From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #50

Study this Passage

  
/ 962  
  

50. "Et Vox Ipsius tanquam Vox aquarum multarum," Significat Divinum Verum Naturale. - Quod "Vox," cum a Domino, significet Divinum Verum, videatur supra (37); quod "Aquae" significent vera, et in Specie vera naturalia, quae sunt cognitiones ex Verbo, constat ex multis locis in Verbo, ex quibus sequentia solum adducentur:

"Plena est Terra scientia Jehovae, sicut Aquae mare contegunt," (Esaias 11:9);

"Tunc haurietis Aquas cum laetitia ex fontibus salutis," (Esaias 12:3);

"Qui ambulat in justitiis, et loquitur rectitudines, Panis dabitur et Aqua fidelis," (Esaias 33:15-16);

"Pauperes et egeni quaerentes Aquam, sed non; lingua eorum siti defecit: aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponam, desertum in stagnum Aquarum, et terram siccam in scaturigines Aquarum, ut videant, agnoscant, attendant et intelligant," (Esaias 41:17-18, 20); 1

"Effundam Aquas super sitientem, et fluenta super aridam, effundam Spiritum Meum," (Esaias 44:3);

"Exorietur in tenebris lux tua, ut sis sicut hortus irriguus, et sicut exitus Aquarum, cujus Aquae non mentientur," (Esaias 57:10, 11); 2

"Duo mala fecit populus Meus, Me deseruerunt, Fontem Aquarum vivarum, ad excidendum sibi foveas, quae non continent Aquas," (Jeremias 2:13);

"Magnates miserunt minorennes Aquae causa, venerunt ad foveas, nec invenerunt Aquas, reversa sunt vasa eorum vacua," (Jeremias 14:3);

"Deseruerunt Fontem Aquarum vivarum Jehovam, (Jeremias 17:13); 3

"Cum fletu venient, et, cum fletu adducam eos, ducam eos ad fontem Aquarum in via recti," (Jeremias 31:9);

"Frangam baculum Panis, et Aquas in mensura et stupore bibent, ut contabescant propter iniquitates," (Ezechiel 4:16-17; 12:18-19; Esaias 51:14);

"Ecce dies venient, quibus immittam famem in terram; non famem ad panem, nec sitim ad Aquas, sed ad audiendum Verbum Jehovae; vagabuntur a mari ad mare, et discurrent ad audiendum Verbum Jehovae, nec invenient: in die illo deficient virgines et juvenes siti," (Amos 8:11-13);

"In die illo exibunt Aquae vivae ex Hierosolyma," (Sacharias 14:8); 4

"Jehovah Pastor meus, ad Aquas quietum deducet me," (Psalm. 23:1-2); 5

"Non sitient. Aquas e Petra effluere faciet illis, et findet Petram ut effluant Aquae," (Esajas 48:21); 6

"Deus, mane quaero Te, sitit anima mea, lassus sine Aquis," (Psalm. 63:2 (B.A. 1));

"Jehovah mittit Verbum, spirare facit ventum, ut fluant Aquae," (Psalm. 147:18-19)

"Laudate Jehovam Caeli caelorum, et Aquae quae desuper Caelis," (Psalm. 148:4);

Jesus ad fontem Jacobi sedens dixit mulieri, "Omnis qui biberit ex hac Aqua, 7 sitiet iterum; qui vero biberit ex Aqua, quam Ego dabo, non sitiet in aeternum; et Aqua quam Ego dabo, fiet in eo fons Aquae salientis in vitam aeternam," (Johannes 4:7-15);

"Jesus dixit, Si quis sitiverit, venito Me, et bibito; quisquis credit in Me, sicut dicit Scriptura, flumina ex ventre illius fluent Aquae viventis," (Johannes 7:37-38); 8

"Sitienti dabitur ex fonte Aquae vitae gratis," (Apocalypsis 21:6);

"Ostendit illi fluvium Aquae vitae exeuntem e throno Dei et Agni," (Apocalypsis 22:1);

"Spiritus et Sponsa dicunt (Veni), et qui audit dicat Veni, et qui sitit veniet, et qui vult accipiet Aquam vitae gratis," (Apocalypsis 22:17);

Per "Aquas" in his locis intelliguntur vera; unde patet quod per "vocem aquarum multarum" intelligatur Divinum Verum Domini in Verbo, pariter in his locis:

"Ecce gloria Dei Israelis venit ex via Orientis, et vox Ipsius sicut Vox Aquarum multarum, et terra illustrata est a Gloria Ipsius," (Ezechiel 43:2); 9

"Audivi vocem e Caelo, tanquam Vocem Aquarum multarum," (Apocalypsis 14:2);

"Vox Jehovae super Aquis, Jehovah super Aquis multis," (Psalm. 29:3). 10

Cum scitur quod per "Aquas" in Verbo intelligantur Vera in naturali homine, constare potest quid significatum est per Lavationes in Ecclesia Israelitica; et quoque quid significatur per Baptismum; et quoque per haec Domini verba apud Johannem:

"Nisi homo generatus fuerit ex Aqua et Spiritu, non potest ingredi in Regnum Dei," (3:5);

"ex Aqua" significat per Vera, et "ex Spiritu" significat Vitam secundum illa. Quod "Aquae" in opposito sensu significent falsa, videbitur in sequentibus.

Footnotes:

1. 17, 18, 20 pro "17, 19, 21"

2. 10, 11 pro "10"

3. xvii. pro "xvi."

4. 8 pro "3"

5. 1, 2 pro "2"

6. Esaj. pro "Psalmus."

7. Aqua pro "qua"

8. 37, 38 pro "27, 28"

9. 2 pro "3"

10. 3 pro "23"

  
/ 962  
  

The Bible

 

Ezechiel 43:2

Study

       

2 Et ecce gloria Dei Israël ingrediebatur per viam orientalem : et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a majestate ejus.