From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #158

Study this Passage

  
/ 962  
  

158. (Vers. 2.) "Esto vigilans," significat ut in veris sint, et in vita secundum illa. - Non aliud per "vigilare" in Verbo significatur; nam qui vera addiscit et vivit secundum illa, est sicut qui e Somno expergiscitur et fit vigilat qui non in veris est, sed solum in cultu, est sicut qui dormit et somniat: vita naturalis in se spectata, seu absque vita spirituali, nec aliud est quam somnus; at vita naturalis in qua est vita spiritualis, est vigilia; et haec non aliunde comparatur quam per vera, quae in luce sua et in die suo sunt, quando homo est in vita secundum illa. Hoc per "vigilare" significatur in his locis:

"Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus venturus est," (Matthaeus 24:42);

"Beati servi, quos cum Dominus venit, invenerit eos Vigilantes: estote parati, quia qua hora non putatis, Filius Hominis veniet," (Luca 12:37, 40); 1

"Vigilate quia nescitis quando Dominus domus veniet, ne cum repente venerit inveniet vos Dormientes: quae dico vobis, omnibus dico, Vigilate," (Marcus 13:35-37)

Virgines, morante Sponso, Dormiverunt et Obdormiverunt; et quinque stultae venientes dixerunt, Domine aperi nobis: sed respondebit Dominus, Non novi vos; "Vigilate ergo, quia neque illum diem, neque illam horam scitis, qua Filius Hominis veniet," (Matthaeus 25:1-13).

Quia Adventus Domini vocatur "Mane (151), et tunc aperiuntur vera, et fit lux, ideo Illud tempus vocatur "Principium Vigiliarum," (Threni 2:19);

Ac Dominus vocatur "Vigil," (Daniel 4:10 (B.A. 13));

et dicitur apud Esajam,

"Vivent mortui tui, Evigilate habitatores pulveris," (26:19).

Quod autem status hominis, qui non in veris est, dicatur "Dormitio" et "Somnus," videatur, (Jeremias 51:39, 57; Psalm. 13:4 (B.A. 3); 76:7 (B.A. 6)); Matthaeus 13:25; 2 et alibi).

Footnotes:

1. 37, 40 pro "34, 40"

2. Matth. pro "Luc."

  
/ 962  
  

The Bible

 

Psalmi 13:3

Study

       

3 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est ; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt ; non est timor Dei ante oculos eorum.