The Bible

 

Apocalypsis 19:9

Study

       

9 Et dixit mihi : Scribe : Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt ; et dixit mihi : Hæc verba Dei vera sunt.

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #693

Study this Passage

  
/ 962  
  

693. "Et non resipuerunt dare Ipsi gloriam," significat quod propterea non possint aliqua fide recipere quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, etiam quoad Humanum, tametsi Verbum id docet. - Per "non resipiscere" significatur non recedere a malis, sed manere in illis; et per "non dare Ipsi gloriam" significatur non fide recipere quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, hoc enim est Ipsi gloriam dare, Quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, docet Ipse manifeste, (Matthaeus 28:18; Johannes 13:3; 17:2-3);

tum quod Pater et Ipse unum sint, (Johannes 10:30; 12:45; 1 14:1; 16:15; et alibi);

et insuper Doctrina Ecclesiae docet quod Divinum et Humanum sint Una Persona, unita sicut Anima et Corpus.

Footnotes:

1. xii. pro "xiii."

  
/ 962