From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #457

Study this Passage

  
/ 962  
  

457. "Etiam non paenitentiam egerunt ab operibus manuum Suarum," significat quod nec illi fugerint propria sua, quae sunt mala omnis generis, ut peccata. Quod per "opera manuum hominis" significentur propria hominis, quae sunt mala et inde falsa, est quia per "manus" significantur in summa illa quae procedunt ab homine, vires enim mentis et inde corporis ejus determinantur in manus, et ibi terminantur; quare per "manus" in Verbo significatur potentia: inde est, quod per "opera manuum hominis" significentur propria ejus, quae sunt mala et falsa omnis generis; propria voluntatis ejus sunt mala, et propria intellectus ejus sunt falsa inde. Quod de illis, de quibus hic agitur, dicatur, quod non paenitentiam egerint, est quia illi qui solam fidem faciunt omne religionis, dicunt in se, "Quid opus paenitentia, cum per solam fidem remittuntur peccata, et salvamur; quid faciunt opera nostra ad hoc; scio quod in peccatis natus sim, et quod peccator sim; si hoc confiteor, et oro, ut naevi mei non imputentur mihi, actane tunc est paenitentia; quid opus pluribus." Et sic non cogitat aliquid de peccatis, usque ut non sciat quod peccata sint; quare fertur ex jucundo et amoeno continue ex illis, in illis, et in illa, sicut navis secundo vento et flumine in scopulos, dormiente et nauclero et nauta. Per "opera manuum" hominis in Verbo in Sensu ejus naturali, intelliguntur sculptilia, fusilia et idola; sed in Sensu spirituali per illa significantur mala et falsa omnis generis, quae sunt propria hominis; ut in his locis:

"Ne ad iram provocaretis Me per Opus manuum vestrarum; si provocaretis Me in iram per Opus manuum vestrarum, in malum vobis: retribuam illis juxta Opus illorum, et juxta Factum manuum illorum, (Jeremias 25:6-7, 14);

"Filii Israelis provocarunt Me ad iram per Opus manuum illorum, (Jeremias 32:30; 44:8);

"Loquar judicia cum illis super omni malitia illorum, quod incurvaverint se Operibus manuum suarum, (Jeremias 1:16);

"In die illo spectabunt oculi ad Sanctum Israelis, et non ad Altaria Opus manuum suarum," et "quod fecerunt Digiti eorum," (Esaias 17:7-8; 31:7; 37:19; Jeremias 10:9).

Quod "opus manuum" hominis sit proprium ejus, et inde malum et falsum, manifeste constare potest ex eo, quod propter illam causam prohibitum fuerit aedificare Altare et Templum ex lapidibus caesis, ac super lapides istos movere ferrum, per haec enim significabatur "opus manuum" hominis:

"Si Altare lapidum facias Mihi, non aedificabis illos Caesos, quia si caelum moveris super illo, prophanabis illud," (Exodus 20:25); 1

Josua aedificavit Altare lapidum, super quo non movit ferrum, (Josua 8:30-31);

Templum Hierosolymae aedificatum est ex "lapide integro, et malleus et securis, atque ulla instrumenta ferri, non audita sunt, cum aedificabatur," (1 Regnum 6:7) 2 ,

Omnia quae a Domino fiunt, etiam vocatur "Opera manuum Ipsius," quae sunt Propria Ipsius, et in se Bona et Vera; ut in his:

"Opera manuum Jehovae Veritas et Judicium," (Psalm. 111:7);

"Jehovah, Misericordia Tua in aeternum; Opera manuum Tuarum ne omittas," (Psalm. 138:8);

"Sic dixit Jehovah Sanctus Israelis, et Formator ejus, Signa petite a Me, super filiis Meis, super Opere manuum Mearum praecipite Mihi," (Esajas 45:11); 3

"Populus tuus omnes justi, surculus plantarum Mearum, Opus manuum Mearum," (Esaias 60:21);

"Jehovah Pater noster Tu; nos lutum, et Tu Figulus noster, et Opus manuum Tuarum omnes nos," (Esaias 64:7 (B.A. 8)).

Footnotes:

1. 25 pro "22" (In versione Seb. Schm. numeratus est versus 22.)"

2. 7 pro "6"

3. xlv. pro "xlii."

  
/ 962  
  

The Bible

 

Jeremias 44:8

Study

       

8 provocantes me in operibus manuum vestrarum, sacrificando diis alienis in terra Ægypti, in quam ingressi estis ut habitetis ibi et dispereatis, et sitis in maledictionem et in opprobrium cunctis gentibus terræ ?