From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #354

Study this Passage

  
/ 962  
  

354. "Ex tribu Naphtali duodecim millia signati" significat Perceptionem usus et quid usus, apud illos qui in Novo Caelo et illi Nova Ecclesia Domini erunt. - Per "Naphtali" in supremo Sensu significatur Propria Potentia Divini Humani Domini, in Sensu spirituali Tentatio et Victoria, et in Sensu naturali Reluctatio a naturali homine; nominatus enim est a Luctationibus: quod autem hic per "Naphtalim" significetur Perceptio usus et quid usus, est quia in serie sequitur post Ascherem, per quem significatur Amor usuum; et quoque interior perceptio usuum est illis qui in tentationibus vicerunt; per tentationes enim aperiuntur interiora mentis. Perceptio, quae illis est, describitur apud Jeremiam 31:33-34; sentiunt in se quid bonum, et vident in se quid verum. Quod "Tribus Naphtali" significet angelos et homines quoad illam perceptionem, potest ex his in Verbo confirmari:

"Naphtali super altitudinibus agri," (Judicum 5:18);

"altitudines agri" sunt interiora Ecclesiae quoad perceptionem.

Naphtali satur beneplacito, et plenus benedictione Jehovae, occidentem et meridiem posside," (Deuteronomius 33:23);

"occidentem possidere" est bonum amoris inservientis; ac "meridiem," est lucem sapientiae, quae est perceptio illa.

"Naphtali cerva emissa, dans sermones elegantiae," (Genesis 49:21);

describitur sic status post tentationem quoad liberum eloquium ex perceptione. Memoratur etiam quod Unus ex Tribu Naphtali, repletus sapientia, intelligentia et scientia, fecerit omne opus Salomonis ad Templum ex aere, (1 Regnum 7:14).

Historica Verbi quoad nomina et quoad tribus, aeque significant sicut Prophetica.

  
/ 962  
  

The Bible

 

Judicum 5:18

Study

       

18 Zabulon vero et Nephthali obtulerunt animas suas morti in regione Merome.