From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #1

Study this Passage

  
/ 962  
  

APOCALYPSIS, CAPUT I.

1. REVELATIO JESU CHRISTI, quam dedit Illi Deus indicare servis Suis, quae oportet fieri cito, et significavit mittens per Angelum Suum servo Suo Johanni.

2. Qui testatus est Verbum Dei, et testimonium Jesu Christi, quaecunque vidit.

3. Beatus legens, et audientes Verba prophetiae et servantes quae in ea scripta, quia tempus prope.

4. Johannes septem Ecclesiis quae in Asia, Gratia vobis et pax ab Ipso Qui Est et Qui Fuit et Qui Venturus; et a septem Spiritibus, qui sunt in conspectu Throni Ipsius.

5. Et a Jesu Christo, Ipse Testis fidelis, Ipse Primogenitus ex mortuis, et Ipse Princeps regum terrae, amante nos et lavante nos a peccatis nostris in sanguine Suo.

6. Et facit nos reges et sacerdotes Deo et Patri Suo: Ipsi gloria et robur in saecula saeculorum (Amen).

7. Ecce venit cum nubibus, et videbit Ipsum Omnis Oculus, et qui Ipsum transfixerunt, et plangent super Ipsum Omnes Tribus terrae, etiam, Amen.

8. Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis, dicit Dominus, Qui Est et Qui Fuit et Qui Venturus, Qui Omnipotens.

9. Ego Johannes, qui et frater Vester, et consocius in afflictione, et in regno et patiente exspectatione Jesu Christi. Eram in Insula Vocata Patmos propter verbum Dei, et propter testimonium Jesu Christi.

10. Factus sum in Spiritu in Dominica die, et audivi post me vocem magnam tanquam tubae,

11. Dicentem, Ego sum Alpha et Omega, Primus et Ultimus; quod Vides scribe in libro, et mitte Ecclesiis, illis in Asia, Ephesum, et Smyrnam, et Pergamum, et Thyatira, et Sardes, et Philadelphiam, et Laodiceam.

12. Et conversus videre vocem quae loquebatur mecum, et conversus vidi septem Candelabra aurea.

13. Et in medio septem Candelabrorum Similem Filio Hominis, indutum talari, et praecinctum ad mamillas zona aurea.

14. Et Caput Ipsius, et Capilli candidi tanquam lana candida, tanquam nix, et Oculi Ipsius tanquam flamma ignis.

15. Et Pedes Ipsius similes chalcolibano, tanquam in camino igniti, et vox Ipsius tanquam vox aquam multarum.

16. Et habens in dextra Sua manu Stellas Septem, et ex ore Ipsius romphaea anceps acuta exiens; et Facies Ipsius tanquam Sol lucet in potentia sua.

17. Et Cum vidi Ipsum, cecidi ad pedes Ipsius tanquam mortuus, et imposuit dextram Suam manum super me, dicens mihi, Ne time, Ego sum Primus et Ultimus.

18. Et Qui Vivens, et factus sum mortuus, et ecce Vivens sum in saecula saeculorum, amen: et habeo claves inferni et mortis.

19. Scribe quae vidisti, et quae Sunt, et quae futura sunt posthac.

20. Mysterium septem Stellarum quas vidisti in dextra Mea, et septem Candelabra aurea: Septem Stellae Angeli septem Ecclesiarum sunt, et Septem Candelabra quae vidisti septem Ecclesiae Sunt.

SENSUS SPIRITUALIS.

CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.

QUOD REVELATIO HAEC SIT A SOLO DOMINO, ET QUOD ILLA RECIPIATUR AB ILLIS QUI IN NOVA IPSIUS ECCLESIA, QUAE EST NOVA HIEROSOLYMAE, ERUNT, ET DOMINUM PRO DEO CAELI ET TERRAE AGNOSCUNT: DESCRIBITUR ETIAM DOMINUS QUOAD VERBUM.

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.

1. "Revelatio Jesu Christi," significat praedictiones a Domino de Ipso deque Ipsius Ecclesia, qualis haec erit in fine suo, et qualis postea futura est (2); "quam dedit Illi Deus indicare servis Suis," significat pro illis qui in fide ex charitate sunt (3); "quae oportet fieri cito," significat quod certe futura sint ne pereat Ecclesia (4); "et significavit, mittens per Angelum Suum servo Suo Johanni," significat quae a Domino revelata sunt per Caelum illis qui in bono vitae sunt ex charitate et ejus fide (5).

2. "Qui testatus est Verbum Dei et testimonium Jesu Christi," significat qui ex corde et sic in luce recipiunt Divinum Verum ex Verbo, et agnoscunt Humanum Domini esse Divinum (6); quaecunque vidit," significat illustrationem illorum in omnibus quae in hac Revelatione sunt (7).

3. "Beatus legens, et audientes verba prophetiae, et servantes quae in ea scripta sunt," significat communionem illorum cum Angelis Caeli, qui vivunt secundum doctrinam Novae Hierosolymae (8); "quia tempus prope," significat quod status Ecclesiae sit, ut diutius non possit persistere, ut ejus conjunctio sit cum Domino (9).

4. "Johannes septem Ecclesiis," significat ad omnes qui in Christiano Orbe sunt, ubi Verbum et per id Dominus notus est, et accedunt ad Ecclesiam (10); "quae in Asia," significat ad illos qui ex Verbo in luce veritatis sunt (11); "gratia vobis et pax," significat salutationem Divinam (12); "ab Ipso Qui Est et Qui Fuit et Qui Venturus," significat a Domino Qui est Aeternus ac Infinitus, et Jehovah (13); "et a septem spiritibus, qui sunt in conspectu Throni," significat ab universo Caelo, ubi Dominus in Divino Suo Vero est (14).

5. "A Jesu Christo," significat Divinum Humanum (15); "Ipse Testis fidelis," significat quod est Ipsum Divinum Verum (16); "Primogenitus ex mortuis," significat et quod est Ipsum Divinum Bonum (17); "et Ipse Princeps (regum) terrae," significat ex Quo omne verum ex bono in Ecclesia [n. 18]; "amante nos et lavante nos a peccatis nostris (in sanguine Suo)," significat Qui ex Amore et Misericordia reformat et regenerat homines per Sua Divina vera ex Verbo (19).

6. "Et facit nos reges et sacerdotes," significat Qui dat ut illi qui nati sunt ab Ipso, hoc est, regenerati, in sapientia ex Divinis veris, et in amore ex Divinis bonis sint (20); "Deo et Patri Suo," significat ita imagines Divinae Suae Sapientiae et Divini Sui Amoris (21); "Ipsi gloria et robur in saecula saeculorum," significat Cui Soli Divina Majestas et Divina Omnipotentia in aeternum (22); "amen," significat confirmationem Divinam ex Veritate, ita ex Se Ipso (23).

7. "Et venit cum nubibus" caeli, significat quod Dominus Se revelaturus sit in sensu literae Verbi, et aperiturus sensum spiritualem ejus in fine Ecclesiae (24); "et videbit Ipsum omnis oculus," significat quod agnituri omnes qui ex affectione in intellectu Divini Veri sunt (25); "et qui Ipsum transfixerunt," significat quod etiam visuri qui in Ecclesia in falsis sunt (26); "et plangent omnes Tribus terrae," significat quod hoc erit quando nulla bona et vera in Ecclesia amplius sunt (27); "etiam, amen," significat confirmationem Divinam quod ita futurum sit (28).

8. "Et Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis," significat Qui est Ipsum et Unicum a Primis ad Ultima, ex Quo omnia; ita Qui est Ipse et Unicus Amor, Ipsa et Unica Sapientia, et ipsa et Unica Vita in Se, et sic Ipse et Unicus Creator, Salvator et Illustrator a Se, et inde Omne in omnibus Caeli et Ecclesiae (29); "dicit Dominus, Qui Est et Qui Fuit et Qui Venturus," significat Qui est Aeternus et Infinitus, ac Jehovah (30); "et Omnipotens" significat Qui est, vivit et potest ex Se Ipso, et Qui ratiocinia ex prius per ultima (31).

9. "Ego Johannes qui et 1 frater vester et consocius," significat illos qui in bono charitatis et inde veris fidei sunt (32); "in afflictione, et in regno, et patiente exspectatio Jesu Christi," significat quae in Ecclesia sunt infestata a malis et falsis, at quae a Domino, cum venturus est, removenda sunt (33). "Eram in insula vocata Patmos," significat statum et locum in quo illustrari potuit (34); "propter Verbum Dei et testimonium Jesu Christi," significat ut ex corde et sic in luce recipiatur Divinum Verum ex Verbo, et agnoscatur Humanum Domini esse Divinum (35).

10. "Factus sum in spiritu (in) Dominica die," significat statum spiritualem tunc ex Divino influxu (36); "et audivi post me vocem magnam tanquam tubae," significat perceptionem manifestam Divini Veri e Caelo revelati (37).

11. "Dicentem, Ego sum Alpha et Omega, Primus et Ultimus," significat Qui est Ipsum et Unicum a primis ad ultima ex Quo omnia, et plura ut supra (38); ("quod vides, scribe in Libro," significat ut revelata sint posteritati 2 (39); "et mitte Ecclesiis, illis in Asia," significat pro illis In Christiano Orbe qui in luce veritatis ex Verbo sunt (40); "Ephesum, et Smyrnam, et Pergamum, et Thyatira, et Sardes, et Philadelphiam, et Laodiceam," significat in specie secundum statum receptionis cujusvis (41).

12. "Et conversus videre vocem quae mecum loquebatur," 3 significat inversionem status eorum, qui in bono vitae sunt, Quoad perceptionem veri in Verbo, dum se convertunt ad Dominum (42); "et conversus vidi septem Candelabra aurea," significat Novam Ecclesiam, quae in illustratione a Domino ex Verbo erit, (11, 43).

13. "Et in medio septem Candelabrorum similem Filio Hominis," significat Dominum quoad Verbum, a Quo illa (44); "indutum talari," significat Divinum procedens quod est Divinum Verum (45); "et praecinctum ad mamillas Zona aurea," significat Divinum procedens et simul conjungens, quod est Divinum Bonum (46).

14. "Et Caput Ipsius, et Capilli candidi tanquam lana (candida,) tanquam nix," significat Divinum Amorem Divinae Sapientiae in primis et in ultimis (47); "et Oculi Ipsius tanquam flamma ignis," significat Divinam Sapientiam Divini Amoris (48).

15. "Et Pedes Ipsius similes chalcolibano tanquam in camino igniti," significat Divinum Bonum naturale (49); "et Vox Ipsius tanquam vox aquarum multarum," significat Divinum Verum naturale (50).

16. "Et habens in dextra Sua manu Stellas septem," significat omnes cognitiones boni et veri in Verbo ex Ipso (51); "et ex ore Ipsius romphaea anceps acuta exiens," significat dispersionem falsorum per Verbum et per doctrinam inde a Domino (52); "et Facies Ipsius tanquam sol, lucens in potentia (sua)," significat Divinum Amorem et Divinam Sapientiam, quae sunt Ipse, et procedunt ab Ipso (53).

17. "Et cum vidi Ipsum, cecidi ad pedes Ipsius tanquam mortuus," significat ex tali praesentia Domini defectum vitae propriae (54); "et imposuit dextram Suam manum super me," significat vitam ab Ipso tunc inspiratam (55); "dicens mihi, Ne time," significat resuscitationem, et tunc ex summa humiliatione adorationem (56); "Ego sum Primus et Ultimus," significat quod sit Aeternus a Infinitus, ita Solus Deus (57).

18. "Et Qui sum Vivens," significat Qui Solus est Vita, et a Quo Solo Vita (58); "et tactus mortuus," significat quod in Ecclesia neglectus, et Divinum Humanum Ipsius non agnitum (59); "et ecce Vivens sum in saecula saeculorum," significat Quod sit Vita aeterna (60); "amen," significat confirmationem Divinam quod sit veritas (61); "et habeo claves inferni et mortis," significat quod Solus salvare possit (62).

19. "Scribe quae vidisti, et quae sunt, et quae futura posthac," significat ut omnia quae nunc revelantur sint posteritati, (51, 63).

20. "Mysterium septem stellarum quas vidisti in dextra Mea, et septem candelabra aurea," significat arcana in visionibus de novo Caelo, et de nova Ecclesia (64); "septem stellae Angeli septem Ecclesiarum sunt," significat novam Ecclesiam in Caelis, quae est novum Caelum (65); "et septem candelabra quae vidisti, septem Ecclesiae sunt," significat novam Ecclesiam in terris, quae est nova Hierosolyma, descendens a Domino e novo Caelo (66).

EXPLICATIO.

QUID Sensus Spiritualis, hactenus ignotum fuit; quod ille sit in singulis Verbi, in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 5-26, ostensum est, et quod Verbum absque illo in multis locis non possit intelligi: ille Sensus non apparet in sensu literae, inest enim ei Sicut anima corpori. Notum est, quod Sit Spirituale et Naturale, et quod Spirituale influat in Naturale, et se sistat videndum et sentiendum in formis quae cadunt in visum et tactum, et quod Spirituale absque illis non percipiatur aliter quam sicut Affectio et Cogitatio, aut sicut Amor et Sapientia, quae sunt mentis; quod Affectio et Cogitatio, seu Amor cujus est affici, et Sapientia cujus est cogitare, sint spirituales, agnoscitur; quod illae binae animae facultates se sistant in formis in corpore, quae vocantur organa sensoria et motoria, notum est; tum etiam quod unum faciant, ac ita unum, ut dum mens cogitat, id os in instanti eloquatur, et dum mens vult, id corpus in instanti agat; inde patet, quod sit perfecta unio spiritualium et naturalium apud hominem. Simile est in omnibus et singulis mundi; est ibi spirituale quod est intimum causae, et est naturale quod est ejus effectus, et illa duo unum faciunt; et in naturali non apparet spirituale, quia hoc illi inest sicut anima corpori, ac sicut intimum causae effectui, ut dictum est. Simile est cum Verbo; quod hoc sit spirituale in suo sinu, quia est Divinum, a nemine negari potest; sed quia spirituale non apparet in sensu literae, qui est naturalis, ideo Sensus Spiritualis hactenus ignotus fuit; nec potuit notus fieri prius quam dum genuina vera a Domino revelata sunt, nam in his est ille sensus. Inde est, quod Apocalypsis hactenus non intellecta fuerit. Verum ne dubium sit quin talia insint, explicanda sunt singula, et demonstranda per similia alibi in Verbo. Explicatio et demonstratio nunc sequitur.

Footnotes:

1. et pro "est"

2. Verba in uncis inclusa videantur infra (39).

3. loquebatur pro "loquetur"

  
/ 962  
  

The Bible

 

Matthaeus 28:18

Study

       

18 Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra :

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #17

Study this Passage

  
/ 962  
  

17. Ipse Primogenitus ex mortuis," significat et quod est ipsum Divinum Bonum. - Quid "Primogenitus ex mortuis," nondum aliquis scit; et quid significat, a Veteribus disceptatum fuit; notum illis fuit, quod per "Primogenitum significetur Primum et Primarium ex quo omne Ecclesiae; et a multis creditum est, quod esset verum doctrina et fide, sed a paucis, quod esset verum actu et opere, quod est bonum vitae; quod hoc sit primum et primarium Ecclesiae, et inde in proprio sensu intelligatur per "Primogenitum," videbitur: sed primum dicetur de opinione illorum qui crediderunt, quod verum doctrina et fide sit primum et primarium Ecclesiae, ita primogenitum; crediderunt illud, quia id primum discitur, et quia Ecclesia sit Ecclesia per verum, sed usque non prius quam dum verum sit vitae; prius est modo in intellectus cogitatione et memoria, et non in voluntatis actu, ac verum quod non est verum actu seu opere, non vivit; est modo sicut arbor luxurians ramis et foliis absque fructu; estque sicut scientia absque applicatione ad usum; et est sicut fundamentum super quo exstruitur domus, in quo habitandum est; haec sunt prima tempore, sed non sunt prima fine, et prima fine sunt primaria; nam primum fine est habitatio in domo, et primum tempore est fundamentum; primum etiam fine est usus, et primum tempore est scientia; pariter primum fine, dum plantatur arbor, est fructus, sed primum tempore sunt rami et folia. Simile est cum intellectu, qui primum apud hominem formatur, sed ob finem. ut homo id quod intellectu videt, faciat; alioquin est intellectus sicut praedicator, qui bene docet, sed male vivit. Praeterea omne Verum seminatur in Interno homine, et radicatur in Externo; quare nisi Verum seminatum radicatur in Externo homine, quod fit per agere, fit sicut arbor posita non in humo, sed supra illam, quae aspirante aestu solis illico marcescit: hanc radicem homo secum fert post mortem, qui veritates fecerat; non autem homo qui sola fide illas cognoverat et agnoverat. Nunc quia multi ex veteribus id quod primum tempore est, fecerunt primum fine, quod est primarium, ideo dixerunt, quod Primogenitum significaret verum doctrina et fide in Ecclesia, nescientes quod hoc apparenter primogenitum sit, non autem actualiter. Sed omnes illi qui fecerunt Verum doctrina et fide primarium damnati sunt, quia nihil facti seu operis, seu nihil vitae, isti Vero inest; ideo Cainus, qui fuit Primogenitus Adami et Evae, damnatus est; quod per illum significetur Verum doctrina et fide, videatur in Sapientia Angelica de Divina Providentia 242. Ideo etiam Ruben, qui erat Primogenitus Jacobi, a Patre damnatus est, (Genesis 49:3-4);

Ac primogenitura ei adempta est, (1 Chronicles 5:1);

quod per Rubenem in Sensu spirituali intelligatur Verum doctrina et fide, in sequentibus videbitur. Per "Primogenita Aegypti," quae omnia percussa sunt, quia damnata, nec aliud in Sensu spirituali intelligitur, quam Verum doctrina et fide separatum a bono vitae, quod Verum in se mortuum est. Per "Hircos" apud Danielem et Matthaeum, nec alii intelliguntur, quam qui in fide separata a vita sunt, de quibus in Doctrina Novae Hierosolymae de Fide (61-68). Quod illi qui in fide separata a vita fuerunt, circa Ultimum Judicium rejecti sint et damnati, videatur in Continuatione de Ultimo Judicio 16, seq.. Ex his paucis constare potest, quod Verum doctrina et fide non sit primogenitum Ecclesiae, sed Verum actu seu opere, quod est bonum vitae; nam non prius Ecclesia est apud hominem quam dum verum fit vitae, et cum verum fit vitae tunc id est bonum; intellectus enim cogitatio et memoria non influit in voluntatem, et per voluntatem in actum, sed voluntas influit in intellectus cogitationem et memoriam, et facit; et quod ex voluntate per intellectum procedit, hoc ex affectione quae est amoris per cogitationem quae est intellectus procedit, et id omne vocatur bonum, ac intrat vitam; quare dicit Dominus, quod Qui facit veritatem, in Deo faciat, (Johannes 3:21).

Quoniam Johannes repraesentabat Bonum vitae, ac Petrus Verum fidei (5), ideo Johannes cubuit ad pectus Domini, et Secutus est Jesum, non autem Petrus, (Johannes 21:18-23);

Dixit etiam Dominus de Johanne, quod Mansurus sit usque dum venit (vers. 22, 23),

ita ad hodiernum diem, qui est Adventus Domini; quare etiam a Domino nunc docetur bonum vitae pro illis qui e nova Ipsius Ecclesia, quae est nova Hierosolyma, erunt. In summa, "Primogenitum" est, quod Verum ex Bono primum producit, ita quod Intellectus ex Voluntate; quia Verum est Intellectus et Bonum est Voluntatis: hoc Primum, quia est sicut semen, ex quo reliqua procedunt, est Primarium. Quoad Dominum, Ipse est Primogenitus ex Mortuis, quia Ipse etiam quoad Humanum Suum est Ipsum Verum unitum Divino Bono, ex Quo omnes homines, qui in se mortui sunt, vivunt. Simile intelligitur apud Davidem:

"Dabo Ipsum Primogenitum, altum Regibus terrae," (Psalm. 89:28 (B.A. Psalm. 89:27));

hoc de Humano Domini. Inde est quod Israel dicatur Primogenitus, (Exodus 4:22-23);

per "Israelem" intelligitur Verum actu, et per "Jacobum" Verum doctrina, et quia ex hoc solo non aliqua Ecclesia fit, ideo Jacob nominatus est Israel; in Supremo autem sensu per" Israelem" intelligitur Dominus. Propter hanc repraesentationem "Primogeniti,"

Sanctificabantur Jehovae omnes primogeniti et omnia primogenita, (Exodus 13:2, 12; 22:28-29).

Propter illam repraesentationem "Primogeniti,"

Assumebantur Levitae loco omnium Primogenitorum in Ecclesia Israelitica, et dicitur quod sic essent Jehovae, (Numeri 3:12-13, 40-46; 1 18:15-18);

per "Levim" enim significatur verum actu, quod est bonum vitae et ideo posteritati ejus datum est sacerdotium, de qua re in sequentibus. Propterea etiam,

Primogenito dabatur duplum haereditatis, et vocabatur "Principium roboris," (Deuteronomius 21:15-17).

Quod "Primogenitum" significet primarium Ecclesiae, est quia in Verbo per Nativitates naturales significantur Nativitates spirituales, et tunc quod primum illas facit apud hominem, intelligitur per "Primogenitum" ejus; non enim prius Ecclesia est apud illum, quam dum Verum doctrinae in Interno homine conceptum in Externo nascitur.

Footnotes:

1. 40-46 pro "46 ad 46"

  
/ 962