From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #930

Study this Passage

  
/ 1232  
  

930. VERSUS 2-4

"Et vidi tanquam mare vitreum mixtum igne, et victoriam habentes de bestia, et de imagine ejus, et de charactere ejus, et de numero nominis ejus, stantes juxta mare vitreum, habentes citharas Dei. Et canebant canticum Mosis servi Dei, et canticum Agni, dicentes, Magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens, justae et verae viae tuae, Rex sanctorum. Quis non timeat Te, Domine, et glorificet nomen tuum? quia solus sanctus; quare omnes gentes venient, et adorabunt coram Te, quia judicia tua manifestata sunt."

2. "Et vidi tanquam mare vitreum mixtum igne", significat communia veri ex Verbo pellucentia ex veris spiritualibus, quae ex bono amoris [n. 931] ; "et victoriam habentes de bestia", significat qui vitam charitatis vixerunt, et inde non falsificarunt Verbum, [n. 932] ; "et de imagine ejus, et de charactere ejus, et de numero nominis ejus", significat et qui non agnoverunt doctrinam fidei separatae a charitate, et aliquid quale ejus [n. 933] ; "stantes juxta mare vitreum", significat quia in veris ex Verbo fuerunt [n. 934] ; "habentes cithras Dei", significat glorificationem Domini ex affectione spirituali [n. 935] .

3. "Et canebant canticum Mosis servi Dei, et canticum Agni", significat agnitionem et confessionem praeceptorum in Verbo utriusque Testamenti, tum agnitionem et confessionem Divini Domini in Humano Ipsius [n. 936, 937] ; "dicentes, Magna et mirabilia opera tua", significat quod omnia bona caeli et ecclesiae sint ab Ipso [n. 938] ; "Domine Deus omnipotens", significat quia Divinum Bonum est Ipse [n. 939] ; "justae et verae viae tuae", significat quod omnia vera caeli et ecclesiae sint ab Ipso [n. 940] ; "Rex sanctorum", significat quia Divinum Verum est Ipse [n. 941] .

4. "Quis non timeat Te, Domine?" significat cultum Domini ex bono amoris [n. 942] ; "et glorificet nomen tuum", significat cultum Ipsius ex veris quae ex illo bono [n. 943] ; "quia solus sanctus", significat quia est Ipsum Bonum et Verum, et inde ad Ipso omne bonum et omne verum [n. 944] ; "quare omnes gentes venient et adorabunt coram Te", significat quod omnes qui in bono amoris et inde veris sunt, agnituri sint Divinum Ipsius [n. 945] ; "quia judicia tua manifestata sunt", significat quod Divina vera illis revelata sint [n. 946] .

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #941

Study this Passage

  
/ 1232  
  

941. "Rex sanctorum." - Quod significet quia Divinum Verum est Ipse, constat ex significatione "Regis", cum de Domino, quod sit Divinum Verum (de qua [supra] , n. 29, 31, 553, 625); et ex significatione "sanctorum", quod sint qui in Divinis veris a Domino sunt (de qua [supra] , n. 204). Quoniam Divinum Verum procedit a Domino, est Ipse illud; nam quod procedit ab aliquo, est ipse. Hoc illustrari potest ex angelis; ex illis procedit sphaera spiritualis, quae est ex affectione vitae eorum; eadem illa affectio, quae est in illis, procedit seu effunditur ex illis ad distantiam, ex qua etiam ab aliis cognoscuntur quales sunt, et ubinam sunt; et quia sphaera procedens ex illis est eadem cum affectione vitae illorum in illis, sunt ipsi sua sphaera, seu affectio procedens. A Domino autem ut Sole procedit Divinum, quod implet universum caelum, et quod facit caelum, ac id Divinum vocatur Divinum Verum; inde patet quod Divinum Verum sit Ipse.

[2] [Continuatio.]

Cum internum spirituale apertum est, et per id data communicatio cum caelo, et conjunctio cum Domino, tunc fit homini illustratio: illustratur imprimis cum legit Verbum, quia in Verbo est Dominus, ac Verbum est Divinum Verum, et Divinum Verum est lux angelis. Illustratur homo in rationali, nam hoc proxime subjectum est interno spirituali, et excipit lucem e caelo, et transfert in naturale purificatum a malis, ac implet illud cognitionibus veri et boni, et quoque illis scientias, quae ex mundo sunt, adaptat ut confirment et concordent. Inde est homini rationale, ac inde etiam est ei intellectus. Qui credit quod homini rationale et intellectus sit, antequam naturale ejus purificatum est a malis, fallitur; intellectus enim est videre vera ecclesiae ex luce caeli; et lux caeli non apud alium influit. Sicut perficitur intellectus, ita falsa religionis et ignorantiae, ac fallaciae, discutiuntur.

  
/ 1232