From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #866

Study this Passage

  
/ 1232  
  

866. [Vers. 5.] "Et in ore illorum non est inventus dolus." Quod significet quod aversentur cogitare et persuadere falsa, constat ex significatione "oris", quod sit cogitatio et inde loquela, proinde etiam persuasio (de qua supra, n. 580, 782, 794); et ex significatione "doli", quod sit ex proposito, ita ex intentione quae voluntatis fallere et seducere, ita ex animo cogitare et persuadere falsa, quae hominem in aeternum perdunt: quod talia apud illos qui a Domino ducuntur, seu Ipsum sequuntur, non sint, significatur per quod "in ore illorum non inveniatur dolus"; nam Dominus est Divinum Verum unitum Divino Bono; in hoc et in illo sunt omnes qui in Domino sunt, qui sunt qui agnoscunt Divinum Humanum Ipsius, et faciunt praecepta Ipsius; et quia cogitare falsa est contra Divinum Verum, ac velle persuadere illa est contra Divinum Bonum, ideo aversantur illa.

[2] Quid praeterea "dolus" in Verbo significat, constare potest a locis ibi, ubi dicitur; ut in sequentibus: Apud Johannem,

Jesus dixit de Nathanaele veniente ad Se, "Ecce vere Israelita, in quo dolus non est" (1: 48 [B.A. 47]):

per "Israelitam" significatur qui in bono charitatis est, et ex illo in veris, ita qui in veris ex bono; hi quoque sunt qui intelliguntur per "centum et quadraginta quatuor millia" qui sequuntur Dominum, "in quorum ore non invenitur dolus"; quare ibi per "dolum" similia significantur.

[3] Apud Zephaniam,

"Reliquiae Israelis non facient perversitatem, neque loquentur mendacium, neque invenietur in ore illorum lingua doli" (3:13):

per "reliquias Israelis" intelliguntur qui in fide spirituali sunt, quia in bono charitatis, similiter ac supra per "verum Israelitam": per "loqui mendacium" significatur docere falsum ex ignorantia veri; at per "dolum" significatur falsum, 1 non ex ignorantia veri, sed ex consulto, ita ex proposito fallendi, sicut est, apud impios.

[4] Similiter in sequentibus locis:

"Non violentiam fecit, nec dolus in ore Ipsius" (Esaias 53:9);

ibi de Domino.

"A dolo et violentia 2 redimet animam 3 eorum" (Psalmus 72:14);

"Divites..impleti sunt violentia, et habitatores ejus loquuntur mendacium, et quoad linguam eorum dolus in ore illorum" (Micham 6:12);

"Implent domum dominorum..violentia et dolo" (Zephanias 1:9);

"Viri sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos" (Psalmus 55:24 [B.A. 23]);

"Perdes loquentes medacium, virum sanguinum et doli abominabitur Jehovah" (Psalmus 5:7 [B.A. 6]);

per "violentiam" et per "sanguinem" significatur perversio veri et falsificatio Verbi, et per "dolum" significatur id ex proposito.

"Jehovah.... adverte aurem ad preces meas, quae sine labiis doli" (Psalmus 17:1);

"Custodi linguam tuam a malo, et labia tua a loquendo dolum" (Psalmus 34:14 [B.A. 13]);

"Si loquerentur labia mea iniquitatem, et lingua mea loqueretur dolum" (Hiob 27:4);

"Jehovah, libera animam meam a labio mendacii, a lingua doli; quid dabit tibi, ..quid addet tibi lingua doli?" (Psalmus 120:2, 3);

"Os tuum aperis ad malum, et lingua tua nectis dolum" (Psalmus 50:19);

"Os impii [et] os doli contra Me aperuerunt, locuti sunt mecum lingua mendacii" (Psalmus 109:2);

"Perditiones cogitat lingua tua, sicut novacula acuta [faciens] dolum" (Psalmus 52:4, 6 [B.A. 2, 4]);

"Vir ... cum socio illudunt, et veritatem non loquuntur, docuerunt linguam suam loqui mendacium, ... habitare tuum in medio doli, ob dolum renuerunt cognoscere Me" (Jeremias 9:4, 5, 6):

per "labia et linguam", quibus loquuntur mendacium et dolum, significatur cogitatio cum intentione persuadendi falsa contra vera, ac seducendi, "labia" enim et "lingua" similia significant quae "os."

"Beatus homo cui non imputat Jehovah iniquitatem, modo non in spiritu ejus dolus" (Psalmus 32:2);

"Verba oris ejus iniquitas et dolus, cessat ab intelligendo, faciendo bonum" (Psalmus 36:4 [B.A. 3]);

Loqui iniquitatem, et loqui dolum (Hiob 13:7):

"iniquitas" spectat malum, et "dolus" inde falsum.

"A viro doli et perversitatis", Jehovah, "libera me" (Psalmus 43:1);

"Mundus manibus et purus corde, qui non effert ad vanitatem animam suam, et non jurat cum dolo" (Psalmus 24:4);

"Contra tranquillos terrae verba dolorum cogitant, 4 valde dilatarunt os suum contra me" (Psalmus 35:20, 21);

"Perditiones in medio ejus, ..non recedet a platea ejus fraus et dolus" (Psalmus 55:12 [B.A. 11]);

"Conculcasti omnes aberrantes a statutis tuis, quia mendacium dolus eorum" (Psalmus 119:118);

"Avertit se populus hic, Hierosolyma aversa perpetuat, retinent dolum, renuunt reverti; attendi et audivi, non rectum loquuntur" (Jeremias 8:5 [, 6]):

in his locis per "dolum" non intelligitur dolus in naturali sensu, in quo est machinatio fraudulenta, ac mendacium ex malitia contra alium; sed dolus in spirituali sensu, in quo dolus est cogitatio ex intentione voluntatis, seu ex proposito aut consulto loquendi et persuadendi falsa, et sic animam perdendi.

[5] Similiter de prophetis, apud Jeremiam,

"Numne est in corde prophetarum prophetantium mendacium, et prophetarum doli cordis sui?" (23:26);

apud eundem,

Prophetae "visionem mendacii, et praestigias, et nihilum, et dolum cordis sui illi prophetant vobis" (14:14):

per "prophetas" in spirituali sensu significantur docentes vera ex Verbo et doctrinam, et inde in sensu abstracto per illos significatur Verbum quoad doctrinam; quare per illos in opposito sensu, ut in illis locis, significantur docentes falsa, ita falsificantes vera Verbi; hoc ex proposito intelligitur per "dolum cordis" illorum.

[6] Quod per "dolum" intelligatur falsificatio veritatum Verbi ex proposito, tum ex cupiditate seducendi, patet apud Hoscheam,

"Circumdederunt Me mendacio Ephraim, et dolo domus Israelis" (12:1 [B.A. 11:12]):

per "Ephraimum" significatur intellectus veritatum ecclesiae, et per "domum Israelis" ipsa ecclesia; inde per "dolum" et "mendacium" significatur falsa persuadere ex proposito et cupiditate.

[7] Apud eundem,

"Facti sunt sicut arcus dolosus, cadent gladio principes illorum, ex indignatione linguae illorum" (7:16);

et apud Davidem,

"Aversi sunt sicut arcus dolosi" (Psalmus 78:57):

comparantur "arcui doloso", quia per "arcum", significatur doctrina pugnans in utroque sensu, nempe doctrina falsi pugnantis contra verum, ac veri contra falsum; "jacula" enim et "tela" significant falsa aut vera, per quae pugnatur; (quod illa per "arcum" et per "tela" significentur, videatur supra, n. 357): ex quibus iterum patet quod per "dolum" intelligatur dolus in spirituali sensu, quae est contra vera et bona Verbi et ecclesiae, ita animus et cupiditas destruendi illa.

[8] Quod animus et cupiditas destruendi vera et bona Verbi, doctrinae et ecclesiae, ita ex consulto et ex proposito, per "dolum" significetur, constat apud Jeremiam,

"Spectantur sicut tendunt aucupes, constituunt perdentem, ut homines capiant; sicut cavea plena avibus, ita domus eorum plenae dolo" (5:26, 27);

apud Mosen,

"Si propositum habuerit quis adversus socium suum occidendi illum dolo, a cum altari meo abstrahes eum" (Exodus 21:14):

et quia id tam grave peccatum fuit, ideo dicitur apud Jeremiam,

"Maledictus faciens opus Jehovae dolo" (48:10).

Quod dolus tam grave crimen fuerit, est quia consultum et propositum est voluntatis; et quicquid est voluntatis est ipsius hominis, et vocatur malum cordis ejus; voluntas enim est ipse homo, at vero cogitatio ante consensum, qui est voluntatis, non in homine est, sed extra illum; quoniam illa quae in cogitationem influunt, sunt sicut objecta quae in visum influunt e mundo, quorum quaedam placent, et quaedam non placent; et quae placent intrant jucundum vitae ejus, at quae non placent rejiciuntur; ita est cum omni quod influit in visum internum hominis, qui est ejus intellectus et inde cogitationis; si placet, intrat voluntatem ejus, et addit se vitae ejus; si vero non placet, rejicitur.

[9] Sciendum est quod omnes mali animum et cupiditatem, consequenter voluntatem, destruendi vera caeli et ecclesiae per falsa, habeant; causa est, quia conjuncti sunt inferno, ac infernales flagrant cupidine ex jucundo amoris illorum destruendi omnia caeli et ecclesiae, et hoc per astutos dolos, quos artificiose nectunt, et mirabiliter expediunt; quos si ab experientia describerem, membranas implerem: inde patuit quod per "dolum" in genere significetur omne malum intentionis destruendi vera per falsa. (Praeterea videantur quae in Arcanis Caelestibus de dolo scripta sunt: nempe, Quod dolus destruat omne vitae spiritualis ac interioris apud hominem, n. 9013:

quod dolus, fraus, simulatio fuerit antiquis enorme facinus, n. 3573:

quod dolosi inspecti ab angelis appareant ut serpentes et viperae, n. 5 4532:

quod etiam intelligantur per "serpentes" et "viperas" in Verbo, n. 9013:

quod "venenum" in Verbo significet dolum, n. 9013: de poenis illorum qui alios insidiati sunt et fefellerunt per dolos, n. 831, 957, 958, 959, 900, 1273: de infernis illorum, n. 830, 831, 947, 4951.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #830

Study this Passage

  
/ 10837  
  

830. Qui acuto dolo decipiunt homines, faciem et loquelam suavem praeferendo, at intus venenatos dolos recondendo, et sic captando homines fine perdendi, illorum infernum est atrocius quam aliorum, et quidem atrocius inferno homicidarum; inter serpentes videntur sibi vivere; et quo perniciosiores eorum doli fuerunt, eo serpentes apparent diriores et venenatiores et eo plures qui eos circumdant et cruciant; non aliter sciunt quam quod serpentes sint; similes dolores et similes cruciatus sentiunt; quod forte pauci credituri, sed usque est verum: sunt ii qui ex praemeditato dolos exercent et in eo jucunditatem vitae sentiunt. Dolosorum poenae sunt diversae, cujusvis secundum doli naturam; in genere in societatibus non tolerantur, sed expelluntur; quicquid enim cogitat spiritus, vicini ilico sciunt et percipiunt, ita si quid doli, et qualis dolus; quare tandem e societatibus expulsi sedent solitarii, et apparent tunc lata facie, cujus latitudo aequat quatuor vel quinque facies aliorum, cum lato pileo carneo, albescente, sedentes ut mortis simulacra in cruciatu. Sunt alii qui natura dolosi sunt, ita non ex praemeditato et non clandestine sub alio vultu, ii statim cognoscuntur et eorum cogitatio percipitur manifeste; et quoque jactant se de eo, sicut quod velint videri callidi; hi non tale infernum habent: sed plura de dolosis, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.