From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #218

Study this Passage

  
/ 962  
  

218. "Si quis audiverit vocem Meam, et aperuerit (ostium)," significat qui credit Verbo et vivit secundum illud. - "Audire vocem" est credere Verbo, nam Divinum verum Verbi est "vox Jehovae (37, 50); et "aperire ostium" est vivere secundum illud, quoniam non aperitur ostium, et recipitur Dominus, per solum audire vocem, sed per vivere secundum illam; dicit enim Dominus,

"Qui habet praecepta Mea et facit illa, ei manifestabo Me Ipsum, et ad illum veniam, et mansionem apud illum faciam," (Johannes 14:21-24).

Quod homo aperire debeat ostium sicut a se, fugiendo mala ut peccata et faciendo bona, in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma ostensum est; et quod ita sit, patet etiam a verbis Domini hic, "si quis aperuerit;" tum a verbis Ipsius, Luca 12:36.

  
/ 962  
  

The Bible

 

Lucas 12:36

Study

       

36 et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis : ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.