From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #483

Study this Passage

  
/ 962  
  

483. (Vers. 11.) "Et dixit mihi, Oportet te iterum prophetare super populos et gentes et linguas et leges multos," significat quod, quia ita est, adhuc docendum sit quales sunt qui in sola fide. - Quod hoc significetur, patet a sequentibus, quod de illis, qui in sola fide sunt, agatur usque ad caput 17, et postea de Religioso Romano Catholico, et post haec de ejectione Draconis, Bestiae et Pseudoprophetae in Infernum, et sic de Nova Ecclesia in qua Solus Dominus coletur. Per "prophetare" significatur docere (8, 133), inde per "iterum prophetare," adhuc docere; per "populos" significantur qui in veris aut falsis doctrinae sunt, et per "gentes" qui in bonis aut malis vitae, de quibus sequitur; per "linguas" significantur qui exterius in illis sunt (282), et per "reges" significantur qui interius in illis; quod per "reges" significentur qui in veris ex bono sunt, et in opposito sensu qui in falsis ex malo, et abstracte vera ex bono aut falsa ex malo, videatur 20, 664, 704, 720, 830, 921; et quia de illis qui in interioribus falsis sunt in sequentibus in Specie agitur, dicitur, "et reges multos," per quos significantur falsa mali in copia. Dicuntur "populi, gentes, linguae et reges," ut intelligantur omnes qui tales sunt in Ecclesia. Quod dictum Sit Johanni, quod "illum oporteat iterum prophetare," significat ut adhuc doceatur quales sunt qui in sola fide, ob causam ut falsa illorum detegantur et sic aboleantur, quoniam non aboletur aliquod falsum, prius quam detectum est. Quod "populi" significent illos qui in veris aut falsis doctrinae sunt, ac "gentes" illos qui in bonis aut malis vitae, constare potest ex multis locis in Verbo ubi "populi" et "gentes" nominantur, sed ad id confirmandum adducentur hic solum loca ubi "populi" et "gentes" simul nominantur, ex quibus hoc concludi potest, quoniam in Verbo in omnibus et singulis ejus est conjugium Domini et Ecclesiae, et inde conjugium boni et veri, ac "populi" se referunt ad verum et "gentes" ad bonum; quod tale conjugium sit in omnibus et singulis Verbi, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 80-90. Loca in Verbo sunt haec:

"Vae Genti peccatrici, Populo gravi iniquitate," (Esaias 1:4);

"Contra Gentem hypocriticam mittam illum, contra Populum excandescentiae Meae mandabo illum," (Esaias 10:6); 1

Jehovah "percutiens Populos plaga non curabili, dominans cum Ira Gentibus," (Esaias 14:6); 2

"In die illo adducentur munus Jehovae Populus distractus et expilatus, et Gens delineata et conculcata," (Esaias 17:7); 3

"Honorabunt Te Populus validus, urbs Gentium potentium timebunt Te," (Esaias 25:3);

"Jehovah absorbebit obvolutionem super omnes Populos, et velamen super omnes Gentes," (Esaias 25:7); 4

"Appropinquate Gentes, et Populi auscultate," (Esaias 34:1);

"Vocavi Te in foedus populorum, et in lucem Gentium," (Esaias 42:6);

"Omnes Gentes congregentur una, et conveniant Populi," (Esaias 43:9);

"Ecce tollam erga Gentes manum Meam, et erga Populos signum Meum," (Esaias 49:22);

"In Testem Populis dedi Ipsum, Principem et Legislatorem Gentibus," (Esaias 55:4); 5

Ecce Populus veniens e terra septentrionis, et Gens magna a lateribus terrae, (Jeremias 6:22); 6

"Venient Populi multi, et Gentes numerosae ad quaerendum Jehovam Zebaoth in Hierosolyma," (Sacharias 8:22);

"Jehovah irritum reddit consilium Gentium, subvertit cogitationes Populorum," (Psalm. 33:10);

"Jehovah subjiciet Populos sub nos, et Gentes sub pedes nostros: regnavit Deus 7 super Gentes, spontanei Populorum congregati sunt," (Psalm. 47:4, 9, 10 (B.A. 3, 8-9));

"Confitebuntur Te Populi, laetabuntur Gentes, eo quod judicaturus sis Populos in rectitudine, et Gentes in terra ducturus," (Psalm. 67:3-5, (B.A. 2-4);

Memento mei Jehovah in beneplacito Populi Tui, ut laeter in gaudio Gentium Tuarum," (Psalm. 106:4-5);

"Omnes Populi, Gentes et Linguae" Filium Hominis colent, (Daniel 7:14).

(Praeter alibi, ut Psalm. 18:44 (B.A. Psalm. 18:43); Esaias 9:1-2 (B.A. 2-3); 11:10; Ezechiel 36:15; Joel 2:17; Zephanias 2:9; Apocalypsis 5:9; Luca 2:30-32).

Footnotes:

1. 6 pro "5, 6"
2. xiv. pro "xvi."

3. 18:7 pro "16:2"

4. 7 pro "8"

5. 55:4 pro "54:5, 6"

6. 22 pro "22, 23"

7. Deus pro "Jehovah"

  
/ 962  
  

The Bible

 

Joel 2:17

Study

       

17 Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent : Parce, Domine, parce populo tuo ; et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis : Ubi est Deus eorum ?

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #8

Study this Passage

  
/ 962  
  

8. (Vers. 3.) "Beatus legens, et audientes verba prophetiae, et servantes quae in ea scripta sunt," significat communionem illorum cum Angelis Caeli, qui vivunt secundum doctrinam Novae Hierosolymae. - Per "beatum" hic intelligitur qui quoad spiritum in Caelo est; ita dum in mundo vivit, in communione cum Angelis Caeli est, is enim quoad Spiritum in Caelo est; per "verba prophetiae" non aliud intelligitur quam doctrina Novae Hierosolymae, nam per "prophetam" in sensu abstracto significatur Doctrina Ecclesiae ex Verbo, ita hic Doctrina Novae Ecclesiae, quae est Nova Hierosolyma; simile per "prophetiam:" per "legere, audire, et servare illa quae in ea scripta sunt," significatur velle scire ,illam, attendere ad illa quae ibi, et facere illa quae ibi, in summa vivere secundam illam; quod non beati sint, qui solum legunt, audiunt et servant, seu memoria custodiunt, illa quae visa sunt Johanni, patet (videatur infra 944). Quod per "prophetam" significetur Doctrina Ecclesiae ex Verbo, et simile per "prophetiam," est quia Verbum scriptum est per prophetas, et in Caelo spectatur persona ex eo quod ejus muneris et functionis est; ex eo etiam omnis homo, spiritus et angelus ibi nominatur; quare cum dicitur Propheta, quia ejus functio fuit scribere et docere Verbum, intelligitur Verbum quoad Doctrinam, seu Doctrina ex Verbo. Inde est quod Dominus, quia est Ipsum Verbum, dictus fuerit Propheta, (Deuteronomius 18:15-20; Matthaeus 13:57; 21:11; 1 Luca 13:33). Ut sciatur, quod per Prophetam intelligatur Doctrina Ecclesiae ex Verbo, adducentur aliqua loca, ex quibus id colligi potest; apud Matthaeum:

In Consummatione Saeculi "multi Pseudoprophetae exsurgent, et seducent multos: surgent falsi Christi et falsi Prophetae, et in errorem inducent, si possibile, electos," (24:11, 24);

"consummatio saeculi" est ultimum tempus Ecclesiae, quod nunc est, quando non falsi Prophetae, sed falsa doctrinae sunt. Apud eundem:

"Quisquis Prophetam susceperit in nomine Prophetae, mercedem Prophetae accipiet, et quisquis justum in nomine justi, mercedem justi accipiet," (10:41);

"suscipere prophetam in nomine prophetae" est recipere doctrinae verum quia est verum, et "suscipere justum in nomine justi" est recipere bonum propter bonum, et "accipere mercedem" est salvari secundum receptionem; quod non aliquis mercedem recipiat seu salvetur quia prophetam et justum in nomine eorum suscipit, patet: illa verba absque cognitione quid "propheta" et quid "justus," a nemine possunt intelligi; nec quae sequuntur, quod "Quisquis potaverit unum parvorum horum potu frigidae tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem;"

per "Discipulum" intelligitur charitas et simul fides a Domino. apud Joelem:

"Effundam spiritum Meum super omnem carnem, ita ut Prophetent filii vestri et filiae vestrae," (3:1 (Bibl. Angl. 2:28));

haec de Ecclesia instauranda a Domino, in qua non prophetarunt, sed receperunt doctrinam, quod est "prophetare." Apud Matthaeum:

Jesus dixit, "Multi dicent Mihi in die illo, Domine, Domine, nonne per Nomen Tuum prophetavimus; sed tunc confitebor illis, non novi vos, discedite a Me operarii iniquitatis," (7:22-23);

quis non videt, quod non dicturi sint quod prophetaverint, sed quod sciverint Doctrinam Ecclesiae et docuerint. In Apocalypsi:

"Venit tempus mortuos judicandi, et dandi mercedem Prophetis," (11:18);

et alibi,

"Exulta Caelum, sancti Apostoli et Prophetae, quia judicavit Deus judicium vestrum," (18:20);

quod merces non danda solum Prophetis sit, et quod (non) exultaturi solum Apostoli et Prophetae sint, cum ultimum judicium futurum est, patet; sed quod omnes qui receperunt vera doctrinae, et vixerunt secundum illa; hi itaque intelliguntur per "Apostolos" et "Prophetas." Apud Mosen:

Jehovah dixit ad Mosen, "Constitui te Deum Pharaoni, et Aharon frater tuus erit Propheta tibi," (Exodus 7:1);

per "Deum" intelligitur Divinum Verum quoad receptionem, a Domino, in quo sensu etiam Angeli vocantur Dii, et per "Prophetam" intelligitur docens et loquens illud; inde est quod Aharon ibi dicatur Propheta. Simile per "Prophetam" significatur alibi, ut in his:

"Non peribit Lex a Sacerdote, nec Verbum a Propheta," (Jeremias 18:18);

"A Prophetis Hierosolymae exivit hypocrisis in Universam terram, (Jeremias 23:15-16);

"Prophetae erunt in ventum, nec verbum in illis," (Jeremias 5:13);

"Sacerdos et Propheta errant per siceram, absorbentur a vino, titubant judicio," (Esaias 28:7);

"Occidit sol super Prophetis, et nigrescit super iis dies," (Micham 3:6);

"Propheta usque ad Sacerdotem, quisque facit mendacium," (Jeremias 8:10); 2

in his locis per "Prophetas" et "Sacerdotes" in Sensu spirituali non intelliguntur prophetae et sacerdotes, sed universa Ecclesia, per "Prophetas" illa quoad verum doctrinae, et per "Sacerdotes" illa quoad bonum vitae, quorum utrumque deperditum fuit; ita intelliguntur illa ab Angelis in Caelo, dum secundum Sensum literae ab hominibus in mundo. Quod Prophetae repraesentaverint statum Ecclesiae quoad doctrinam, et quod Dominus illam quoad ipsum Verbum, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 15-17.

Footnotes:

1. 11 pro "1"

2. Jerem. pro "Esaj."

  
/ 962