From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #533

Study this Passage

  
/ 962  
  

533. "Mulier circumdata Sole et Luna sub pedibus ejus," significat Nam Ecclesiam Domini in Caelis, quae est Novum Caelum, et Novam Ecclesiam Domini futuram in Terris, quae est Nova Hierosolyma. - Quod Nova Ecclesia Domini per "Mulierem" hanc significetur, constat ex singulis in hoc capite in Sensu spirituali intellectis; quod per "Mulierem" etiam alibi in Verbo significetur Ecclesia, videatur (434); et significatur Ecclesia, quia Ecclesia vocatur Sponsa et Uxor Domini per quod visa sit "circumdata Sole," est quia in amore in Dominum est; agnoscit enim Ipsum, et facit praecepta Ipsius, et hoc est amare Ipsum, (Johannes 14:21-24); quod "Sol" significet amorem, videatur (53); quod "Luna" visa sit sub pedibus Mulieris, est quia Ecclesia in terris, quae nondum conjuncta est Ecclesiae in Caelis, intelligitur; per "Lunam" significatur intelligentia in naturali homine et fides (413); 1 et per videri "sub pedibus" significatur quod futura in terris; alioquin, per "pedes" significatur ipsa illa Ecclesia, dum conjuncta est.

Sciendum est, quod in Caelis aeque sit Ecclesia ac in terris, est enim ibi Verbum, sunt ibi templa, et in illis praedicationes, sunt ibi ministeria et sacerdotia; omnes enim angeli ibi fuerunt homines, et ibi obitus illorum e mundo fuit illis modo continuatio vitae; quare etiam perficiuntur amore et sapientia, quisque secundum gradum affectionis veri et boni quem secum e mundo tulerunt. Ecclesia apud illos intelligitur hic per "Mulierem circumdatam Sole," et cui "super capite erat corona stellarum duodecim;" at quia Ecclesia in Caelis non subsistit, nisi etiam Ecclesia in terris sit, quae in concorde amore et sapientia sit, et haec futura est, ideo "visa est sub pedibus Mulieris luna," per quam hic in specie significatur fides, per quam, qualis est hodie, non datur conjunctio. Quod non subsistat Ecclesia in Caelis, nisi ei conjuncta sit Ecclesia in terris, est quia Caelum ubi angeli, et Ecclesia ubi homines, unum agunt, sicut internum et externum apud hominem, ac internum apud hominem in suo statu non subsistit nisi externum ei conjungatur; internum enim absque externo est sicut domus absque fundamento, aut sicut semen supra humum et non in humo, ita sicut aliquid absque radice, verbo, sicut causa absque effectu in quo sit: ex his videri potest, quod absoluta necessitas sit, ut in mundo alicubi sit Ecclesia, ubi Verbum est, et per id Dominus notus est.

Footnotes:

1. 413 pro "423"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #434

Study this Passage

  
/ 962  
  

434. (Vers. 8.) "Et habebant capillos sicut capillos mulierum" significat quod apparerent sibi (sicut) in actione veri. - In Verbo per "virum" significatur intellectus veri, et per "mulierem" affectio veri, quia vir nascitur intellectus, et mulier affectio, de quo, illi Sapientia Angelica de Conjugio. Per "capillos" in Verbo significatur ultimum vitae hominis, quod est sensuale (de quo 424); hoc est quod illis apparet sicut in affectione veri, cum tamen sunt in affectione falsi, hoc enim credunt esse verum. Quod "mulier" significet affectionem veri, constare potest a multis locis in Verbo; inde est quod Ecclesia dicatur "uxor," "mulier," filia," "virgo;" et Ecclesia est Ecclesia ex amore seu affectione veri, ex hac enim fit intellectus veri. Ecclesia vocatur "mulier" in his locis:

Duae Mulieres unius Matris, quae scortatae sunt in Aegypto, Ohola quae Samaria, et Oholiba quae Hierosolyma, (Ezechiel 23:2-4);

"Quasi Mulierem desertam et afflictam spiritu vocavit te Jehovah, et Mulierem juventutis," (Esaias 54:6-7);

"Creabit Jehovah novum in terra, Mulier circumdabit virum," (Jeremias 31:21-22).

Per "mulierem circumdatam sole, quam Draco persecutus est," (12), significatur Nova Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma. Per "mulieres" significantur affectiones veri, ex quibus Ecclesia est Ecclesia, pluribus in locis ut in his:

"Mulieres populi Mei expellitis e domo deliciarum ejus," (Micham 2:9); 1

Plangent familiae domuum seorsim, et Mulieres seorsim, (Sacharias 12:11-13);

"Mulieres securae consistite, audite sermonem Meum," (Esaias 32:9);

"Quare facitis malum ad exscindendum vobis Virum et. Mulierem," (Jeremias 44:7); 2

"Dispergam Virum et Mulierem," (Jeremias 51:22).

Per "virum" et "mulierem," hic et alibi, in Sensu spirituali significatur intellectus veri et affectio veri.

Footnotes:

1. 9 pro "8"

2. 44:7 pro "44:17"

  
/ 962