From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #551

Study this Passage

  
/ 962  
  

551. "Seducens universum orbem," significat quod pervertant omnia Ecclesiae. - Per "seducere" significatur pervertere, et per "orbem" significatur Ecclesia, similiter ac per "terram (285); per "orbem" non significatur orbis terrarum, sed Ecclesia in illo, in sequentibus locis:

"Lugebit et confundetur Terra, languescet et confundetur Orbis," (Esaias 24:4);

"Judicia Tua discent Terrae, et justitiam Tuam habitatores Orbis," (Esaias 26:9);

"Factor Terrae per virtutem Suam 1 praeparans Orbem per sapientiam Suam," 2 (Jeremias 10:12; 51:15);

"Revelata sunt fundamenta Orbis a flatu spiritus Tui," (Psalm. 18:16 (B.A. 11));

"Jehovae Terra et plenitudo ejus, Orbis et habitantes in eo; Ille super maria fundavit eum, et super flumina stabilivit eum," (Psalm. 24:1-2);

"Tui Caeli et Tua Terra, Orbem et plenitudinem ejus Tu fundasti," (Psalm. 89:12 3 (B.A. Psalm. 89:11));

"Thronum gloriae haereditare faciet eos, nam Jehovae bases Terrae, et disposuit super iis Orbem," (1 Samuelis 2:8);

Babel, "posuisti Orbem in desertum; Terram tuam perdidisti, et populum tuum occidisti," (Esaias 14:17, 20).

(Praeter alibi, ut Esaias 18:3; 26:18; 4 27:6; 34:1; Nahum 1:5; Psalmuss 9:9 (B.A. 8); 77:19 (B.A. 18); 98:9; Threni 4:12; Hiob 18:18; Matthaeus 24:14; Luca 21:26; Apocalypsis 16:14).

At sciendum est, quod cum "orbis" et "terra" simul nominatur, per "orbem" significetur Ecclesia quoad bonum, et per "terram" Ecclesia quoad verum.

Footnotes:

1. Suam pro "tuam"

2. Suam pro "tuam"

3. lxxxix. pro "lxxxiv."

4. xxvi. pro "xxviii."

  
/ 962  
  

The Bible

 

Psalmi 77:19

Study

       

19 Et male locuti sunt de Deo ; dixerunt : Numquid poterit Deus parare mensam in deserto ?