From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #0

Study this Passage

/ 962  
  

[CONTENTA]

PRAEFATIO:

- Doctrinalia Ecclesiae et Religionis Reformatorum, in Compendio.

- Doctrinalia Ecclesiae et Religionis Catholico Romanae, in Compendio.

APOCALYPSIS (Capitula generalia explicationes suarum)

Caput 1, §1

Caput 2, §68

Caput 3, §154

Caput 4, §225

Caput 5, §256

Caput 6, §295

Caput 7, §342

Caput 8, §387

Caput 9, §419

Caput 10, §464

Caput 11, §485

Caput 12, §532

Caput 13, §567

Caput 14, §612

Caput 15, §656

Caput 16, §676

Caput 17, §717

Caput 18, §753

Caput 19, §803

Caput 20, §840

Caput 21, §876

Caput 22, §932

---

PRAEFATIO.

Sunt plures qui sudarunt in Explicatione Apocalypseos, sed quia Sensus Spiritualis Verbi hactenus ignotus fuerat, non potuerunt videre Arcana, quae inibi latent recondita, haec enim Sensus Spiritualis solum retegit; quare Explicatores conjecturarunt varia, et plerique applicuerunt illa quae ibi sunt ad status Imperiorum, commiscendo etiam aliqua de Ecclesiasticis. Sed Apocalypsis, sicut totum Verbum, in Sensu suo Spirituali ne hilum agit de Mundanis, sed de Caelestibus, ita non de Imperiis et Regnis, sed de Caelo et Ecclesia. Sciendum est, quod post Ultimum Judicium, quod Anno 1757 in Mundo Spirituali peractum est, de quo in peculiari Opusculo Londini 1758 edito, formatum sit novum Caelum ex Christianis, sed ex illis solis qui recipere potuerunt quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, secundum Ipsius verba apud Matthaeum 28:18, et simul paenitentiam a malis operibus in mundo egerunt; ex hoc Caelo descendit et descensura est Nova Ecclesia in terris, quae est Nova Hierosolyma. Quod haec Ecclesia agnitura sit solum Dominum, patet ex his in Apocalypsi:

"Venit ad me unus ex septem Angelis, et locutus est mecum, dicens, veni, ostendam tibi Sponsam Agni Uxorem, et ostendit mihi Urbem magnam sanctam Hierosolymam descendentem e Caelo a Deo," (21:9-10) 1

et alibi:

"Gaudeamus et exultemus, quia venit tempus Nuptiarum Agni, et Uxor Ipsius paravit se: beati qui ad Caenam Nuptiarum Agni vocati sunt," (19:7, 9).

Quod Caelum Novum futurum sit, et quod inde descensura sit Nova Ecclesia in terris, patet ex his ibi.

"Vidi Caelum novum et Terram novam, et vidi Urbem sanctam Hierosolymam descendentem a Deo e Caelo, paratam sicut Sponsam ornatam Marito suo. Dixit Sedens super throno, ecce nova omnia facio; et dixit mihi, scribe, quia haec verba vera et fidelia sunt," (21:1-2, 5).

"Novum Caelum" est novum Caelum ex Christianis; "nova Hierosolyma" est nova Ecclesia in terris, quae cum novo illo Caelo unum aget; "Agnus" est Dominus quoad Divinum Humanum.

His adjicientur aliqua ad illustrationem: Caelum Christianum est infra Caelos antiquos; in illud a tempore Domini, cum fuit in Mundo, admissi sunt, qui Deum unum sub tribus Personis coluerunt, et non simul ideam trium Deorum habuerunt; et hoc ex causa, quia Trinitas Personarum recepta est in toto Christiano Orbe; at illi, qui de Humano Domini non aliam ideam foverunt, quam sicut de humano alterius hominis, non potuerunt recipere fidem Novae Hierosolymae, quae est quod Dominus sit Solus Deus, in Quo Trinitas; hi ideo separati sunt, et emissi ad angulos: datum est videre separationes post Ultimum Judicium, et ablegationes. Nam super justa idea Dei fundatur universum Caelum, et in terris universa Ecclesia, et in genere omnis Religio; per illam enim est Conjunctio, et per conjunctionem Lux, Sapientia, et Felicitas aeterna.

Quisque potest videre, quod Apocalypsis neutiquam possit explicari nisi a Solo Domino, singula enim verba ibi continent arcana, quae absque singulari illustratione et sic revelatione nusquam scirentur; quare placuit Domino aperire mihi visum spiritus mei, et docere. Ne itaque credatis quod aliquid ex me ibi sumserim, nec ex aliquo Angelo, sed ex Domino Solo. Dixit etiam Dominus per Angelum ad Johannem,

"Ne obsignes verba prophetiae Libri hujus," (22:10); per quod intelligitur, quod manifestanda sint.

DOCTRINALIA ECCLESIAE ET RELIGIONIS CATHOLICO ROMANAE, IN COMPENDIO.

Quoniam in Apocalypsi 17; 18; 19, etiam agitur de "Babylonia," quae est Religiosum Catholico Romanum, aperienda sunt in ingressu Doctrinalia ejus, et quidem in hoc ordine,

(1.) DE BAPTISMO,

(2.) DE EUCHARISTIA SEU SACRA CAENA,

(3.) DE MISSIS,

(4.) DE PAENITENTIA,

(5.) DE JUSTIFICATIONE,

(6.) DE PURGATORIO,

(7.) DE SEPTEM SACRAMENTIS,

(8.) DE SANCTIS, et

(9.) DE POTESTATE.

1. DE BAPTISMO, haec docent: - Quod totus Adam post praevaricationis offensam, quoad corpus et animam, in deterius commutatus sit: quod peccatum id in omne genus humanum transfusum sit: quod peccatum hoc originale solummodo per meritum Christi tollatur; et quod meritum Christi per Baptismi Sacramentum applicetur; et quod sic totus reatus Peccati originalis per Baptismum tollatur: quod in Baptizatis usque remaneat concupiscentia sicut fomes ad peccata, non autem peccatum: quod sic induant Christum, fiant nova creatura, et consequantur plenam et integram remissionem peccatorum. Baptismus vocatur Lavacrum regenerationis et fidei. Quod Baptizati, cum adoleverunt, interrogandi sint de sponsionibus factis a patrinis, quod est Sacramentum Confirmationis. Quod propter lapsus post Baptismum necessarium sit Sacramentum Paenitentiae.

2. DE EUCHARISTIA SEU SACRA CAENA. - Quod statim post Consecrationem verum Jesu Christi Corpus et verus Sanguis sub Panis et Vini specie, una cum Ipsius Anima et Divinitate, realiter et substantialiter contineantur, Corpus sub specie Panis et Sanguis sub specie Vini, ex vi verborum: at ipsum Corpus sub specie Vini et Sanguis sub specie Panis, ac Anima sub utraque, vi naturalis connexionis et concomitantiae, qua partes Domini Christi inter se copulantur, et Divinitas propter admirabilem ejus cum corpore et anima hypostaticam unionem; ita quod tantundem sub altera specie atque sub utraque contineatur; verbo, quod totus et integer Christus sub Panis specie et sub quavis istius speciei parte, et totus etiam sub Vini specie et hujus partibus existat; quod ideo binae species separentur ac Panis detur Laicis, et Vinum sit Clericis. Quod miscenda sit aqua vino in calice. Quod Laici accipient a Clericis communionem, et quod Clerici seipsos communicent. Quod sit verum Corpus et verus Sanguis Christi post consecrationem in hostiis in particulis consecratis; et quod ideo hostia adoranda sit cum monstratur et circumfertur. Quod mirabilis et singularis illa conversio totius substantiae Panis in Corpus et totius substantiae Vini in Sanguinem dicatur Transsubstantiatio. Quod communicatio sub utraque specie concedi queat sub certis conditionibus a Pontifice. Vocatur Panis supersubstantialis, et Panis Angelorum, quem hi edunt absque velaminibus; vocatur etiam spiritualis cibus; tum antidotum quo liberantur a peccatis.

3. DE MISSIS. - Dicitur Sacrificium Missae, quoniam sacrificium, quo Christus Se obtulit Deo Patri repraesentatur in hoc sub specie Panis et Vini; quod inde sit Sacrificium vere propitiatorium, purum, et non nisi sanctum in eo. Quod si populus non sacramentaliter communicat, sed solus Minister, tunc populus spiritualiter communicet, quia Ministri non pro se tantum, sed pro omnibus fidelibus, qui ad Corpus Christi pertinent, id obeunt. Quod Missae non fieri debeant lingua vulgari, quia magnam continent populi fidelis eruditionem, sed ut Ministri aliquid declarent diebus Dominicis: quod institutum sit, ut quaedam, quae mystica sunt, voce submissa, et quaedam elatiore, pronuntientur; et quod, ut sit majestas tanti sacrificii quod offertur Deo, sint Lumina, Thymiamata, Vestes, et id genus alia. Quod offerendum sit pro Vivorum peccatis, poenis, satisfactionibus, et quibusvis necessitatibus; et pro Defunctis. Quod Missae in honorem Sanctorum sint gratiarum actiones propter quod intercedant dum implorantur.

4. DE PAENITENTIA. - Quod praeter Baptismum sit Sacramentum Paenitentiae, quo lapsis post Baptismum beneficium mortis et meriti Christi applicatur, quare vocatur laboriosus quidam Baptismus. Quod partes Paenitentiae sint Contritio, Confessio, et Satisfactio. Quod Contritio sit donum Dei, et impulsus Spiritus Sancti non adhuc inhabitantis, sed tantum moventis, ita quod sit dispositio. Quod Confessio debeat esse omnium mortalium peccatorum, etiam occultissimorum, ac intentionum: quod peccata quae retinentur non remittantur, at quod illa quae post scrutationem non occurrunt, inclusa sint Confessioni: quod fieri debeat ad minimum semel in anno: - Quod peccata absolvenda sint a clavium Ministris, et quod remittantur cum dicunt, "Ego absolvo,"' quod Absolutio sit sicut actus judicis, cum sententia pronuntiatur: quod graviora peccata absolvenda sint ab Episcopis, et adhuc graviora a Pontifice. Satisfactio, quod fiat per poenas satisfactorias a Ministro ex arbitrio pro mensura delicti imponendas: quod cum Poena aeterna etiam Poena temporalis remittatur. Quod Indulgentiarum potestas a Christo relicta sit Ecclesiae, et quod usus illarum maxime salutaris sit.

5. DE JUSTIFICATIONE. - Quod translatio ab eo statu in quo homo nascitur filius Adami in statum gratiae per secundum Adamum Salvatorem, sine Lavacro regenerationis et fidei, seu Baptismo, non fiat. Quod exordium justificationis secundum sit a gratia praeveniente, quae est Vocatio, cum qua homo cooperatur convertendo semet. Quod dispositio fiat per Fidem, cum credit vera esse quae revelata sunt, ad quam libere movetur: tum per Spem, dum credit quod Deus propter Christum propitius sit: et per Charitatem, qua incipit proximum diligere, et odio habere peccatum. Quod Justificatio, quae sequitur, non solum sit peccatorum remissio, sed sanctificatio et interioris hominis renovatio; quod tunc non reputentur justi, sed quod sint justi, justitiam in se recipientes; et quia accipiunt meritum passionis Christi, quod ita inseratur Justificatio per Fidem, Spem et Charitatem. Quod Fides sit humanae salutis initium, fundamentum et radix Justificationis, et quod hoc sit per fidem justificari: et quia nihil eorum quae Justificationem praecedunt, sive fides sive opera, justificationis gratiam promerentur, quod hoc sit justificari gratis, est enim gratia praeveniens: et quod usque homo ex operibus justificetur, et non ex fide tantum: quod justi in levia et venialia peccata cadant, et quod usque sint justi: et quod justi ideo continue laborare debeant per orationes, oblationes, eleemosynas, jejunia, ne cadant, quia renati sunt in spem gloriae, et non in gloriam. Quod Justi, si exciderint justificationis gratia, rursus justificari possint per Paenitentiae sacramentum: quod per quod libet mortale peccatum amittatur gratia, sed non fides; at quod per infidelitatem, quae est recessio a Religione, etiam fides. Quod Opera hominis justificati sint merita, et quod justificati per illa, quae ab illis per Dei gratiam et meritum Christi fiunt, promereantur vitam aeternam. Quod Liberum Arbitrium post Adami peccatum non amissum et exstinctum sit, et quod homo cooperetur assentiendo vocanti Deo, et quod alioquin foret inanimatum corpus. Praedestinationem statuunt, dicendo quod nemo sciat num sit in numero praedestinatorum, et inter illos quos Deus Sibi elegerat, nisi ex speciali revelatione.

6. DE PURGATORIO. - Quod per Justificationem non deleatur omnis reatus poenae temporalis exsolvendae; quod ideo omnes in Purgatorium veniant ut exsolvantur, antequam in Caelum patet aditus. Quod Animae ibi detentae fidelium suffragiis juventur et praecipue per sacrificium Missae; et quod hoc diligenter docendum et praedicandum sit. Tormina ibi describuntur varie, sed sunt inventa, in se figmenta.

7. DE SEPTEM SACRAMENTIS. - Quod Sacramenta septem sint, Baptismus, Confirmatio, Eucharistia, Paenitentia, Extrema Unctio, Ordo et Matrimonium: quod non plura nec pauciora sint: quod unum altero dignius sit: quod contineant gratiam; et quod ex Opere operato per illa conferatur gratia: quod totidem fuerint Sacramenta Antiquae Legis.

De Baptismo, Confirmatione, Eucharistia, et Paenitentia, supra actum est.

De Sacramento Extremae Unctionis: quod sit ex Jacobo 5:14-15; quod fiat aegrotis circa finem vitae, unde vocatur Sacramentum Exeuntium: quod si convaluerint, possit iterum applicari: quod fiat per oleum ab Episcopo benedictum, et per haec verba, "Indulgeat tibi Deus quicquid oculorum, sive narium, sive tactus vitio deliquisti." De Sacramento Ordinis: quod septem Ordines sint in Ministerio Sacerdotii, qui differunt dignitate, et vocantur simul Hierarchia Ecclesiastica, quae est sicut castrorum acies ordinata: quod inaugurationes in Ministerium fiant per unctiones, et per translationes Spiritus Sancti in illos. Quod ad ordinationes Episcoporum et Sacerdotum non requiratur saecularis potestas, aut Magistratus consensus aut vocatio aut auctoritas; quod qui ab illis vocatione instituti ad ministerium tantummodo ascendunt, non sint ministri, sed fures et latrones, qui per ostium non ingrediuntur. De Sacramento Matrimonii: quod dispensatio graduum et divortiorum sit Ecclesiae: quod Clerici non contrahent matrimonium: quod omnes illi possint habere castitatis donum, et si quis dicit se non posse, cum tamen voverat, sit anathema, quia Deus id rite petentibus non denegat, et non patitur aliquem supra id quod potest tentari. Quod status virginitatis et caelibatus anteponendus sit statui conjugiali: praeter plura.

8. DE SANCTIS. - Quod Sancti una cum Christo regnantes orationes suas pro hominibus Deo offerant: quod Christus adorandus sit, et quod Sancti invocandi; quod invocatio Sanctorum non sit idololatrica, nec adversetur honori unius Mediatoris Dei et hominum; vocatur Latria: quod imagines Christi, Deiparae Mariae, et Sanctorum, sint venerandae et honorandae; non quod credendum quod in illis Divinitas et virtus sit, sed quod honor, qui illis exhibetur, referatur ad prototypa, quae illae repraesentant; et quod per imagines, quas osculantur, et coram quibus procumbunt ac caput nudant, Christum adorent, et Sanctos venerentur: quod miracula Dei per Sanctos fiant.

9. DE POTESTATE. - Quod Papa Romanus sit 2 Petri Apostoli Successor, et Jesu Christi Vicarius, Caput Ecclesiae et Episcopus universalis; quod sit supra Concilia: quod Illi sint claves aperiendi et claudendi Caelum, ita potestas remittendi et retinendi peccata; quod ideo Illi sicut vitae aeternae Clavigero, terreni simul et caelestis imperii jura sint: quod etiam ab Illo sit talis potestas Episcopis et Sacerdotibus, quia etiam data est reliquis Apostolis, et quod ideo dicantur Ministri clavium. Quod Ecclesiae sit judicare de vero sensu et interpretatione Scripturae Sacrae, et quod qui contraveniunt, poenis ex jure statutis puniendi sint: quod non conveniat ut Laici legant Scripturam Sacram, quoniam sensum ejus non scit nisi Ecclesia; inde Ministri ejus venditant quod illum sciant.

Haec 3 sunt ex Conciliis et Bullis, imprimis ex Concilio Tridentino et Bulla Papali confirmante, ubi omnes, qui contra illa quae decreta sunt, quae in genere sunt supra allata, sentiunt, credunt, et faciunt, anathemate condemnant.

DOCTRINALIA ECCLESIAE ET RELIGIONIS REFORMATORUM, IN COMPENDIO.

Quoniam in Apocalypsi in Sensu ejus spirituali multum agitur de Reformatis, ideo etiam in ingressu ad Explicationes, aperienda sunt Doctrinalia illorum, et quidem in hoc ordine :

(1.) DE DEO,

(2.) DE CHRISTO DOMINO,

(3.) DE JUSTIFICATIONE PER FIDEM, ET DE BONIS OPERIBUS,

(4.) DE LEGE ET EVANGELIO,

(5.) DE PAENITENTIA ET CONFESSIONE,

(6.) DE PECCATO ORIGINALI,

(7.) DE BAPTISMO,

(8.) DE SACRA CAENA,

(9.) DE LIBERO ARBITRIO, et

(10.) DE ECCLESIA.

1. DE DEO. - De Deo creditur secundum fidem symbolicam Athanasianam, quae, quia in cujusvis manu est, non hic assumitur: quod credatur in Deum Patrem ut Creatorem et Conservatorem, in Deum Filium ut Salvatorem et Redemptorem, et in Spiritum Sanctum ut Illustratorem et Sanctificatorem, etiam notum est.

2. DE CHRISTO DOMINO. - De Persona Christi non docetur similiter ab omnibus Reformatis. A Lutheranis, ita:

Quod Virgo Maria non verum Hominem duntaxat, sed et verum Dei Filium conceperit et genuerit, unde recte Mater Dei appellatur et revera est: quod in Christo duae naturae sint, Divina et Humana, Divina ab aeterno, et Humana in tempore; quod duae illae naturae personaliter unitae sint, ita prorsus ut non sint duo Christi, unus Filius Dei, alter Filius Hominis, sed ut unus et idem sit Filius Dei et Filius Hominis; non quod duae illae naturae in unam substantiam commixtae sint, nec quod una in alteram mutata sit, sed quod utraque natura retineat suas proprietates essentiales, quae quales sunt, etiam describitur: quod unio illarum sit hypostatica, et quod haec sit summa communio, qualis est animae et corporis; quod sic recte dicatur, quod in Christo Deus sit Homo et Homo Deus. Quod non ut nudus Homo tantum pro nobis passus sit, sed talis Homo, cujus Humana natura cum Filio Dei tam arctam ineffabilem unionem et communionem habet, ut cum Eo una facta sit Persona: quod vere Filius Dei pro nobis passus sit, sed usque secundum proprietates Humanae naturae: quod Filius Hominis, per quem intelligitur Christus quoad Humanam naturam, ad dextram Dei realiter exaltatus sit, cum Ille in Deum assumtus fuit, quod factum est, ut primum in utero matris a Spiritu Sancto conceptus est: quod Christus illam Majestatem ratione unionis personalis semper habuerit, sed quod in statu exinanitionis, non nisi quantum Ei visum fuit, exercuerit; at quod formam servi post resurrectionem plene et prorsus deposuerit, et Humanam naturam seu essentiam in plenariam usurpationem Divinae Majestatis collocaverit; et quod hoc modo in gloriam ingressus sit; verbo, Christus verus Deus et Homo in una indivisa Persona est et permanet in aeternum; ac verus, omnipotens, ac aeternus Deus, etiam quoad Humanum ad dextram Dei praesens gubernat omnia in Caelis et in terris, et quoque implet omnia, nobiscum est, in nobis habitat et Operatur: quod non sit adorationis differentia, quia per naturam quae cernitur adoratur Divinitas quae non cernitur: quod Divina Essentia proprias suas excellentias Humanae naturae communicet et impertiat; et quod Divinas suas operationes per corpus sicut per Organum perficiat; quod sic omnis plenitudo Divinitatis in Christo habitet corporaliter, secundum Paulum. Quod incarnatio facta sit, ut reconciliaret nobis Patrem, ac hostia fieret pro totius Mundi peccatis, tam originalibus quam actualibus; quod incarnatus sit ex substantia Spiritus Sancti, sed quod Humana natura a Virgine Maria producta sit, quam ut Verbum assumpsit et Sibi univit: quod sanctificet credentes in Ipsum, misso in corda illorum Spiritu Sancto, qui regat, consoletur et vivificet illos, ac defendat contra diabolum et vim peccati. Quod Christus ad inferos descenderit, et infernum pro omnibus credentibus destruxerit; quo autem modo haec fuerunt effecta, non curiose vult ut scrutentur, sed hujus rei cognitio alteri saeculo reservetur, quando non modo hoc mysterium, sed etiam alia multa revelabuntur.

Haec sunt ex Luthero, Augustana Confessione, et Concilio Nicaeno, Articulis Smalcaldicis; videatur Formula Concordiae.

Ab aliqua parte ex Reformatis, de quibus etiam in Formula Concordiae, creditur,

Quod Christus secundum Humanam naturam per exaltationem tantum creata dona et finitam potentiam acceperit, ita quod sit Homo sicut alius, retinens proprietates carnis; quod ideo quoad Humanam naturam non sit Omnipraesens et Omnisciens; quod tamen absens regat tanquam Rex dissita a Se; quod ut Deus ab aeterno sit apud Patrem, ac ut Homo natus in tempore sit apud Angelos in Caelo; quodque in Christo Deus sit Homo et Homo Deus, sit locutio figurata; praeter similia alia.

At dissensionem hanc dirimit Symbolum Athanasii, quod ab omnibus in Christiano Orbe receptum est, ubi haec sunt:

"Vera fides est, ut credamus et confiteamur, quod noster Dominus Jesus Christus Filius Dei sit Deus et Homo, Deus ex substantia Patris natus ante mundum, et Homo ex substantia matris natus in mundo; perfectus Deus et perfectus Homo; Qui tametsi est Deus et Homo, non tamen sunt duo, sed unus Christus; unus non per conversionem Essentiae Divinae in corpus, sed per assumptionem Humani Sui in Deum; unus prorsus, non per confusionem substantiae sed per Unitatem Personae; quoniam sicut rationalis anima et corpus est unus homo, ita Deus et Homo est unus Christus."

3(1). DE JUSTIFICATIONE PER FIDEM, ET DE BONIS OPERIBUS. -Fides Clericorum justificans et salvans haec est:

Quod Deus Pater averterit Se a Genere humano propter iniquitates ejus, et sic ex justitia damnaverit illud morti aeternae; et quod idea miserit Filium in mundum, Qui expiaret et redimeret, ac satisfaceret et reconciliaret; et quod Filius hoc fecerit per quod in Se susceperit damnationem legis, et passus Se crucifigi, et quod sic et per obedientiam impleverit omnem justitiam Dei, usque ut Ipse factus sit Justitia; et quod Deus Pater hanc ut Ipsius meritum credentibus imputet et applicet, et ad illos mittat Spiritum Sanctum, qui operatur charitatem, bona opera, paenitentiam, ut bona arbor bonos fructus, ac justificet, renovet, regeneret et sanctificet; et quod haec fides sit unicum medium salutis, et quod per illam solam remittantur homini peccata. Distinguunt inter Justificationis actum et statum; per Justificationis actum intelligunt initium justificationis, quod fit momento cum homo per solam illam fidem cum fiducia apprehendit meritum Christi; per Justificationis statum intelligunt progressum illius fidei, qui fit per Operationem Spiritus Sancti interiorem, quae se non manifestat nisi per quaedam signa, de quibus varia docent; tradunt etiam bona opera manifesta, quae fiunt ab homine et ejus voluntate, et sequuntur illam fidem; sed illa excludunt a justificatione, quia proprium et sic meritum hominis est in illis.

Haec est fides hodierna in summario, verum confirmationes ejus et traditiones de illa sunt plures et multiplices, ex quibus aliquae etiam adducentur, quae sunt,

Quod homines non possint justificari coram Deo propriis viribus, meritis et operibus, sed gratis propter Christum, per fidem, per hanc quod credant se in gratiam recipi et peccata remitti propter Ipsum, Qui Sua morte pro nobis satisfecit, et quod Deus Pater hoc credentibus imputet propter justitiam coram Ipso: quod fides haec non tantum sit notitia historica quod Christus pro nobis passus et mortuus sit, sed etiam assensus corde, confidentia et fiducia, quod gratis propter Christum remittantur peccata et justificentur; et quod tunc haec tria concurrant, Promissio gratuita, Meritum Christi tanquam pretium, et Propitiatio: quod fides sit justitia, qua coram Deo justi reputamur propter promissionem: et quod justificari sit absolvi a peccatis, et quod etiam quodam modo dici possit vivificari et regenerari: quod fides nobis ad justitiam reputetur, non quia illa tam bonum opus est, sed quia meritum Christi apprehendit: quod meritum Christi sit Ipsius Obedientia, Passio, Mors et Resurrectio: quod necessum sit, ut aliquid sit per quod Deus adiri potest, et quod id non aliud sit quam fides per quam fit receptio. Quod fides in actu justificationis intret per Verbum et auditum, et quod non sit actus hominis, sed quod sit operatio Spiritus Sancti, et quod tunc homo non cooperetur plus quam statua salis, truncus aut lapis, nihil ex se agens, et de eo nihil sciens, sed quod post actum cooperetur, verum non cum aliqua voluntate propria in spiritualibus; aliter in naturalibus, civilibus et moralibus; attamen quod tunc in spiritualibus eo usque possint progredi, ut bonum velint, eoque delectentur, sed hoc ipsum non a sua voluntate, sed a Spiritu Sancto, et quod sic cooperentur non a suis viribus, sed a novis viribus et donis, quae Spiritus Sanctus in conversione inchoavit; quodque in vera conversione immutatio, renovatio et motus fiant in hominis intellectu et corde: quod charitas, bona opera et paenitentia non ingrediantur actum justificationis, sed quod in statu justificationis necessaria sint, imprimis propter mandatum Dei, et quod per illa mereantur praemia hujus vitae corporalia, sed non remissionem peccatorum et vitae aeternae gloriam, quia sola fides absque operibus legis justificat et salvat: quod fides actu hominem justificet, sed fides statu renovet: quod in renovatione propter mandatum Dei, necessario facienda sint honesta opera, quae Decalogus praecipit, quia vult Deus ut carnales cupiditates coerceantur civili disciplina; quare dedit doctrinam, leges, magistratus et poenas: quod ideo sequatur falsum esse, quod per opera mereamur remissionem peccatorum et salutem, tum quod opera aliquid faciant ad fidem conservandam; et quoque falsum esse, quod homo reputetur justus propter justitiam rationis suae, et quod ratio possit propriis viribus Deum super omnia amare, ac legem Ipsius facere: verbo, quod fides et salus in hominibus conserventur et retineantur non per bona opera, sed tantum per Spiritum Dei et per Fidem; sed usque quod bona opera testimonia sint, quod Spiritus Sanctus praesens sit, et in illis habitet: damnatur, ut perniciosa, phrasis, quod bona opera noxia sint ad salutem, quia intelligenda sunt opera Spiritus Sancti interiora, quae bona sunt, non exteriora procedentia a propria voluntate hominis, quae non bona sunt sed mala, qua meritoria. Tradunt praeterea, quod Christus Ultimo Judicio laturus sit sententiam de operibus bonis et malis tanquam effectis propriis et non propriis fidei hominis.

Haec fides hodie regnat in toto Christiano Reformato Orbe apud Clericos, sed non apud Laicos nisi perpaucos; Laici enim non aliud intelligunt per fidem, quam credere in Deum Patrem, Filium et Spiritum Sanctum, et quod qui bene vivit et bene credit, salvetur; et de Domino quod sit Salvator; ignorant enim arcana justificationis Praedicatorum suorum, qui tametsi illa praedicant, usque apud auditores Laicos intrant per unam aurem et exeunt per alteram; imo ipsi Doctores se reputant eruditos ex scientia illorum, ac in Gymnasiis et Lyceis multum laborant ut illa capiant; quare supra dictum est, quod illa fides sit fides Clericorum.

Sed usque Doctores eandem hanc fidem in Regnis ubi Reformati sunt, diversimode docent. In Germania, Suecia et Dania,

Quod Spiritus Sanctus per illam fidem operetur, ac homines justificet et sanctificet, ac postea successive renovet et regeneret, sed absque operibus legis; et qui in illa fide ex fiducia et confidentia sunt, in gratia apud Deum Patrem sint; et quod tunc mala quae faciunt quidem appareant, sed jugiter remittantur.

In Anglia,

Quod illa fides operetur charitatem inscio homine, et quod id etiam bonum charitatis sit, quod homo interius sentit Spiritum Sanctum apud se operari: et si non sentit, et usque propter salutem facit bonum, quod id possit dici bonum, sed quod usque trahat ex homine quod in eo sit meritum: tum quod illa fides id possit in ultima mortis hora operari, tamen non scitur quomodo.

In Hollandia,

Quod Deus Pater propter Filium per Spiritum Sanctum justificet et purificet hominem interius per illam fidem, sed usque ad propriam voluntatem ejus, a qua se deflectit, nec illam tangit (quidem quod leviter tangat), et quod sic mala voluntatis hominis non appareant coram Deo.

Sed de his illorum arcanis pauci ex Laicis norunt, nec volunt illa, sicut sunt, propalare, quia sciunt quod illa non sapiant.

4. 4 DE LEGE ET EVANGELIO. - Quod Lex a Deo data sit, ut sciatur quid peccatum, et sic ut id comminatione et metu, et dein promissione et annuntiatione gratiae, arceatur; quare praecipuum officium Legis est, ut peccatum originale et omnes fructus ejus revelentur, ac sciatur quam horrendum in modum natura hominis lapsa et funditus depravata est; hac ratione hominem perterrefacit, humiliat, prosternit, usque ut desperet de se ipso, et anxie desideret auxilium; hic effectus Legis vocatur Contritio, quae non est activa seu factitia, sed passiva, et conscientiae cruciatus. Evangelium autem est tota Doctrina de Christo et de fide, et sic de remissione peccatorum, ita laetissimus nuntius non arguens et terrens, sed consolans: per Legem ira Dei revelatur super omnem impietatem, et homo damnatur, quare facit ut homo ad Christum respiciat, et ad Evangelium; praedicatio de utraque erit, quia conjuncta sunt: Evangelium docet, quod Christus in Se susceperit omnem maledictionem Legis, et omnia peccata expiaverit, et quod remissionem per fidem consequamur. Quod Spiritus Sanctus non per Legis sed per Evangelii praedicationem detur et accipiatur, et cor hominis renovetur, et quod Spiritus dein ministerio Legis utatur, ut doceat et in Decalogo monstret, quae sit voluntas Dei bona et placens; sic Spiritus mortificat et vivificat. Quod discrimen faciendum sit inter opera Legis et inter opera Spiritus; quare fideles non sunt sub Lege sed sub Gratia, nempe illa ratione. Quod justitia Legis non justificet, hoc est, non reconciliet, neque regeneret, neque per se faciat acceptos Deo, sed donato Spiritu Sancto sequitur Legis impletio: quod opera secundae tabulae Decalogi non justificent, quia per illam agimus cum hominibus, et non proprie cum Deo, et tamen in justificatione agendum est cum Deo. Quod Christus, quia sine peccato subiit poenam peccati, et victima pro nobis factus est, sustulerit illud jus Legis, ne damnet credentes, quia Ille est propitiatio pro illis, propter quam justi reputantur.

5. 5 DE PAENITENTIA ET CONFESSIONE. - Quod Paenitentia constet ex duabus partibus, una quae est contritio seu terror incussus conscientiae propter peccata; altera quae est fides quae concipitur ex Evangelio, et per remissionem peccatorum consolatur conscientiam, et ex terroribus liberat. Qui confitetur totum se esse peccatum, is comprehendit omnia peccata, nullum excludit, et nullius obliviscitur; sic purgantur peccata, homo purificatur, rectificatur, sanctificatur, quoniam Spiritus Sanctus non sinit peccatum dominari, sed reprimit et coercet. Quod enumeratio peccatorum debeat esse libera, si velit aut non velit; et quod confessio et absolutio privata magnificienda sit; quare si quis vult, potest confiteri peccata, et Absolutionem a Confessionario accipere, et quod peccata tunc remissa sint; verba, quae Minister tunc responsurus est, sint, Deus tibi sit propitius, et confirmet fidem tuam, fiat tibi sicut credis, et ego ex mandato Domini remitto tibi peccata (at alii, annuntio tibi remissionem peccatorum); quod tamen usque non per paenitentiam, sicut nec per opera, sed per fidem peccata remittantur. Quare paenitentia Clericorum est modo confessio coram Deo quod peccatores sint, et oratio ut in fide perseverent. Quod expiationes et satisfactiones non sint necessariae, quia Christus est Expiatio et Satisfactio.

6. 6 DE PECCATO ORIGINALI docent : - Quod post lapsum Adami omnes homines secundum naturam propagati nascantur cum peccato, hoc est, sine metu Dei, et cum concupiscentiis, quodque hoc damnet et afferat nunc quoque mortem aeternam illis qui non renascuntur per Baptismum et per Spiritum Sanctum: quod sit privatio originalis justitiae, et cum hac inordinata dispositio partium animae, et habitus corruptus. Quod sit discrimen inter ipsam naturam, in quam homo creatus est, quae etiam post lapsum est et permanet Dei Creatura, et inter peccatum originale; ita quod sit discrimen inter corruptam naturam, et inter corruptionem quae naturae infixa est, et per quam natura est corrupta: quod naturae corruptionem ab ipsa natura nemo nisi solus Deus separare possit; id quod in beata resurrectione plane fiet, quia tunc ipsa natura, quam in mundo homo circumfert, absque peccato originali, resurrectura est, ac aeterna felicitate fruitura; quod sit discrimen sicut inter opus Dei et opus Diaboli; quod peccatum hoc non eo modo naturam invaserit, quasi Satan aliquod malum substantialiter creaverit, et illud cum natura commiscuerit, sed quod justitia concreata et originalis amissa sit: quod peccatum originis sit accidens; et quod homo ratione ejus coram Deo spiritualiter quasi mortuus sit. Quod hoc malum per solum Christum contegatur et condonetur: quod ipsum semen, ex quo homo formatur, peccato illo contaminatum sit: quod inde etiam sit, quod homo a parentibus accipiat pravas inclinationes ac internam immunditiem cordis.

7. 7 DE BAPTISMO. - Quod Baptismus non sit simpliciter aqua, sed quod sit aqua Divino mandato comprehensa, et Verbo Dei obsignata, et sic sanctificata: quod Baptismi virtus, opus, fructus et finis sit, ut homines salventur, et in Christianam Communionem cooptentur: quod per Baptismum offeratur victoria super mortem et Diabolum, remissio peccatorum, gratia Dei, Christus cum omnibus Suis operibus, et Spiritus Sanctus cum omnibus Suis dotibus, ac aeterna beatitudo omnibus et singulis qui credunt: num fides etiam per Baptismum detur infantibus, est altius quam ut sollicite inquirendum sit. Quod immersio in aquam significet mortificationem veteris hominis, et resurrectionem novi; quod ideo vocari possit lavacrum regenerationis, ac vere lavacrum in Verbo, tum in morte et sepultura Christi: quod Christiani vita sit quotidianus Baptismus semel sic inceptus: quod aqua non id efficiat, sed Verbum Dei, quod in et cum aqua est, et fides Verbi Dei aquae addita; quod inde sequatur, quod Baptizatio in Nomine Dei, quidem ab hominibus fiat, sed non sit, verum ab ipso Deo: quod Baptismus non tollat peccatum originale, exstincta prava concupiscentia, sed reatum.

Alii vero ex Reformatis credunt,

Quod Baptismus sit externum lavacrum aquae, per quod interna ablutio a peccatis significatur: quod non conferat regenerationem, fidem, gratiam Dei et salutem, sed tantum significet et obsignet illa; et quod illa non conferantur in et cum Baptismo, sed postea increscente aetate; quodque solum electi consequantur gratiam Christi et donum fidei: et quia salus non dependet a Baptismo, quod ideo permittatur fieri ab alio in defectu ordinarii Ministri.

8. 8 DE SACRA CAENA. -Reformati qui vocantur Lutherani, docent, Quod in Sacra Caena seu Sacramento Altaris, Corpus et Sanguis Christi vere et substantialiter sint praesentia, et quod una cum Pane et Vino vere distribuantur et accipiantur; et quod ideo verum Corpus et verus Sanguis Christi in, cum, et sub Pane et Vino sint, ac Christianis ad manducandum et bibendum dentur; et quod ideo non simpliciter panis et vinum sint, sed Verbo Dei inclusa et alligata, et quod hoc faciat quod Christi Corpus et Sanguis sint; nam cum accedit Verbum ad elementum, fit Sacramentum: quod tamen non sit transsubstantiatio, qualis est Pontificiis: quod sit cibus animae, novum hominem alens et fortificans: quod instituta sit, ut fides vires suas reparet atque recipiat, detur remissio peccatorum, et nova vita, quam Christus nobis meruit: quod sic Corpus et Sanguis Christi non tantum spiritualiter per fidem, sed etiam ore, supernaturali modo, ratione sacramentalis unionis cum Pane et Vino, sumantur: quod dignitas istius Caenae consistat in sola obedientia, et in Christi merito, quod vera fide applicatur: verbo, quod Sacramenta, Caena Domini et Baptismus, sint testimonia voluntatis et gratiae Dei erga homines; et quod Sacramentum Caenae sit promissio remissionis peccatorum per idem; quod moveat corda ad credendum; et quod Spiritus Sanctus per Verbum et Sacramenta operetur: quod consecratio Ministri illa non producat, sed quod soli omnipotenti virtuti Domini id tribuendum sit: quod tam digni quam indigni verum Corpus et verum Sanguinem Christi, sicut super cruce pependit, accipiant, sed digni ad salutem, indigni ad condemnationem; quod digni sint qui fidem habent; quod nemo ad Caenam illam adigendus sit, sed quisque cum spiritualis fames urget, accedat.

Alii vero Reformati docent,

Quod in Sacra Caena Corpus et Sanguis Christi tantum spiritualiter sumantur, et quod Panis et Vinum ibi sint modo signa, typi, symbola, tesserae, figurae et similitudines; quod Christus non corpore praesens sit, sed solum virtute et operatione ex Divina Sua essentia at quod in Caelo sit conjunctio secundum communicationem idiomatum: quod dignitas hujus Caenae non modo a fide, sed etiam a praeparatione pendeat: quod solum digni virtutem ejus accipiant, at indigni modo panem et vinum.

Tametsi hi dissensus sunt, usque conveniunt omnes Reformati in eo,

Quod omnino Paenitentiam acturi sint, qui digne volunt Sanctam illam Caenam obire;

Lutherani, Quod nisi paenitentiam ab operibus malis egerint, et usque accedant, in aeternum damnati sint;

et Angli, Quod alioquin diabolus in illos intraturus sit sicut in Judam;

hoc constat ex Orationibus praelectis ante Communionem.

9. 9 DE LIBERO ARBITRIO. Distinguunt inter statum ante lapsum, post lapsum, post acceptam fidem et renovationem, et post resurrectionem. Quod homo post lapsum in rebus spiritualibus et Divinis ex propriis viribus prorsus nihil possit inchoare, cogitare, intelligere, credere, velle, operari ac cooperari, nec se ad gratiam applicare aut accommodare, sed quod naturale arbitrium sit solum ad illa quae contra Deum sunt, et Deo displicent; ita quod homo in spiritualibus sit sicut stipes, sed quod usque ei sit capacitas, non activa sed passiva, qua verti potest ad bonum per gratiam Dei; quod tamen liberum arbitrium homini post lapsum reliquum sit, posse et non posse audire Verbum Dei; et quod sic scintillula fidei in corde accendatur, quae remissionem peccatorum propter Christum amplectitur, et consolatur. Quod tamen humana voluntas habeat libertatem ad faciendum civilem justitiam, et ad deligendum res rationi subjectas.

10. 10 DE ECCLESIA. - Quod Ecclesia sit congregatio et communio sanctorum, et quod sit sparsa per universum Orbem apud illos qui habent eundem Christum et eundem Spiritum Sanctum, ac eadem Sacramenta, sive habeant similes aut dissimiles traditiones: et quod principaliter sit Societas fidei; et quod haec Ecclesia sola sit Corpus Christi, et quod boni sint re et nomine Ecclesia, sed mali solum nomine: quod mali et hypocritae, quia commixti, sint membra Ecclesiae secundum externa signa ejus, modo non sint excommunicati, sed quod non sint membra Corporis Christi. Quod Ritus Ecclesiastici, qui Ceremoniae vocantur, sint adiaphori, et quod non sint cultus Dei, nec pars cultus Dei; quod ideo in libertate Ecclesiae sit talia instituere, mutare et abrogare, ut discrimina vestium, temporum, dierum, ciborum, et alia; et quod ideo nulla Ecclesia aliam propter talia condemnare debeat.

Haec 11 sunt Doctrinalia Ecclesiae et Religionis Reformatorum, in compendio: illa autem, quae tradunt Schwengfeldiani, Pelagiani, Manichaei, Donatistae, Anabaptistae, Armeniani, Cingliani, Antitrinitarii, 12 Sociniani, Ariani, ac hodie Quaqueri et Herrenhuteri, praeterita sunt, quia illi ut Haeretici ab Ecclesia Reformatorum reprobati et rejecti sunt.

Footnotes:

1. 21 scripsi pro "20"

2. sit pro "fit."

3. Haec pro "X. Haec"

4. 4 pro "III."

5. 5 pro "IV."

6. 6 pro "V."

7. 7 pro "VI."

8. 8 pro "VII."

9. 9 pro "VIII."

10. 10 pro "IX."

11. Haec pro "X. Haec"

12. Antitrinitarii pro "Antetrinitarii"

/ 962  
  

The Bible

 

Apocalypsis 19:9

Study

       

9 Et dixit mihi : Scribe : Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt ; et dixit mihi : Hæc verba Dei vera sunt.

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #876

Study this Passage

  
/ 962  
  

876. CAPUT XXI.

1. ET vidi Caelum novum et Terram novam, quia prius Caelum et prior Terra transiit; et Mare non erat amplius.

2. Et ego Johannes vidi urbem sanctam Hierosolymam Novam, descendentem a Deo e Caelo, paratam sicut Sponsam ornatam Marito Suo.

3. Et audivi vocem magnam e Caelo dicentem, Ecce Tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum illis, et illi populi Ipsius erunt, et Ipse erit cum illis Deus illorum 4. Et absterget Deus omnem lachrymam ex oculis eorum, et mors non erit amplius, neque luctus, neque clamor, neque labor (aerumna), non erit amplius; quia priora transiverunt.

5. Et dixit Sedens super Throno, Ecce nova omnia facio: et dixit mihi, Scribe, quia haec Verba vera et fida sunt.

6. Et dixit mihi, Factum est; Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis; Ego sitienti dabo ex fonte aquae vitae gratis.

7. Vincens haereditario possidebit omnia; et ero illi Deus, et ille erit Mihi filius.

8. Timidis autem, et infidis, et abominabilibus, et homicidis, et scortatoribus, et incantatoribus, et idololatris, et omnibus mendacibus, pars illorum in stagno ardente igne et sulphure; quae est altera mors.

9. Et venit ad me unus septem Angelorum habentium septem phialas plenas Septem plagis ultimis, et locutus est mecum, dicens, Veni, ostendam tibi Sponsam Agni Uxorem.

10. Et abstulit me in spiritu super montem magnum et altum, et ostendit mihi urbem magnam sanctam Hierosolymam, descendentem e CaelO a Deo:

11. Habentem gloriam Dei; et lumen ejus simile lapidi pretiosissimo, tanquam lapidi jaspidi instar crystalli splendenti:

12. Habentem murum magnum et altum, habentem portas duodecim, et super portis angelos duodecim, et nomina superscripta, quae sunt duodecim tribuum filiorum Israelis:

13. Ab oriente portae tres, a septentrione portae tres, a meridie portae tres, ab occasibus portae tres.

14. Et murus urbis habens fundamenta duodecim, et in illis nomina duodecim apostolorum Agni.

15. Et loquens cum me habebat calamum aureum, ut metiretur urbem et portas ejus et murum ejus.

16. Et urbs quadrangularis sita est, et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo: et mensus est urbem calamo ad stadia duodecies mille; longitudo et latitudo et altitudo ejus aequalia erant.

17. Et mensus est murum ejus, centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis quae est Angeli.

18. Et erit structura muri ejus jaspis, et 1 urbs aurum purum simile vitro puro.

19. Et fundamenta muri urbis omni lapide pretioso exornata: fundamentum primum jaspis, secundum sapphirus, tertium chalcedonius, quartum smaragdus,

20. Quintum sardonyx, sextum sardius, septimum chrysolithus, octavum beryllus, nonum topazius, decimum chrysoprasus, undecimum hyacinthus, duodecimum amethystus.

21. Et duodecim portae duodecim margaritae; unaquaevis portarum erat ex una margarita; et platea urbis aurum purum tanquam vitrum pellucidum.

22. Et templum non vidi in ea, quia Dominus Deus Omnipotens Templum ejus est et Agnus.

23. Et urbs non opus habet sole, neque luna, ut luceant in ea; quia Gloria Dei illustravit eam, et Lucerna ejus Agnus.

24. Et gentes quae salvantur in luce ejus ambulabunt, et reges terrae afferent gloriam et honorem Suum in illam.

25. Et portae ejus non claudentur interdiu, nox enim non erit ibi; et afferent gloriam et honorem gentium in illam.

26. Et non intrabit in illam ullum immundum, et faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti in Libro vitae Agni.

SENSUS SPIRITUALIS.

CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.

AGITUR IN HOC CAPITE DE STATU CAELI ET ECCLESIAE POST ULTIMUM JUDICIUM:

QUOD POST HOC, PER NOVUM CAELUM NOVA ECCLESIA IN TERRIS, QUAE SOLUM DOMINUM COLET, EXSTITURA SIT (vers. 1-8);

CONJUNCTIO EJUS CUM DOMINO (Vers 9, 10); 2 DESCRIPTIO EJUS QUOAD INTELLIGENTIAM EX VERBO (vers. 11);

QUOAD DOCTRINAM INDE (vers. 12-21);

ET QUOAD OMNE QUALE EJUS (vers. 22-26).

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.

1. "Et vidi Caelum novum et Terram novam," significat quod a Domino Novum Caelum ex Christianis formatum sit, quod hodie vocatur Caelum Christianum, ubi sunt qui Dominum coluerant, et secundum praecepta Ipsius in Verbo vixerant, quibus inde est charitas et fides; in quo etiam sunt omnes infantes Christianorum (876); "quia prius Caelum et prior Terra transiit," significat Caelos non a Domino, sed ab ipsis qui ex Christiano orbe in spiritualem mundum venerunt factos, qui omnes die Ultimi Judicii dissipati sunt (877); "et Mare non erat amplius," significat externum Caeli a prima Ecclesiae instauratione collecti ex Christianis, postquam inde exempti sunt et salvati qui in Libro vitae Domini scripti sunt; similiter dissipatum esse (878).

2. "Et ego Johannes vidi urbem sanctam Hierosolymam Novam descendentem a Deo e Caelo," significat Novam Ecclesiam in fine prioris a Domino instaurandam, quae consociata Novo Caelo in Divinis veris quoad doctrinam et quoad vitam erit (879, 880); "paratam sicut Sponsam (ornatam) Marito suo." significat Ecclesiam illam per Verbum conjunctam Domino (881).

3. "Et audivi vocem magnam e Caelo, dicentem, Ecce Tabernaculum Dei cum hominibus," significat Dominum ex amore loquentem et evangelizantem, quod Ipse nunc in Divino Humano Suo apud homines praesens futurus sit (882); "et habitabit cum illis, et illi populi Ipsius erunt, et Ipse erit cum illis Deus eorum," significat conjunctionem Domini, quae talis est ut illi sint in Ipso et Ipse in illis (883).

4. "Et absterget Deus omnem lachrymam ex oculis illorum, et mors non erit amplius neque luctus, neque clamor, neque labor, non erit amplius; quia priora transiverunt," significat quod Dominus auferet illis omnem dolorem animi, timorem pro damnatione, pro malis et falsis ex Inferno, proque tentationibus ex illis, et non recordabuntur illorum, quia Draco, qui intulerat, ejectus est (884, 885).

5. "Et dixit Sedens super Throno, Ecce nova omnia facio: et dixit mihi, Scribe, quia haec verba vera et fida sunt," significat Dominum confirmantem omnes de Novo Caelo et de Nova Ecclesia post peractum Ultimum Judicium (886).

6. "Et dixit mihi, Factum est," significat quod sit Divina Veritas (887); "Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis," significat quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod ab Ipso omnia in Caelis et in Terris facta sint, ac per Divinam Ipsius providentiam regantur, et secundum illam fiant (888); "Ego sitienti dabo ex fonte aquae vitae gratis," significat quod Dominus illis qui desiderant vera ex aliquo usu spirituali, daturus sit ex Se per Verbum omnia quae usui illi conducunt (889).

7. "Vincens haereditario possidebit omnia; et ero illi Deus et ille erit Mihi filius," significat quod qui vincunt mala apud se, hoc est, Diabolum, et non succumbunt cum tentantur a Babyloniis et Draconicis, in Caelum venturi sint, et ibi victuri in Domino et Dominus in illis (890).

8. "Timidis autem, et infidis, et abominabilibus," significat illos qui in nulla fide sunt, et in nulla charitate, et inde in omnis generis malis (891); "et homicidis, et scortatoribus, et incantatoribus, et idololatris, et (omnibus) mendacibus," significat omnes illos qui nihili faciunt praecepta Decalogi, et non fugiunt aliqua mala ibi nominata ut peccata, et ideo vivunt in illis (892); "pars illorum in stagno ardente igne et sulphure," significat illis Infernum ubi amores falsi et cupiditates mali sunt (893); "quae est altera mors," significat damnationem (894).

9. "Et venit ad me unus septem Angelorum habentium septem phialas plenas septem plagis ultimis, et locutus est mecum dicens, Veni, ostendam tibi Sponsam Agni Uxorem," significat influxum et manifestationem a Domino ex intimo Caeli de Nova Ecclesia, quae per Verbum erit conjuncta Domino (895).

10. "Et abstulit me in spiritu super montem magnum et altum, et ostendit mihi urbem magnam, sanctam Hierosolymam, descendentem e Caelo a Deo," significat Johannem translatum in tertium Caelum, et visum ejus ibi apertum, coram quo manifestata est Nova Domini Ecclesia quoad doctrinam in forma urbis (896).

11. "Habentem gloriam Dei; et lumen ejus simile lapidi pretiosissimo, tanquam lapidi jaspidi instar crystalli splendenti," significat quod in illa Ecclesia erit Verbum intellectum, quia translucens ex Sensu spirituali ejus (897).

12. "Habentem murum magnum et altum," significat Verbum in Sensis litera," ex quo doctrina Novae Ecclesiae (898); "habentem portas duodecim," significat ibi omnes cognitiones veri et boni, per quas homo introducitur in Ecclesiam (899); "et super portis angelos duodecim, et nomina superscripta, quae sunt duodecim tribuum filiorum Israelis," significat Divina vera et bona Caeli, quae etiam sunt Divina vera et bona Ecclesiae, in cognitionibus illis, et custodias, ne quis intret nisi in illis sit ex Domino (900).

13. "Ab oriente portae tres, a septentrione portae tres, a meridie portae tres, et ab occasibus portae tres," significat quod cognitiones veri et boni, in quibus spiritualis vita est e Caelo a Domino, per quas fit introductio in Novam Ecclesiam, sint pro illis qui in amore seu affectione boni sunt plus et minus, et pro illis qui in sapientia seu affectione veri sunt plus et minus (901).

14. "Et murus urbis habens fundamenta duodecim," significat quod Verbum in Sensu literae contineat omnia doctrinae Novae Ecclesiae (902); "et in illis nomina duodecim Apostolorum Agni," significat omnia doctrinae ex Verbo de Domino et de vita secundum praecepta Ipsius (903).

15. "Et loquens cum me habebat calamum aureum, ut metiretur urbem et portas ejus et murum ejus," significat quod detur a Domino illis qui in bono amoris sunt facultas intelligendi et sciendi qualis est Nova Domini Ecclesia quoad doctrinam et ejus vera introducentia, et quoad Verbum ex quo (904).

16. "Et urbs quadrangularis sita est," significat justitiam in illa (905); "longitudo ejus tanta est quanta et latitudo," significat quod bonum et verum in illa Ecclesia unum faciant, sicut essentia et forma (906); "et mensus est urbem calamo ad stadia duodecies mille, longitudo et latitudo et altitudo ejus aequalia erant," significat ostensum quale illius Ecclesiae ex doctrina, quod omnia ejus essent ex bono amoris (907).

17. "Et mensus est murum ejus, centum quadraginta quatuor cubitorum," significat quod ostensum sit quale est Verbum in illa Ecclesia, quod ex illo sint omnia vera et bona ejus (909); "mensura hominis quae est Angeli," significat quale Ecclesiae istius quod unum faciat cum Caelo (910).

18. "Et erat structura muri ejus jaspis," significat quod omne Divinum Verum in Sensu literae apud homines istius Ecclesiae transluceat ex Divino Vero in Sensu spirituali (911); "et urbs aurum purum simile vitro puro," significat quod inde omne Ecclesiae illius sit bonum amoris influens una cum luce e Caelo a Domino (912).

19, 20. "Et fundamenta muri urbis omni lapide pretioso exornata," significat quod omnia doctrinae Novae Hierosolymae ex Sensu literae Verbi desumpta apud illos qui ibi sunt, apparitura sint in luce secundum receptionem (914); "fundamentum primum jaspis, secundum sapphirus, tertium chalcedonius, quartum smaragdus, quintum sardonyx, sextum sardius, septimum chrysolithus, octavum beryllus, nonum topazius, decimum chrysoprasus, undecimum hyacinthus, duodecimum amethystus," significat omnia doctrinae illius ex Verbi Sensu literae in suo ordine apud illos qui immediate adeunt Dominum, et vivunt secundum praecepta Decalogi fugiendo mala ut peccata; hi enim et non alii in doctrina amoris in Deum et amoris erga proximum sunt, quae duo sunt fundamenta religionis (915).

21. "Et duodecim portae duodecim margaritae, et unaquaevis portarum erat ex una margarita," significat quod cognitio et cognitio Domini omnes cognitiones veri et boni, quae ex Verbo sunt, conjungat in unum, et introducat in Ecclesiam (916); et platea urbis aurum purum tanquam vitrum pellucidum," significat quod omne verum Ecclesiae illius et doctrinae ejus sit in forma bonum amoris influens una cum luce e Caelo a Domino (917).

22. "Et Templum non vidi in ea, quia Dominus Deus Omnipotens Templum ejus est et Agnus," significat quod in hac Ecclesia non aliquod externum separatum ab interno erit, quia Ipse Dominus in Divino Humano Suo, a Quo est omne Ecclesiae, Solus aditur, cogitur et adoratur (918).

23. "Et urbs non opus habet sole et luna ut luceant in ea, quia Gloria Dei illustravit eam, et Lucerna ejus Agnus," significat quod homines illius Ecclesiae non erunt in amore sui et in propria intelligentia, et inde in lumine solo naturali, sed ex Divino vero Verbi a Solo Domino in luce spirituali (919).

24. "Et gentes quae salvantur in luce ejus ambulabunt," significat quod omnes qui in bono vitae sunt et credunt in Dominum, ibi vivent secundum Divina vera, et videbunt illa intus in se, sicut oculus objecta (920); "et reges terrae afferent gloriam et honorem suum in illam," significat quod omnes qui in veris sapientiae sunt ex bono spirituali, ibi confitebuntur Dominum, et Ipsi addicabunt omne verum et omne bonum, quae apud se sunt (921).

25. "Et portae ejus non claudentur interdiu, nox enim non erit ibi," significat quod in Novam Hierosolymam jugiter recipiantur qui in veris ex bono amoris a Domino sunt, quia non ibi est aliquod falsum fidei (922); "et afferent gloriam et honorem gentium in illam," significat quod qui intrant secum ferent confessionem, agnitionem et fidem, quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod omne verum Ecclesiae et omne bonum Religionis sit ab ipso (923).

26. "Et non intrabit in illam ullum immundum, et faciens abominationem et mendacium," significat quod nemo in Novam Domini Ecclesiam recipiatur, qui adulterat bona et falsificat vera Verbi, et qui facit mala ex confirmatione et sic quoque falsa (924); "nisi qui scripti in Libro vitae Agni," significat quod non alii in Novam Ecclesiam, quae est Nova Hierosolyma, recipiantur, quam qui credunt in Dominum, et vivunt secundum praecepta Ipsius in Verbo (925).

EXPLICATIO.

(Vers. 1.) "Et vidi Caelum novum et Terram novam," significat quod a Domino novum Caelum ex Christianis formatum sit, quod hodie vocatur Caelum Christianum, ubi sunt qui Dominum coluerant, et secundum praecepta Ipsius in Verbo vixerant, quibus inde est charitas et fides; in quo Caelo etiam sunt omnes infantes Christianorum. - Per "Caelum novum" et per "Terram novam," non intelligitur caelum naturale coram oculis aspectabile, nec terra naturalis ab hominibus habitata, sed intelligitur Caelum spirituale et Terra illius Caeli, ubi sunt angeli; quod hoc Caelum et hujus Caeli Terra intelligatur, quisque videt et agnoscit, si modo aliquantum abduci potest ab idea pure naturali et materiali, cum legit Verbum. Quod Caelum angelicum intelligatur, patet, quia in versu mox sequente dicitur, quod viderit "urbem sanctam Hierosolymam descendentem a Deo e Caelo, paratam sicut Sponsam ornatam Marito suo," per quam non intelligitur aliqua Hierosolyma descendens, sed Ecclesia; et Ecclesia in terris descendit a Domino e Caelo angelico, quia angeli Caeli et homines telluris in omnibus Ecclesiae unum faciunt (626). Ex his videri potest, quam naturaliter et materialiter cogitaverunt et cogitant, qui ex his verbis et ex sequentibus in hoc versu sibi finxerunt dogmaticum de interitu mundi, et de nova creatione omnium. De hoc Caelo Novo actum est supra aliquoties in Apocalypsi (imprimis in cap. 14 et 15). Vocatur Caelum Christianum, quia distinctum est a Caelis antiquis, qui ab hominibus Ecclesiae ante Adventum Domini exstiterunt. Hi antiqui Caeli sunt supra Caelum Christianum; Caeli enim sunt sicut expansa, unum supra alterum: similiter unumquodvis Caelum; unumquodvis enim Caelum per se distinguitur in tres Caelos, intimum seu tertium, medium seu secundum, ac infimum seu primum; similiter hoc novum Caelum; vidi illos et locutus sum cum illis. In novo hoc Caelo Christiano sunt omnes qui ab Ecclesiae Christianae prima instauratione coluerunt Dominum, et vixerunt secundum praecepta Ipsius in Verbo, et inde qui a Domino per Verbum in charitate et simul fide fuerunt, ita qui non in fide mortua sed in fide viva. De hoc Caelo videantur varia supra (612, 613, 626, 631, 659, 661, 845, 846, 856). Pariter in illo Caelo sunt omnes infantes Christianorum, quia ab angelis educati in duo illa Essentialia Ecclesiae, quae sunt Agnitio Domini pro Deo Caeli et Terrae, ac Vita secundum praecepta Decalogi.

Footnotes:

1. et pro "at"

2. Vers. pro "n."

  
/ 962