From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #437

Study this Passage

  
/ 962  
  

437. "Et alarum (illarum) sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum," significat ratiocinia illorum sicut ex veris doctrinae e Verbo plene intellectis, pro quibus ardenter pugnandum est. - "Vox alarum" significat ratiocinia, quia "volare" significat percipere et instruere (245, 415); "currus" significant doctrinalia, de quibus sequitur; "equi" significant intellectum Verbi (298), et "equi multi" plenarium; quod "currere in bellum" significet ardorem pugnandi, patet. Quod "currus" significet doctrinam, constat ex his locis:

"Currus Dei sunt binae myriades, milleni pacificorum, Dominus in illis," (Psalm. 68:18 (B.A. 17));

"Jehovah ponit nubes Currus Suos, ambulat super alis venti," (Psalm. 104:3) 1

Jehovah, "equitas super equis Tuis, Currus Tui salus," (Habakuk 3:8);

"Ecce Jehovah in igne veniet, et sicut procella Currus Ipsius," (Esaias 66:15);

"Satiabimini super mensa Mea Equo et Curru; sic dabo gloriam Meam inter gentes," (Ezechiel 39:20(, 21));

"Exscindam Currum ex Ephraimo, et Equum ex Hierosolyma," (Sacharias 9:10); 2

"Evertam Thronum regnorum, evertam Currum, et equitantes in eo," (Haggaeus 2:22);

"Constitue speculatorem, qui spectet, nuntiet, vidit ergo Currum, par equitum, currum Cameli, et Currum viri, et dixit, Cecidit, cecidit Babel," (Esaias 21:6-7, 9). 3

Quoniam "Elias" et "Elisaeus" repraesentabant Dominum quoad Verbum, et inde significabant Doctrinam e Verbo, sicut omnes Prophetae (8), ideo vocati sunt "Currus Israelis et Equites ejus;"

et ideo Elias visus est in Caelum auferri in Curru ignis, et circum Elisaeum a puero ejus visi sunt Currus et equi ignei, (2 Regnum 2:11-12; 6:17; 4 13:14);

Praeter alibi, ubi "Currus" (ut Esaias 31:1; 37:24; 66:20; 5 Jeremias 17:25; 22:4; 46:2-3, 8-9; 50:37-38; 51:20-21; Ezechiel 26:7-8, 10-11; Daniel 11:40; Nahum 3:1-3; Joel 2:1-5). 6

Footnotes:

1. 3 pro "2, 3"

2. 10 pro "20"

3. 9 pro "8"

4. 17 pro "27"

5. 20 pro "10"

6. 2:1-5 pro "3:1, 2, 3"

  
/ 962  
  

The Bible

 

Psalmi 104:3

Study

       

3 Laudamini in nomine sancto ejus ; lætetur cor quærentium Dominum.

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #245

Study this Passage

  
/ 962  
  

245. (Vers. 8.) "Et quatuor Animalia, singula se habebant alas sex in circuitu," significat Verbum quoad potentias et quoad custodias ejus. - Quod potentias "quatuor Animalia" significetur Verbum, supra ostensum est; quod per alas significentur potentiae, et quoque custodiae, infra videbitur: per "sex" significatur omne quoad verum et bonum, sex enim existunt ex "3', et "2" in se multiplicatis, et per "tria" significatur omne quoad verum (505), ac per "duo" omne quoad bonum, (11, 762). Per "alas" significantur potentiae, quia per illas se elevant sursum, et alae apud aves sunt loco brachiorum apud hominem, et per "brachia" significantur potentiae. Quoniam per "alas" significantur potentiae, et cuivis Animali erant sex alae, ex supra dictis patet quae potentia significatur per alas cujusvis, nempe, quod per "alas Leonis" significetur potentia pugnandi contra mala et falsa ex Inferno; haec potentia est Divini Veri Verbi a Domino: quod per "alas Vituli" significetur potentia afficiendi animos, nam Divinum Verum Verbi afficit illos qui id sancte legunt: quod per sex "alas Hominis" significetur potentia sapiendi quid Deus et quid Dei, nam haec est proprie hominis in legendo Verbum: et quod per "alas Aquilae" significetur potentia cognoscendi verum et bonum, et sic comparandi sibi intelligentiam. De "Alis Cheruborum" legitur apud Ezechielem quod Alae oscularentur se invicem, et quod etiam tegerent corpora illorum, et quod similitudo manuum esset sub illis, (1:23-24; 3:13; 10:5, 21); per "osculari se invicem" significatur conjunctim et unanimiter agere; per "tegere corpora" significatur custodire ne interiora vera, quae sunt Sensus spiritualis Verbi, violentur; et per "manus sub alis" significantur potentiae. De "Seraphim" etiam dicitur, quod illis essent Sex Alae, quarum duabus tegebant faciem, duabus pedes, et duabus volabant, (Esaias 6:2);

per "Seraphim" similiter significatur Verbum, proprie doctrina e Verbo; et per "alas quibus tegebant facies et pedes," similiter significantur custodiae; ac per "alas quibus volabant," potentiae, ut supra: quod per "volare" significetur percipere et instruere, et in supremo Sensu prospicere et providere, constat etiam ex his:

"Deus equitavit super Cherubo, Volavit, et vectus est super alis venti," (Psalm. 18:11 (B.A. 10); 2 Samuelis 22:11);

"Vidi Angelum Volantem per medium Caeli, habentem Evangelium aeternum," (Apocalypsis 14:6).

Quod per "Alas" significentur custodiae, patet ex his:

Jehovah sub Ala Sua obtegit te," (Psalm. 91:4);

"Occultari sub umbra Alarum Dei," (Psalm. 17:8);

"Confidere in umbra Alarum Ipsius," (Psalm. 36:8 (B.A. 7)); 1 Psalm. 57:2 (B.A. 1); Psalm. 63:8 (B.A. 7);

"Expandi Alam super te, et operui nuditatem tuam," (Ezechiel 16:8);

"Erit vobis sanitas in Alis Ipsius," (Malachias 3:20 (B.A. 4:2));

"Sicut aquila excitat nidum suum, super pullis suis motitat se, expandit Alas suas, portat Alis solis, sic Jehovah ducit eum," (Deuteronomius 32:11-12); 2

Jesus dixit, "Hierusalem, quoties volui congregare liberos tuos, quem admodum gallina pullos suos sub Alas suas," (Matthaeus 23:37; Lucas, (13) 13:34).

Footnotes:

1. xxxvi. pro "xxvi."

2. 11, 12 pro "10, 11, 12"

  
/ 962