189. "Ut nemo accipiat coronam tuam," significat ne pereat sapientia, ex qua felicitas aeterna. Sapientia homini non aliunde est quam ex bono per vera a Domino; quod per haec sit homini sapientia, est quia Dominus conjungit Se Domini et hominem Sibi per illa, et Dominus est Ipsa Sapientia; quare sapientia apud hominem perit, quando ille desinit facere vera, hoc est vivere secundum illa; tunc etiam desinit amare sapientiam, proinde Dominum. Per sapientiam intelligitur sapientia in spiritualibus; ex hac ut fonte derivatur sapientia in reliquis, quae vocatur intelligentia; et per hanc, scientia quae est ex affectione sciendi vera. Quod "corona" significet sapientiam, est quia sapientia supremum locum tenet apud hominem, et sic coronat illum; nec aliud significat "Corona Regis," nam "Rex" in spirituali Sensu est Divinum Verum (20), et ex Divino Vero est omnis sapientia. Sapientia per "coronam" etiam significatur in sequentibus locis:
"Germinare faciam cornu Davidi, et super illo florebit Corona ejus," (Psalm. 132:17-18);
Jehovah dedit "inaures super aures tuas, et Coronam ornatus super caput tuum," (Ezechiel 16:12);
haec de Hierosolyma, per quam significatur Ecclesia quoad doctrinam; quare "Corona ornatus" est sapientia ex Divino Vero seu Verbo:
"In die illo erit Jehovah Zebaoth in Coronam ornatus, et in Cidarim decoris reliquiis populi Sui," (Esaias 28:5);
haec de Domino, quia dicitur "in die illo;" "Corona ornatus" in quam erit, est sapientia, et "Cidaris decoris" est intelligentia "reliquiae populi" sunt apud quos Ipsius Ecclesia erit.
Simile per "Coronam" et "Cidarim" significatur, (Esaias 62:1, 3);
Tum simile per "Bracteam super Cidari Aharonis," (Exodus 28:36-37), quae etiam vocabatur "Coronamentum."
Insuper in his:
"Dic Regi et Dominae, Dimittite vos, sedete, quia descendit ornamentum capitis vestri, Corona decoris vestri," (Jeremias 13:18)
"Cessavit gaudium cordis nostri, cecidit Corona capitis nostri," (Threni 5:15-16). 1
"Gloriam a me abstraxit, et removit Coronam capitis mei," (Hiob 19:9);
"Damnasti in terram Coronam Uncti Tui," (Psalm. 89:40 (B.A. 39);
in his locis per "Coronam" significatur sapientia.
Footnotes:
1. 15, 16 pro "16, 17"