From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #930

Study this Passage

  
/ 1232  
  

930. VERSUS 2-4

"Et vidi tanquam mare vitreum mixtum igne, et victoriam habentes de bestia, et de imagine ejus, et de charactere ejus, et de numero nominis ejus, stantes juxta mare vitreum, habentes citharas Dei. Et canebant canticum Mosis servi Dei, et canticum Agni, dicentes, Magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens, justae et verae viae tuae, Rex sanctorum. Quis non timeat Te, Domine, et glorificet nomen tuum? quia solus sanctus; quare omnes gentes venient, et adorabunt coram Te, quia judicia tua manifestata sunt."

2. "Et vidi tanquam mare vitreum mixtum igne", significat communia veri ex Verbo pellucentia ex veris spiritualibus, quae ex bono amoris [n. 931] ; "et victoriam habentes de bestia", significat qui vitam charitatis vixerunt, et inde non falsificarunt Verbum, [n. 932] ; "et de imagine ejus, et de charactere ejus, et de numero nominis ejus", significat et qui non agnoverunt doctrinam fidei separatae a charitate, et aliquid quale ejus [n. 933] ; "stantes juxta mare vitreum", significat quia in veris ex Verbo fuerunt [n. 934] ; "habentes cithras Dei", significat glorificationem Domini ex affectione spirituali [n. 935] .

3. "Et canebant canticum Mosis servi Dei, et canticum Agni", significat agnitionem et confessionem praeceptorum in Verbo utriusque Testamenti, tum agnitionem et confessionem Divini Domini in Humano Ipsius [n. 936, 937] ; "dicentes, Magna et mirabilia opera tua", significat quod omnia bona caeli et ecclesiae sint ab Ipso [n. 938] ; "Domine Deus omnipotens", significat quia Divinum Bonum est Ipse [n. 939] ; "justae et verae viae tuae", significat quod omnia vera caeli et ecclesiae sint ab Ipso [n. 940] ; "Rex sanctorum", significat quia Divinum Verum est Ipse [n. 941] .

4. "Quis non timeat Te, Domine?" significat cultum Domini ex bono amoris [n. 942] ; "et glorificet nomen tuum", significat cultum Ipsius ex veris quae ex illo bono [n. 943] ; "quia solus sanctus", significat quia est Ipsum Bonum et Verum, et inde ad Ipso omne bonum et omne verum [n. 944] ; "quare omnes gentes venient et adorabunt coram Te", significat quod omnes qui in bono amoris et inde veris sunt, agnituri sint Divinum Ipsius [n. 945] ; "quia judicia tua manifestata sunt", significat quod Divina vera illis revelata sint [n. 946] .

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #942

Study this Passage

  
/ 1232  
  

942. [Vers. 4.] "Quis non timeat Te, Domine?" - Quod significet cultum Domini ex bono amoris, constat ex significatione "timere Dominum", quod sit colere Ipsum; quod sit ex bono amoris; est quia sequitur, "Quis non glorificet nomen tuum?" per quod significatur cultus ex veris quae ex illo bono: quod duo illa intelligantur, est quia omnis cultus Domini sit ex bono amoris per vera; bonum timet Dominum, et vera glorificant Ipsum. Per cultum ex bono amoris intelligitur cultus ab illis qui in bono vitae sunt; apud alios non datur cultus ex bono amoris: verus etiam cultus consistit in vita secundum praecepta Domini, ac facere praecepta Domini est amare Ipsum. (Quid porro intelligitur per "timere Dominum", videatur supra, n. 696.)

[2] (Continuatio.)

Postquam homo per aperitionem interni ejus intromissus est in caelum, ac lucem inde recipit, tunc eaedem affectiones quae sunt angelis caeli, una cum earum amoenis et jucundis, illi communicantur. Prima affectio, quae tunc datur, est affectio veri; altera est affectio boni; et tertia est affectio fructificandi. Homo enim, dum in caelum immissus est, et in ejus lucem et calorem, similis est arbori crescenti ex semine suo; prima ejus egerminatio est ex illustratione; efflorescentia ejus ante fructus est ex affectione veri; enascentia fructus inde est ex affectione boni; multiplicatio sui iterum in arbores est ex affectione fructificandi. Calor caeli, qui est amor, et lux caeli quae est intellectus veri ex illo amore, producunt similia in subjectis vitae, quae calor mundi et lux ejus in subjectis non vitae: quod similia producant, est ex correspondentia. Sed productio fit utrobivis tempore veris; tempus veris est homini cum intrat caelum, quod fit cum aperitur internum spirituale ejus; ante illud est ei tempus hiemis.

  
/ 1232