sunt filii Regni," (Matthaeus 13:38).

Simile significatur per "Semen Israelis," quia "Israel" est Ecclesia, (Esaias 41:8-9; 44:3; Jeremias 22:8; 31:35-36);

simile etiam per "Semen Davidis," quia "David" est Dominus, (Jeremias 30:10; 33:22, 25-26; Psalm. 89:4-5, 30 (B.A. 3-4, 29)).

Simile etiam per "Semen agri," quia "ager" significat Ecclesiam, multis in locis Oppositum autem significatur per "Semen malorum," (Esaias 1:4; 14:20; 57:3-4);

perque "Semen Serpentis," (Genesis 3:15).

565.b (Vers. 18. - B.A. 13:1). "Et steti super arena maris," significat statum ejus spiritualem naturalem, nunc qualis est illis qui in Primo seu Ultimo Caelo sunt. - Per "arenam maris" ille status significatur, quia per "mare" significatur externum Ecclesiae; hic status vocatur spiritualis naturalis, qualis est illis qui in primo seu ultimo Caelo sunt: prius fuerat supra in Caelo, ubi vidit Draconem, pugnam ejus cum Michaele, quod dejiceretur, et quod persequeretur Mulierem; at nunc cum Draco dejectus est, et continuatur de illo in sequentibus, Johannes in spiritu demissus est, ob causam ut videret plura de Dracone infra Caelos, et describeret illa; in quo statu vidit binas "Bestias," unam e mari, et alteram e terra ascendentem, quas non videre potuit e Caelo, quoniam non conceditur alicui angelo e Caelo in inferiora spectare, sed si lubet, licet descendere. Sciendum est, quod in mundo spirituali locus correspondeat statui, non enim quisquam potest alibi esse quam ubi status vitae ejus est; et quia Johannes nunc stetit super "arena maris," sequitur quod status ejus nunc spiritualis naturalis esset.

Footnotes:

1. 15 pro "35"

2. vitis pro "vitae"

3. perdes pro "perdam"

  
/ 962  
  

The Bible

 

Jeremias 30:10

Study

       

10 Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus : neque paveas, Israël, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum : et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet :