From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #447

Study this Passage

  
/ 962  
  

447. (Vers. 16.) "Et numerus exercituum equitatus duae myriades myriadum," significat ratiocinia de sola fide, quibus interiora mentis illorum referta erant, ex mere falsis mali in copia. - Per "exercitus" significantur bona et vera, et in opposito sensu mala et falsa, hic falsa mali, de quibus sequitur; per "equitatum" significantur ratiocinia de sola fide, quia per "equum" significatur intellectus Verbi (298), et quoque intellectus Verbi deperditus (305, 313, 320); 1 inde per "equitatum" significantur ratiocinia ex intellectu Verbi deperdito, hic de sola fide, quia de iis, qui in illa sunt, agitur; per "duas myriades myriadum" non intelliguntur totidem numero, sed multa copia; quod dicantur "duae" est quia duo praedicantur de bono, et in opposito sensu de malo (322), et "myriades" praedicantur de veris, et in opposito sensu de falsis (287). 2 Ex his videri potest, quod per "numerum exercituum equitatus duas myriades myriadum" significentur ratiocinia de sola fide, quibus interiora mentis illorum plena erant, ex mere falsis mali in copia. Quod per "exercitus" in Verbo significentur bona et vera Caeli et Ecclesiae, et in opposito sensu mala et falsa, constare potest ex locis ubi sol, luna, et stellae vocantur "exercitus," et per "solem" significatur bonum amoris, per "lunam" verum fidei, et per "stellas" cognitiones boni et veri, ac vicissim in opposito sensu (51, 53, 332, 413); illa et haec nominantur "exercitus" in his locis:

"Laudate Jehovam omnes Exercitus Ipsius, laudate Ipsum Sol et Luna, Laudate Ipsum omnes Stellae," (Psalm. 148:2-3);

"Manus Meae expanderunt Caelos, et omni Exercitui eorum praecepi," (Esaias 45:12);

"Per Verbum Jehovae Caeli facti sunt, et per spiritum oris Ipsius omnis Exercitus eorum," (Psalm. 33:6); 3

"Absoluti sunt Caeli et Terra, et omnis Exercitus illorum," (Genesis 2:1);

Cornu Hirci "crevit usque ad Exercitum caelorum, et dejecit in terram de Exercitu et stellis, imo usque ad Principem Exercitus extulit se: et Exercitus traditus super juge in praevaricationem, quia projecit veritatem in terram: Sanctus dixit, Quo usque datur Sanctum et Exercitus conculcationi," (Daniel 8:10-14);

"Jehovah edidit vocem Suam coram Exercitu," (Joel 2:11);

"Super tectis domuum suffiverunt omni Exercitui caelorum," (Jeremias 19:13);

Ne incurves te et servias soli, lunae, stellis, et omni Exercitui Caelorum, (Deuteronomius 4:19; 17:3; Jeremias 8:2).

(Similiter Esaias 13:4; 34:4; 40:26; Jeremias 33:22; Sacharias 9:8; Apocalypsis 19:14).

Quoniam per "exercitus Caelorum" significantur bona et vera Caeli et Ecclesiae, ideo Dominus vocatur "JEHOVAH ZEBAOTH," hoc est, Jehovah (Exemrcituu?); et ideo Ministerium Levitarum vocabatur Militia, (Numeri 4:3, 23, 30, 39);

et dicitur apud Davidem:

"Benedicite Jehovae omnes Exercitus Ipsius, Ministri Ipsius facientes voluntatem Ipsius," (Psalm. 103:21).

Mala et falsa in Ecclesia significantur Per "Exercitum Gentium," (Esaias 34:2);

Per "Exercitum Regis septentrionis," quo venit contra Regem meridiei, (Daniel 11:13, 15, 20);

"rex septentrionis" est falsum mali in Ecclesia, et "rex meridiei" est verum boni ibi. Dicitur a Domino,

"Quando videritis Hierosolymam Exercitibus circumdatam, scito quod prope sit devastatio ejus," (Luca 21:20);

per "Hierosolymam" ibi significatur Ecclesia, et per "exercitus" mala et falsa, quae devastabunt eam; agitur ibi de Consummatione saeculi, quae est ultimum tempus Ecclesiae. Mala et falsa significantur per "exercitus" apud Joelem:

"Compensabo vobis annos, quos consumpsit locusta, melolontha, bruchus et eruca, Exercitus magnus, quos misi inter vos," (2:25).

Quod per "locustam" et reliqua significetur falsum in extremis, videatur supra (424).

Footnotes:

1. 320 pro "321"

2. 287 pro "336"

3. xxxiii. pro "lxiii."

  
/ 962  
  

The Bible

 

Numeri 4:23

Study

       

23 a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta. Numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo fœderis.