From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #501

Study this Passage

  
/ 962  
  

501. (Vers. 8.) "Et corpora illorum super platea urbis magnae," significat quod duo Essentialia Novae Ecclesiae ab illis qui interius in falsis Doctrinae de justificatione per solam fidem sunt, prorsus rejecta sunt. - Per "corpora duorum testium" significantur duo Essentialia Novae Ecclesiae, quae sunt, Agnitio Domini quod Solus sit Deus Caeli et Terrae, et quod Conjunctio cum Ipso sit per Vitam secundum praecepta Decalogi (490, seq.); per "plateam urbis magnae" significatur falsum Doctrinae de justificatione per solam fidem; per "plateam" significatur falsum, de quo sequitur, et per "urbem" significatur doctrina (194); vocatur "urbs magna," quia est Doctrina regnans in toto Christiano Reformato orbe apud Clericos, non autem similiter apud Laicos. Per "plateas" in Verbo significatur paene simile quod per "vias," quia plateae sunt viae in urbe; at usque per "plateas" significantur vera aut falsa doctrinae, quia "urbs" significat doctrinam (194), et per "vias" significantur vera aut falsa Ecclesiae, quia "terra" significat Ecclesiam (285). Quod "plateae" significent vera aut falsa doctrinae, videri potest a sequentibus locis:

"Rejectum est judicium, et justitia e longinquo stetit, nam impegit in Platea veritas, et rectitudo non potest venire," (Esajas 59:14); 1

"In Plateis insaniverunt currus, discurrerunt in vicis," (Nahum 2:5 (B.A. 4));

In diebus Jaelis cessarunt Viae; vici in Israele cessarunt," (Judicum 5:6-7);

"Quomodo relicta est urbs gloriae; quare cadent juvenes ejus in Plateis," (Jeremias 49:25-26; 50:30);

"Qui comederunt lautitias, devastati sunt in Plateis. Obscurata est prae nigredine forma Naziraeorum, non cognoscuntur in Plateis. Errarunt caeci in Plateis. Venati sunt gressus nostros, ut non ire possint in Plateis," (Threni 4:5, 8, 14, 18);

"Exscindam gentes, devastabuntur anguli eorum, desolabo Plateas eorum," (Zephanias 3:6);

"Postea septimanis sexaginta duabus aedificabatur Platea Hierosolymae, sed in angustia temporum," (Daniel 9:25);

"Platea urbis" Novae Hierosolymae "aurum purum, quasi vitrum pellucidum," (Apocalypsis 21:21);

"In medio Plateae ejus hinc inde arbor (vitae) faciens fructus duodecim," (Apocalypsis 22:2). 2

(Praeter alibi, ut Esaias 15:3; 24:10-11; 51:20; 3 Jeremias 5:1; 6:16; 4 7:17; 9:20 (B.A. Jeremias 9:21); 11:13; 44:9; 5 44:17; 6 Ezechiel 16:24-25, 31; 7 Threni 2:11, 19; Ezechiel 11:6; 26:11-12; Amos 5:16; Sacharias 8:3-5; Psalm. 144:13; Hiob 18:17) 8

Quoniam "plateae" significant vera doctrinae Ecclesiae, ideo Docebant in Plateis, (2 Samuelis 1:20); 9

ac dicitur,

"Edimus coram Te et bibimus coram Te, et in Plateis nostris docuisti," (Luca 13:26);

et ideo Hypocritae orabant in angulis Platearum, (Matthaeus 6:2, 5); 10

et ideo Paterfamilias jussit servis, ut irent in Plateas et Vicos, ac introduceren, (Luca 14:21).

Propterea etiam falsum et falsificatum vocatur Lutum, caenum et stercus Platearum, (Esaias 5:25; 10:6; Micham 7:10; Psalm. 18:43 (B.A. 42)).

Quod Prophetae prophetantes falsum abjicerentur in Plateas Hierosolymae, et non sepeliens, Jeremias 14:16.

Footnotes:

1. lix. pro "ix."

2. 2 pro "1, 2"

3. xxiv. pro "xxxvi."

4. 16 pro "11"

5. Jerem. pro "cap." et 9 pro "18"

6. 44:17 pro "45:9"

7. Ezech. pro "cap."

8. 18:17 pro "5:10"

9. 2 Samuelis pro "1 Samuelis"

10. 2, 5 pro "3, 5"

  
/ 962  
  

The Bible

 

Jeremias 49:25-26

Study

      

25 Quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem, urbem lætitiæ ?

26 Ideo cadent juvenes ejus in plateis ejus, et omnes viri prælii conticescent in die illa, ait Dominus exercituum.

      

The Bible

 

Apocalypsis 11

Study

   

1 Et datus est mihi calamus similis virgæ, et dictum est mihi : Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo :

2 atrium autem, quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud : quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus :

3 et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis.

4 Hi sunt duæ olivæ et duo candelabra in conspectu Domini terræ stantes.

5 Et si quis voluerit eos nocere, ignis exiet de ore eorum, et devorabit inimicos eorum : et si quis voluerit eos lædere, sic oportet eum occidi.

6 Hi habent potestatem claudendi cælum, ne pluat diebus prophetiæ ipsorum : et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint.

7 Et cum finierint testimonium suum, bestia, quæ ascendit de abysso, faciet adversum eos bellum, et vincet illos, et occidet eos.

8 Et corpora eorum jacebunt in plateis civitatis magnæ, quæ vocatur spiritualiter Sodoma, et Ægyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est.

9 Et videbunt de tribubus, et populis, et linguis, et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium : et corpora eorum non sinent poni in monumentis :

10 et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et jucundabuntur : et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetæ cruciaverunt eos, qui habitabant super terram.

11 Et post dies tres et dimidium, spiritus vitæ a Deo intravit in eos. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos.

12 Et audierunt vocem magnam de cælo, dicentem eis : Ascendite huc. Et ascenderunt in cælum in nube : et viderunt illos inimici eorum.

13 Et in illa hora factus est terræmotus magnus, et decima pars civitatis cecidit : et occisa sunt in terræmotu nomina hominum septem millia : et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo cæli.

14 secundum abiit : et ecce tertium veniet cito.

15 Et septimus angelus tuba cecinit : et factæ sunt voces magnæ in cælo dicentes : Factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus, et regnabit in sæcula sæculorum. Amen.

16 Et viginti quatuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, ceciderunt in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes :

17 Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, et qui venturus es : quia accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti.

18 Et iratæ sunt gentes, et advenit ira tua et tempus mortuorum judicari, et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum pusillis et magnis, et exterminandi eos qui corruperunt terram.

19 Et apertum est templum Dei in cælo : et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terræmotus, et grando magna.