From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #33

Study this Passage

  
/ 962  
  

33. "In afflictione et in regno, et in patiente exspectatione Jesu Christi," significat quae in Ecclesia sunt infestata a malis et falsis, at quae a Domino, cum venturus est, removenda sunt. -Per "afflictionem" intelligitur status Ecclesiae quando amplius non aliqua bona charitatis et vera fidei sunt, sed loco illorum mala et falsa; per "regnum" intelligitur Ecclesia et per "patientem exspectationem Jesu Christi" intelligitur Adventus Domini; quare haec, "In afflictione, et in regno, et in patiente exspectatione Jesu Christi," in unum sensum collata, significant quando bona et vera Ecclesiae infestata sunt a malis et falsis, at quae a Domino, cum venturus est, removenda sunt. Quod per "Afflictionem" intelligatur status Ecclesiae, quando infestata est a malis et falsis, patet ab his:

In consummatione saeculi "tradent vos in Afflictionem, et occident vos. Erit Afflictio magna, qualis non fuit ab initio Mundi, nec erit. Post Afflictionem dierum istorum Sol obscurabitur, Luna non dabit lumen suum, et Stellae cadent de Caelo," (Matthaeus 24:9, 21, 29; Marcus 12:19, 24).

Quod "Regnum" significet Ecclesiam, in sequentibus videbitur.

  
/ 962  
  

The Bible

 

Matthaeus 24:21

Study

       

21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.