From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #534

Study this Passage

  
/ 962  
  

534. "Et super capite corona stellarum duodecim," significat sapientiam et intelligentiam ejus ex cognitionibus Divini et Divini Veri ex Verbo. - Per "coronam super capite" significatur sapientia et intelligentia (189, 235, 252); per "stellas" significantur cognitiones Divini Boni et Divini Veri ex Verbo (51, 420); et per "duodecim" significantur omnia Ecclesiae, quae se referunt ad bonum et verum ejus (348); inde nunc per "Coronam stellarum duodecim super capite Mulieris" significatur sapientia ac intelligentia Novae Ecclesiae ex cognitionibus Divini Boni et Divini Veri ex Verbo.

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #434

Study this Passage

  
/ 962  
  

434. (Vers. 8.) "Et habebant capillos sicut capillos mulierum" significat quod apparerent sibi (sicut) in actione veri. - In Verbo per "virum" significatur intellectus veri, et per "mulierem" affectio veri, quia vir nascitur intellectus, et mulier affectio, de quo, illi Sapientia Angelica de Conjugio. Per "capillos" in Verbo significatur ultimum vitae hominis, quod est sensuale (de quo 424); hoc est quod illis apparet sicut in affectione veri, cum tamen sunt in affectione falsi, hoc enim credunt esse verum. Quod "mulier" significet affectionem veri, constare potest a multis locis in Verbo; inde est quod Ecclesia dicatur "uxor," "mulier," filia," "virgo;" et Ecclesia est Ecclesia ex amore seu affectione veri, ex hac enim fit intellectus veri. Ecclesia vocatur "mulier" in his locis:

Duae Mulieres unius Matris, quae scortatae sunt in Aegypto, Ohola quae Samaria, et Oholiba quae Hierosolyma, (Ezechiel 23:2-4);

"Quasi Mulierem desertam et afflictam spiritu vocavit te Jehovah, et Mulierem juventutis," (Esaias 54:6-7);

"Creabit Jehovah novum in terra, Mulier circumdabit virum," (Jeremias 31:21-22).

Per "mulierem circumdatam sole, quam Draco persecutus est," (12), significatur Nova Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma. Per "mulieres" significantur affectiones veri, ex quibus Ecclesia est Ecclesia, pluribus in locis ut in his:

"Mulieres populi Mei expellitis e domo deliciarum ejus," (Micham 2:9); 1

Plangent familiae domuum seorsim, et Mulieres seorsim, (Sacharias 12:11-13);

"Mulieres securae consistite, audite sermonem Meum," (Esaias 32:9);

"Quare facitis malum ad exscindendum vobis Virum et. Mulierem," (Jeremias 44:7); 2

"Dispergam Virum et Mulierem," (Jeremias 51:22).

Per "virum" et "mulierem," hic et alibi, in Sensu spirituali significatur intellectus veri et affectio veri.

Footnotes:

1. 9 pro "8"

2. 44:7 pro "44:17"

  
/ 962