The Bible

 

Leviticus 4

Study

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere filiis Israël : Anima, quæ peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quæ præcepit ut non fierent, quippiam fecerit :

3 si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino :

4 et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino.

5 Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii.

6 Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii.

7 Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii : omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.

8 Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt :

9 duos renunculos et reticulum quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris cum renunculis,

10 sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum : et adolebit ea super altare holocausti.

11 Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo,

12 et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent : incendetque ea super lignorum struem, quæ in loco effusorum cinerum cremabuntur.

13 Quod si omnis turba Israël ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est,

14 et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi.

15 Et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini,

16 inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine ejus in tabernaculum testimonii,

17 tincto digito aspergens septies contra velum.

18 Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii : reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii.

19 Omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare :

20 sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius : et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus.

21 Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum : quia est pro peccato multitudinis.

22 Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur :

23 et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum.

24 Ponetque manum suam super caput ejus : cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est,

25 tinget sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus.

26 Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet : rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.

27 Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terræ, ut faciat quidquam de his, quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat,

28 et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam.

29 Ponetque manum super caput hostiæ quæ pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti.

30 Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo : et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.

31 Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino : rogabitque pro eo, et dimittetur ei.

32 Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam :

33 ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent cædi holocaustorum hostiæ.

34 Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.

35 Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini : rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10041

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10041. Vers. 15-18. Et arietem unum accipies, et imponent Aharon et filii ejus manus suas super caput arietis. Et mactabis arietem, et accipies sanguinem ejus, et asperges super altare circumcirca. Et arietem secabis in segmenta sua, et lavabis intestina ejus, et crura ejus, et dabis super segmenta ejus, et super caput ejus. Et adolebis cum toto ariete altare; holocaustum hoc Jehovae, odor quietis, ignitum Jehovae hoc. 1 ‘Et arietem unum accipies’ significat bonum innocentiae in interno homine; ‘et imponent Aharon et filii ejus manus suas’ significat potentiae communicationem: ‘super caput arietis’ significat cum toto: ‘et mactabis arietem’ significat praeparationem ad purificationem interni hominis: ‘et accipies sanguinem’ 2 significat Divinum Verum: ‘et asperges super altare circumcirca’ significat conjunctionem cum Divino Bono: ‘et arietem secabis in segmenta’ significat interiora distincte ordinanda: ‘et lavabis intestina’ significat purificationem infimorum: ‘et crura ejus’ significat purificationem exteriorum quae naturalis hominis: ‘et dabis super segmenta ejus et super caput’ significat ordinationem exteriorum sub internis et sub intimis: ‘et adolebis cum toto ariete altare’ significat internum Divini Humani Domini unitum Divino Bono Divini Amoris Ipsius quod in Ipso: ‘holocaustum hoc Jehovae’ significat glorificationem Humani Domini: ‘odor quietis’ significat perceptivum pacis: ‘ignitum Jehovae hoc’ significat omnia ex Divino Amore.

Footnotes:

1. See page ix preliminary note 2. 15. Et arietem unum accipies, significat internum Divini Humani Domini: et imponent Aharon et filii ejus manus, significat potentiaecommunicationem; super caput arietes, significat in toto. 16. Et mactabis arietem, significat praeparationem: et accipies sanguinem, significat Divinum Verum: et asperges super altare circumcirca, significat conjunctionem cum Divino Bono. 17. Et arietem secabis in segmenta sua, significat omnia et singula distincte ordinata: et lavabis intestina ejus, significat purificationem infimorum: et crura ejus, significat purificationem naturalis hominis: et dabis super segmenta ejus, significat ordinationem interiorum sub internis: et super caput, significat omnia sub intimis. Exod. 12:9. 18. Et adolebis cum toto ariete altare, significat internum Divinum Humanum conjunctum cum Divino Bono: holocaustum hoc Jehovae, significat glorificatum: odor quietis, significat statum pacis: ignitum Jehovae hoc, significat ex Divino amore.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

The Bible

 

Leviticus 19:5

Study

       

5 Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, ut sit placabilis,