From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #517

Study this Passage

  
/ 962  
  

517. "Et reliqui territi facti sunt, et dederunt gloriam Deo Caeli" significat quod illi qui aliqua bona charitatis adjunxerunt fidei, cum viderunt interitum illorum, agnoverint Dominum, et separati sint. - Per "reliquos" intelliguntur hic qui aliqua bona charitatis adjunxerunt fidei; per "territos factos" significatur ex timore cum viderunt interitum aliorum: per "dare gloriam Deo Caeli" significatur agnoscere Dominum pro Deo Caeli et Terrae; per "dare gloriam" significatur agnoscere et colere, et per "Deum Caeli et Terrae" intelligitur Dominus, quia Ille est Deus Caeli et Terrae, (Matthaeus 28:18). Hi, quia ex timore agnoverunt Dominum, separati sunt, ut explorarentur ex qua origine fecerunt bona, num ex se vel num ex Domino. Omnes illi faciunt bona ex se qui non fugiunt mala ut peccata, hoc est, qui non vivunt praecepta Decalogi; at ex Domino, qui fugiunt et vivunt.

  
/ 962  
  

The Bible

 

Matthaeus 28:18

Study

       

18 Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra :