From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #24

Study this Passage

  
/ 962  
  

24. (Vers. 7.) "Et venit cum nubibus" Caeli, significat quod Dominus Se revelaturus sit in Sensu literae Verbi, et aperiturus Sensum spiritualem ejus in fine Ecclesiae. - Qui nihil de Sensu interno seu spirituali Verbi novit, non scire potest quid intellectum est a Domino per quod "venturus sit in Nubibus Caeli;" dixit enim ad Sacerdotem magnum adjurantem Ipsum ut diceret num esset Christus Filius Dei,

"Tu dixisti, Ego sum; et videbitis Filium Hominis sedentem a dextris potentiae, et venientem cum Nubibus Caeli," (Matthaeus 26:63-64; Marcus 14:61-62);

et ubi Dominus de consummatione saeculi loquitur ad discipulos, dixit,

"Et tunc apparebit signum Filii Hominis, et videbunt Ipsum venientem in Nubibus Caeli cum virtute et gloria," (Matthaeus 24:30; Marcus 13:26);

per "Nubem Caeli," in qua venturus est, non aliud intelligitur, quam Verbum in Sensu literae; et per "Gloriam," in qua Ipsum visuri sunt, Verbum in Sensu spirituali. Quod ita sit, aegre potest credi ab illis, qui non ultra Sensum literae Verbi cogitant; illis "Nubes" est nubes, et inde fides quod Dominus appariturus sit in nubibus Caeli, dum instat Ultimum Judicium; sed hoc cadit, cum scitur quid "Nubes," quod Sit Divinum Verum in ultimis, ita Verbum in Sensu literae. In Mundo Spirituali aeque apparent Nubes ut in Mundo naturali; sed Nubes in Mundo Spirituali apparent infra Caelos apud illos qui in Sensu literae Verbi sunt, obscuriores et lucidiores secundum intellectum Verbi et simul receptionem; causa est, quia Lux Caeli ibi est Divinum Verum, ac Tenebrae ibi sunt falsa; inde "Nubes lucidae" sunt Divinum Verum obvelatum apparentiis veri, quale est Verbum in litera apud illos qui in veris sunt, ac "Nubes obscurae" Divinum Verum circumtectum fallaciis ex apparentiis confirmatis, quale est Verbum in litera apud illos qui in falsis sunt; vidi illas Nubes Saepe, et patuit unde et quid sunt. Nunc quia Dominus post glorificationem Humani Sui factus est Divinum Verum seu Verbum etiam in ultimis, dixit ad summum Sacerdotem, quod Ex nunc visuri sint Filium Hominis venientem in nubibus Caeli.

Quod autem dixerit ad Discipulos, quod in consummatione saeculi Appariturum sit signum Filii Hominis, et quod visuri sint Ipsum venientem in Nubibus Caeli cum virtute et gloria,

significat quod in fine Ecclesiae, quando ultimum Judicium futurum est, appariturus sit in Verbo, et revelaturus Sensum spiritualem; quod etiam hodie factum est, quia nunc est finis Ecclesiae, ac Ultimum Judicium peractum, ut constare potest ex Opusculis nuper editis: hoc itaque est quod hic in Apocalypsi intelligitur, per "Ecce venit cum Nubibus;"

tum in sequentibus,

"Vidi et ecce Nubes alba, et super Nube sedens similis Filio Hominis," (Apocalypsis 14:14);

ut et apud Danielem:

"Videns fui in visionibus noctis, et ecce cum Nubibus Filius Hominis veniens," (7:13);

quod per "Filium Hominis" intelligatur Dominus quoad Verbum, videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (19-28). Quod per "Nubes" etiam alibi in Verbo intelligatur Divinum Verum in ultimis, et inde quoque Verbum in litera, videri potest ex locis ibi, ubi Nubes leguntur, ut in his:

"Non sicut Deus Jeschurun, equitans in Caelo, et in magnificentia super Nubibus," (Deuteronomius 33:26); 1

"Cantate Deo, laudate Nomen Ipsius, extollite equitantem super Nubibus," (Psalm. 68:5 (B.A. 4));

"Jehovah equitans super Nube levi," (Esaias 19:1);

"equitare super nubibus" significat in sapientia Verbi esse, "Equus" enim significat intellectum Verbi; quis non videt quod Deus non equitet super nubibus.

"Deus equitavit super Cherubis, et posuit tentorium Suum Nubes Caelorum," (Psalm. 18:11-12 (B.A. 10-11)); 1 similiter;

etiam "Cherubi" significant Verbum, videatur infra (239, 672); "tentorium" significat habitationem.

"Jehovah contignat aquis triclinia Sua, ponit Nubem currum Suum," (Psalm. 104:3);

"aquae" significant vera, "triclinia" doctrinalia, et "currus" doctrinam, quae omnia, quia ex Sensu literae Verbi sunt, dicuntur "Nubes."

"Ligat aquas in Nubibus Suis, et non rumpitur Nubes sub illis; et expandit super solium Nubem Suam," (Hiob 26:8-9); similiter.

"Deus splendere facit lucem Nubis Suae," (Hiob 37:15); 3

"Date robur Deo, robur super Nubibus," (Psalm. 68:35 (B.A. 34));

"lux nubis" significat Divinum Verum Verbi, ac "robur" significat Divinam potentiam ibi.

"Lucifer, dixisti in corde tuo, Ascendam super excelsa Nubis, similis fiam Altissimo," (Esaias 14:14);

"Deserite Babelem, quia extulit se usque ad Nubes," (Jeremias 51:9);

per "Luciferum" et "Babelem" significantur qui prophanant bona et vera Verbi; quare haec sunt quae per "Nubes" ibi intelliguntur.

"Jehovah expandit Nubem in tegumentum," (Psalm. 105:39);

"Creavit Jehovah super omne habitaculum Zionis Nubem interdiu, nam super omnia Gloria obtegumentum," (Esaias 4:5);

per "Nubem etiam hic intelligitur Verbum in Sensu literae, qui Sensus quia includit et tegit Sensum spiritualem, vocatur "tegumentum super gloriam;" quod Sensus literae Verbi sit "tegumentum," ne laedatur Sensus spiritualis ejus, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 33; et quod sit "custodia," 97. Divinum Verum in ultimis, quod simile est Verbo in Sensu literae, etiam repraesentabatur per "Nubem," in qua descendit Jehovah super montem Sinai, et promulgavit Legem, (Exodus 19:9; 34:5);

tum per "Nubem," quae obtexit Petrum, Jacobum et Johannem, cum Jesus transformatus est, de qua haec:

'Petro adhuc loquente, ecce Nubes obumbravit illos; et ecce vox e Nube dicens, Hic est Filius Meus dilectus, Ipsum audite," (Matthaeus 17:5; Marcus 9:7; Luca 9:34-35);

Dominus in hac Transformatione Se videri fecit ut Verbum quare Nubes obumbravit illos, et vox e Nube audita est, quod sit Filius Dei; "vox e Nube" est ex Verbo. Quod per "Nubem" in opposito sensu intelligatur Verbum quoad Sensum literae falsificatum, alibi videbitur.

Footnotes:

1. 26 pro "26, 27"

3. xxxvii. pro "xxvii."

  
/ 962  
  

The Bible

 

Psalmi 68:4

Study

       

4 Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ ; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.