From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #225

Study this Passage

  
/ 962  
  

225. CAPUT IV.

1. POST haec vidi, et ecce ostium apertum in Caelo: et vox prima quam audivi, instar tubae loquentis mecum, dicebat, Ascende huc, et ostendam tibi quae Oportet fieri posthac.

2. Et statim factus Sum in Spiritu, et ecce Thronus positus in Caelo, et super Throno Sedens.

3. Et Sedens erat similis aspectu lapidi Jaspidi et Sardio, et Iris Circuitus Throni similis aspectu Smaragdo.

4. Et Circum Thronum throni viginti et quatuor, et Super thronis vidi Viginti et quatuor Seniores sedentes, circumamictos vestibus albis, et habebant super capitibus suis coronas aureas.

5. Et e Throno prodibant fulgura et tonitrua et voces; et septem Lampades ignis ardentes coram Throno, quae sunt septem Spiritus Dei.

6. Et in conspectu Throni Mare vitreum simile crystallo. Et in medio Throni et Circum Thronum quatuor Animalia plena oculis ante et retro.

7. Et Animal primum simile Leoni, et secundum Animal simile Vitulo, et tertium Animal habens faciem sicut Homo, et quartum Animal simile Aquilae Volanti.

8. Et quatuor Animalia, singula per Se, habebant alas sex in circuitu, et intus plenae erant oculis, et requiem non habebant die et nocte, dicentia, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Omnipotens, Qui Fuit et Qui Est et Qui Venturus.

9. Et cum dederunt Animalia gloriam et honorem, et gratiarum actionem Sedenti super Throno, Viventi in saecula saeculorum,

10. Procidebant Viginti et quatuor Seniores coram Sedente super Throno, et adorabant Viventem in saecula saeculorum, et abjiciebant coronas suas coram Throno, dicentes,

11. Dignus es, Domine, accipere gloriam et honorem et potestatem, quia Tu creasti Omnia, et per Voluntatem Tuam sunt et creata sunt.

SENSUS SPIRITUALIS.

CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.

AGITUR DE ORDINATIONE ET PRAEPARATIONE OMNIUM IN CAELO AD JUDICIUM, QUOD FUTURUM EST EX VERBO ET SECUNDUM ILLUD: TUM DE AGNITIONE QUOD DOMINUS SIT SOLUS JUDEX.

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.

1. "Post haec vidi, et ecce ostium apertum in Caelo," significat manifestationem de ordinatione Caelum ad Ultimum Judicium a Domino, futurum secundum Divina Ipsius vera in Verbo (225); et vox prima quam audivi instar tubae loquentis mecum, dicebat, Ascende huc," significat influxum Divinum, et inde elevationem, mentis, et tunc manifestam perceptionem (226); "et ostendam tibi quae oportet fieri posthac," significet revelationes de futuris ante Ultimum Judicium, et de illo, et post illud (227).

2. Et statim factus in spiritu," significat quod immissus sit in statum spiritualem, in quo manifeste apparent illa quae in Caelo existunt (228); "et ecce Thronus positus," significat Judicium in forma repraesentativa (229); "et super Throno Sedens," significat Dominum, (11, 230).

3. Et Sedens erat similis aspectu lapidi Jaspidi et Sardio," significat apparentiam Divinae Sapientiae et Divini Amoris Domini in ultimis (231); "et Iris circuitus Throni similis aspectu Smaragdo," significat apparentiam illorum etiam circum Dominum (232).

4. "Et circum Thronum throni viginti et quatuor, et super thronis vidi viginti et quatuor Seniores sedentes," significat ordinationem omnium in Caelo act (ultimum) judicium (233); circumamictos vestibus albis," significat ex Divinis veris Verbi, (11, 234); "et habebant super capitibus suis coronas aureas," significat quae sunt sapientiae ex amore (235).

5. "Et e Throno prodibant fulgura et tonitrua et voces," significata Domino illustrationem, perceptionem et instructionem (236); "et septem lampades ignis (ardentes) coram Throno, quae sunt septem Spiritus Dei," (significat inde Novam Ecclesiam in Caelo et in Terra a Domino per Divinum Verum ab Ipso procedens (237).

6. ("Et in conspectu Throni Mare vitreum simile crystallo,") significat Novum Caelum ex Christianis(, qui in communibus veris erant ex Sensu literae Verbi) (238); "et in medio Throni et circum Thronum quatuor Animalia," significat Verbum Domini a primis in ultimis, et custodias ejus (239); "plena oculis ante et retro," significat Divinam Sapientiam inibi (240).

7. "Et Animal primum simile Leoni," significat Divinum Verum Verbi quoad potentiam (241); "et secundum Animal simile Vitulo," significat Divinum Verum Verbi quoad affectionem (242); "et tertium Animal habens faciem sicut Homo," significat Divinum Verum Verbi quoad sapientiam (243); "et quartum Animal simile Aquilae volanti," significat Divinum Verum Verbi quoad cognitiones, et inde intellectum (244).

8. "Et quatuor Animalia, singula per se, habebant alas sex in circuitu," significat Verbum quoad potentias et quoad custodias ejus (245); "et lotus plenae erant oculis," significat Divinam Sapientiam in Verbo in Sensu naturali ex Sensu spirituali et caelesti ejus (246); "et requiem non habebant die et nocte, dicentia, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Omnipotens," significat quod Verbum continue doceat Dominum, et quod ille Solus Deus sit, et inde quod Solus colendus sit (247); "Qui Fuit et Qui Est et Qui Venturus," significat Dominum (248).

9. "Et cum dederunt Animalia gloriam et honorem et gratiarum actionem Sedenti super Throno," significat quod Verbum addicet omne Verum et omne Bonum et omnem Cultum Domino judicaturo (249); "Viventi in saecula saeculorum," significat quod Dominus Solus sit Vita, et ab Ipso Solo vita aeterna (250);

10. "Procidebant viginti et quatuor Seniores coram Sedente super Throno, et adorabant Viventem in saecula saeculorum," significat humiliationem omnium in Caelo coram Domino (251); "et abjiciebant coronas suas coram Throno," significat agnitionem quod sapientia illorum ab Ipso Solo sit (252);

"Dicentes," 11. "Dignus es, Domine, accipere gloriam et honorem et potestatem," significat confessione" quod Domino, quia est Divinum verum et Divinum Bonum, sit Regnum ex merito et justitia (253); "quia Tu creasti omnia, et per Voluntatem Tuam sunt et creata sunt," significat quod omnia Caeli et Ecclesiae et Divino Amore Domini per Divinam Sapientiam (Ipsius), seu ex Divino Bono per Divinum Verum, quod etiam est Verbum, facta et formata sint, et quod homines reformentur et regenerentur (254).

EXPLICATIO.

(Vers. 1.) "Post haec vidi, et ecce ostium apertum in Caelo," significat manifestationem de ordinatione caelorum ad Ultimum Judicium a Domino, futurum secundum Divina Ipsius vera in Verbo. - Per "ostium apertum" cum de Caelo, significatur intromissio, ut supra (176); hic etiam manifestatio, quia dicit, "Vidi et ecce;" et quia tunc visa sunt quae in hoc capite memorantur, quae sunt de ordinatione Caelorum ad Ultimum Judicium a Domino, futurum secundum Divina Ipsius vera in Verbo, ideo per "Vidi (et) ecce ostium apertum in Caelo," significatur manifestatio de illis.

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #252

Study this Passage

  
/ 962  
  

252. "Et abjiciebant coronas suas coram Throno," significat agnitionem quod sapientia illorum ab Ipso Solo sit. - Quod "corona" significet sapientiam, videatur supra (189, 235); inde per "abjicere coronas coram Throno," significatur agnoscere quod sapientia non sit illorum, sed Domini apud illos.

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #176

Study this Passage

  
/ 962  
  

176. "Ecce dedi coram te ostium apertum," significat quod illis qui in veris ex bono a Domino sunt, Caelum apertum sit. - Quod per "ostium apertum" significetur intromissio, patet: quod illis, qui ab Ecclesia in Philadelphia sunt, dicatur ostium esse apertum, est quia per eam Ecclesiam intelliguntur in veris ex bono a Domino sunt, et Dominus aperit illis Caelum. Sed de hac re aliquid non prius notum dicetur: Solus Dominus est Deus Caeli et Terrae, (Matthaeus 28:18); quare qui non Ipsum directe adeunt, non vident viam ad Caelum, et inde nec inveniunt januam, et si forte ad illam admittuntur, est illa clausa, et pulsanti non aperitur. In mundo spirituali sunt actualiter Viae quae ducunt ad Caelum, et sunt hic et ibi Portae, et illi qui ad Caelum a Domino ducuntur, eunt vias illuc tendentes, ac intrant per portas: quod Viae ibi sint, videatur in Opere de Caelo et Inferno 479, 534, 590; quod etiam Portae (429, 430, 583, 584); omnia enim quae in Caelis conspiciuntur, correspondentiae sunt, inde etiam Viae et Portae; nam Viae correspondent veris, et inde significant illa; ac Portae correspondent introitui, et inde significant illum. Quoniam Solus Dominus ducit hominem ad Caelum, et aperit ostium, ideo vocat Se "Viam" et quoque "Ostium;" "Viam" apud Johannem:

"Ego sum Via, Veritas et Vita," (14:6);

"Ostium" apud eundem:

"Ego sum Ostium ovium; per Me si quis introiverit, salvabitur," (10:7, 9).

Quoniam et viae et ostia sunt in spirituali mundo, ac spiritus angelici actualiter eunt vias, et intrant per ostia dum in Caelum, ideo saepius in Verbo dicuntur "ostia," "portae" et "januae," et per illa significatur introitus; ut in his locis:

"Attollite Portae capita vestra, attollite Ostia mundi, ut ingrediatur Rex gloriae," (Psalm. 24:7, 9);

"Aperite Portas, ut ingrediatur gens justa faciens fidelitates," (Esaias 26:2);

Ingressae sunt quinque virgines prudentes ad nuptias, et Ostium clausum est: et venerunt quinque virgines stultae et pulsarunt, sed non aperiebatur, (Matthaeus 25:10-12);

Jesus dixit, "Certate intrare per angustam Portam, quia multi quaerent intrare, et non poterunt," (Luca 13:24); 1 praeter alibi.

Quia "Ostium" significat introitum, et "Nova Hierosolyma" Ecclesiam ab illis qui in veris ex bono a Domino sunt, ideo describitur Nova Hierosolyma etiam quoad Portas, super quibus Angeli, et dicitur quod non claudentur, (Apocalypsis 21:12-13, 25).

Footnotes:

1. 24 pro "24, 25"

  
/ 962