From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #483

Study this Passage

  
/ 962  
  

483. (Vers. 11.) "Et dixit mihi, Oportet te iterum prophetare super populos et gentes et linguas et leges multos," significat quod, quia ita est, adhuc docendum sit quales sunt qui in sola fide. - Quod hoc significetur, patet a sequentibus, quod de illis, qui in sola fide sunt, agatur usque ad caput 17, et postea de Religioso Romano Catholico, et post haec de ejectione Draconis, Bestiae et Pseudoprophetae in Infernum, et sic de Nova Ecclesia in qua Solus Dominus coletur. Per "prophetare" significatur docere (8, 133), inde per "iterum prophetare," adhuc docere; per "populos" significantur qui in veris aut falsis doctrinae sunt, et per "gentes" qui in bonis aut malis vitae, de quibus sequitur; per "linguas" significantur qui exterius in illis sunt (282), et per "reges" significantur qui interius in illis; quod per "reges" significentur qui in veris ex bono sunt, et in opposito sensu qui in falsis ex malo, et abstracte vera ex bono aut falsa ex malo, videatur 20, 664, 704, 720, 830, 921; et quia de illis qui in interioribus falsis sunt in sequentibus in Specie agitur, dicitur, "et reges multos," per quos significantur falsa mali in copia. Dicuntur "populi, gentes, linguae et reges," ut intelligantur omnes qui tales sunt in Ecclesia. Quod dictum Sit Johanni, quod "illum oporteat iterum prophetare," significat ut adhuc doceatur quales sunt qui in sola fide, ob causam ut falsa illorum detegantur et sic aboleantur, quoniam non aboletur aliquod falsum, prius quam detectum est. Quod "populi" significent illos qui in veris aut falsis doctrinae sunt, ac "gentes" illos qui in bonis aut malis vitae, constare potest ex multis locis in Verbo ubi "populi" et "gentes" nominantur, sed ad id confirmandum adducentur hic solum loca ubi "populi" et "gentes" simul nominantur, ex quibus hoc concludi potest, quoniam in Verbo in omnibus et singulis ejus est conjugium Domini et Ecclesiae, et inde conjugium boni et veri, ac "populi" se referunt ad verum et "gentes" ad bonum; quod tale conjugium sit in omnibus et singulis Verbi, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 80-90. Loca in Verbo sunt haec:

"Vae Genti peccatrici, Populo gravi iniquitate," (Esaias 1:4);

"Contra Gentem hypocriticam mittam illum, contra Populum excandescentiae Meae mandabo illum," (Esaias 10:6); 1

Jehovah "percutiens Populos plaga non curabili, dominans cum Ira Gentibus," (Esaias 14:6); 2

"In die illo adducentur munus Jehovae Populus distractus et expilatus, et Gens delineata et conculcata," (Esaias 17:7); 3

"Honorabunt Te Populus validus, urbs Gentium potentium timebunt Te," (Esaias 25:3);

"Jehovah absorbebit obvolutionem super omnes Populos, et velamen super omnes Gentes," (Esaias 25:7); 4

"Appropinquate Gentes, et Populi auscultate," (Esaias 34:1);

"Vocavi Te in foedus populorum, et in lucem Gentium," (Esaias 42:6);

"Omnes Gentes congregentur una, et conveniant Populi," (Esaias 43:9);

"Ecce tollam erga Gentes manum Meam, et erga Populos signum Meum," (Esaias 49:22);

"In Testem Populis dedi Ipsum, Principem et Legislatorem Gentibus," (Esaias 55:4); 5

Ecce Populus veniens e terra septentrionis, et Gens magna a lateribus terrae, (Jeremias 6:22); 6

"Venient Populi multi, et Gentes numerosae ad quaerendum Jehovam Zebaoth in Hierosolyma," (Sacharias 8:22);

"Jehovah irritum reddit consilium Gentium, subvertit cogitationes Populorum," (Psalm. 33:10);

"Jehovah subjiciet Populos sub nos, et Gentes sub pedes nostros: regnavit Deus 7 super Gentes, spontanei Populorum congregati sunt," (Psalm. 47:4, 9, 10 (B.A. 3, 8-9));

"Confitebuntur Te Populi, laetabuntur Gentes, eo quod judicaturus sis Populos in rectitudine, et Gentes in terra ducturus," (Psalm. 67:3-5, (B.A. 2-4);

Memento mei Jehovah in beneplacito Populi Tui, ut laeter in gaudio Gentium Tuarum," (Psalm. 106:4-5);

"Omnes Populi, Gentes et Linguae" Filium Hominis colent, (Daniel 7:14).

(Praeter alibi, ut Psalm. 18:44 (B.A. Psalm. 18:43); Esaias 9:1-2 (B.A. 2-3); 11:10; Ezechiel 36:15; Joel 2:17; Zephanias 2:9; Apocalypsis 5:9; Luca 2:30-32).

Footnotes:

1. 6 pro "5, 6"
2. xiv. pro "xvi."

3. 18:7 pro "16:2"

4. 7 pro "8"

5. 55:4 pro "54:5, 6"

6. 22 pro "22, 23"

7. Deus pro "Jehovah"

  
/ 962  
  

The Bible

 

Daniel 7:14

Study

       

14 Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum : et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient : potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur : et regnum ejus, quod non corrumpetur.

The Bible

 

Apocalypsis 10

Study

   

1 Et vidi alium angelum fortem descendentem de cælo amictum nube, et iris in capite ejus, et facies ejus erat ut sol, et pedes ejus tamquam columnæ ignis :

2 et habebat in manu sua libellum apertum : et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram :

3 et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas.

4 Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego scripturus eram : et audivi vocem de cælo dicentem mihi : Signa quæ locuta sunt septem tonitrua : et noli ea scribere.

5 Et angelus, quem vidi stantem super mare et super terram, levavit manum suam ad cælum :

6 et juravit per viventem in sæcula sæculorum, qui creavit cælum, et ea quæ in eo sunt : et terram, et ea quæ in ea sunt : et mare, et ea quæ in eo sunt : Quia tempus non erit amplius :

7 sed in diebus vocis septimi angeli, cum cœperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas.

8 Et audivi vocem de cælo iterum loquentem mecum, et dicentem : Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare, et super terram.

9 Et abii ad angelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi : Accipe librum, et devora illum : et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel.

10 Et accepi librum de manu angeli, et devoravi illum : et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus :

11 et dixit mihi : Oportet te iterum prophetare gentibus, et populis, et linguis, et regibus multis.