From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #436

Study this Passage

  
/ 962  
  

436. (Vers. 9.) "Et habebant thoraces sicut thoraces ferreos," significat argumentationes ex fallaciis, per quas pugnant et valent, quae apparerent illis tam validae ut refelli non possent. - Per "thoraces" significantur tutationes, quia tutantur pectus; hic tutationes falsorum, quae fiunt per argumentationes ex fallaciis, per quas falsum principium defenditur; ex falso enim principio non possunt nisi quam falsa profluere; si vera afferuntur, illa non spectantur nisi extrorsum seu superficietenus, ita quoque sensualiter, et sic falsificantur, et fiunt apud illos fallaciae. Quod "thoraces" significent talia, est quia "bella" in Verbo significant bella spiritualia, et inde "arma belli" significant varia quae illius belli sunt; ut apud Jeremiam:

"Alligate equos, et ascendite equites, et sistite vos in Galeis, expolite Lanceas, induite Loricam," (46:4);

apud Esajam:

"Induit justitiam sicut Loricam, et Galeam salutis super caput Suum," (59:17);

apud Davidem:

"Sub alis Ipsius confides, Clypeus et Parma veritas Ipsius," (Psalm. 91:4);

praeter alibi (Ut Ezechiel 23:24; 38:4; 39:9; Nahum 2:4 (B.A. 3); Psalm. 5:13 (B.A. 3); Psalm. 35:2-3).

Quod "thoraces essent sicut ferrei" significat quod argumentationes apparerent illis tam validae, ut non refelli possent, "ferrum" enim ex duritie significat validum.

  
/ 962  
  

The Bible

 

Ezechiel 38:4

Study

       

4 et circumagam te, et ponam frenum in maxillis tuis : et educam te, et omnem exercitum tuum, equos et equites vestitos loricis universos, multitudinem magnam, hastam et clypeum arripientium et gladium.