The Bible

 

Leviticus 4

Study

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere filiis Israël : Anima, quæ peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quæ præcepit ut non fierent, quippiam fecerit :

3 si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino :

4 et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino.

5 Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii.

6 Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii.

7 Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii : omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.

8 Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt :

9 duos renunculos et reticulum quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris cum renunculis,

10 sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum : et adolebit ea super altare holocausti.

11 Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo,

12 et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent : incendetque ea super lignorum struem, quæ in loco effusorum cinerum cremabuntur.

13 Quod si omnis turba Israël ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est,

14 et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi.

15 Et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini,

16 inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine ejus in tabernaculum testimonii,

17 tincto digito aspergens septies contra velum.

18 Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii : reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii.

19 Omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare :

20 sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius : et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus.

21 Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum : quia est pro peccato multitudinis.

22 Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur :

23 et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum.

24 Ponetque manum suam super caput ejus : cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est,

25 tinget sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus.

26 Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet : rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.

27 Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terræ, ut faciat quidquam de his, quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat,

28 et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam.

29 Ponetque manum super caput hostiæ quæ pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti.

30 Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo : et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.

31 Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino : rogabitque pro eo, et dimittetur ei.

32 Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam :

33 ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent cædi holocaustorum hostiæ.

34 Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.

35 Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini : rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10040

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10040. Quia caro juvenci cum pelle et fimo ejus extra castra comburebatur igne, constare potest quod per ‘carnem’ non bonum amoris sed malum amoris significaretur, secundum illa quae de ‘carne’ ejus supra n. 1 10035 dicta sunt, et de ‘castris’ nunc supra n. 2 10038. Quod autem concessum fuerit comedere carnem sacrificii, ut constare potest ex locis quae sequuntur, erat causa quia gens illa dum in cultu, fuit in externo absque interno, videantur citata n. 9320 fin. et n. 9380; et externum absque interno prorsus non sanctum est, quia tunc gestus modo agit, et os loquitur, at cor et anima abest; sed usque externum absque interno sanctum dicebatur, quia repraesentabat sancta interna; sancta interna sunt omnia quae amoris et fidei a Domino in Dominum; quia gens illa talis erat, non licebat ei comedere sanguinem et adipem, quoniam per ‘sanguinem’ significabatur Divinum Verum quod fidei, et per ‘adipem’ Divinum Bonum quod amoris, utrumque a Domino, videatur supra n. 10033; sed licebat illis comedere carnem sacrificii, quia per illam significabatur proprium hominis, 3 n. 10035, et proprium illius gentis erat colere externa ut sancta, et prorsus nihil facere interna, qui cultus, praeter repraesentativum, quod erat sanctum, erat idololatricus, videatur n. 4281, 4311; etiam caro repraesentative non aliud est, quando sanguis ejus repraesentabat Divinum Verum, et ‘adeps’ Divinum Bonum, n. 10033, nam tunc repraesentabat caro quoddam absque vita et anima quod vocatur mortuum, 4 quale est externum absque interno secundum haec apud Mosen,

Non comedes sanguinem, quia sanguis est anima; et non comedes animam cum carne, Deut. 12:23.

[2] Paene similis 5 cultus est 6 apud gentem 7 religionis Catholicae, prout vocatur, nempe externus absque interno, non enim vulgo datur scire interna Verbi, quia negatur ei legere Verbum; ideo quoque ex Providentia Divina Domini factum est quod in Sancta Cena daretur panis qui est caro, et non vinum quod est sanguis; et tamen sanguis est qui 8 vivificat carnem, sicut vinum panem; nam sicut panis absque vino non dat nutricionem corpori, ita nec bonum amoris quod significatur per panem et per carnem, absque vero fidei quod significatur per vinum et per sanguinem, dat nutricionem animae; ex Divina etiam Providentia Domini ibi factum est quod sacerdos ebiberet vinum, quia per id significatur nutricio animae per Divinum Verum absque bono amoris, quod est sanctum externum absque sancto interno; quod hoc ex Divina 9 Domini Providentia factum sit, non sciunt, ex causa quia idololatrice adorant externa, et sic non capiunt interna; quapropter si aliter, non secus ac Judaei, profanavissent sancta; per ebibere vinum solum, etiam significatur scire Divinum Verum solum, et non vulgus, nisi quantum et quale volunt; sicut etiam ibi fit. Quod in Sancta Cena caro et panis sint Divinum Bonum Divini Amoris Domini erga genus humanum, et reciprocum hominis in Dominum, et quod sanguis et vinum sint 10 Divinum Verum procedens ex Divino Bono Domini, ita verum fidei a Domino 11 in Dominum, videatur n. 3464, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 6135, 12 6377, 6789, 7850, 9127. Quod 13 carnem sacrificiorum attinet, quando illa educeretur extra castra, et combureretur igne, videatur Lev. 4:11, 12, 21; et quando et a quibus comederetur, Lev. 6:19-fin. [KJV 26-30], 7:6, 15-19, 19:5, 6; Deut. 12:7, 17, 18, 27, 27:6, 7.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts videatur supra.

4. The Manuscript inserts ita.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The Manuscript inserts etiam.

7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

8. quod, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. The Manuscript deletes sint, and inserts sit.

11. The Manuscript places this after Dominum.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The Manuscript inserts ad.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6377

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6377. ‘Lavat in vino vestimentum suum’: quod significet quod Naturale Ipsius sit Divinum Verum ex Divino Bono Ipsius, constat a significatione ‘lavare’ quod sit purificare, de qua n. 3147; ex significatione ‘vini’ quod sit bonum 1 amoris erga proximum et bonum fidei, et in supremo sensu Divinum Verum ex Divino Bono Domini, de qua sequitur; et ex significatione ‘vestimenti’ quod sit exterius quod tegit interius, de qua n. 5248, ita naturale, nam hoc exterius est, et tegit rationale quod interius; inde etiam ‘vestimentum’ est verum quia hoc exterius est ac tegit bonum 2 interius, n. 2576, 4545, 4763, 5319, 5954.

[2] Quod ‘vinum’ sit 3 amor erga proximum et bonum fidei, constare potest ex illis quae de pane et vino in Sancta Cena, n. 2165, 2177, 3464, 4581, 5915 ostensa sunt, quod nempe panis 4 sit bonum amoris caelestis et quod ‘vinum’ bonum amoris spiritualis; hoc quoque constare potest a minhah et libamine in sacrificiis; ‘minhah’ ibi significabat bonum amoris et ‘libamen’ bonum fidei; minhah constabat ex talibus quae significabant amoris bonum et libamen ex vino quod significabat fidei bonum; ipsa etiam sacrificia dicebantur panis, n. 2165; quod libamen ex vino 5 adhiberetur in sacrificiis, videatur Exod. 29:40, Lev. 23:12, 13, 18, 19, Num. 15:2-15, 28:6, 7, 18 ad fin. , 29:1-7 seq.

[3] Quod ‘vinum’ significet 6 amorem erga proximum et bonum fidei, patet etiam apud Esaiam,

Omnis sitiens ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, ac comedite, ac ite, emite sine argento et sine pretio vinum et lac, 55:1;

quod non emerent vinum et lac, nullus non scire potest, sed id quod per ‘vinum et lac’ significatur, hoc est, 7 amorem erga proximum et fidem; haec dantur a Domino ‘absque argento et pretio’:

[4] apud Hoscheam,

Area et torcular 8 non pascent illos, et mustum mentietur illis: ... revertetur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria immundum comedent: non libabunt Jehovae vinum, et non grata erunt Ipsi sacrificia illorum, 9:2-4;

ibi etiam in sensu interno agitur de bono amoris et de bono fidei quod cessaverint; bonum amoris est ‘area’ ex frumento ibi et inde pane; et bonum fidei est ‘torcular, mustum et libamen vini’; ‘revertetur Ephraim in Aegyptum’ pro quod intellectuale consuleret scientifica de arcanis fidei; ‘in Assyria immundum comedent’ pro quod ex ratiocinatione inde; quod ‘Ephraim’ sit intellectuale Ecclesiae, videatur n. 5354, 6222, 6238, 6267; quod ‘Aegyptus’ sit scientificum, n. 1164, 1165, 1186, 1462, 5702; et quod ‘Assyria’ sit ratiocinatio, n. 1186; ipsa series etiam manifestat quod verbis ibi aliud insit quam quod in littera apparet; in sensu enim interno cohaerent, non autem in sensu externo, sicut quod ‘area et torcular non pascent illos, et mustum mentietur illis’, et mox, ‘revertetur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria immundum comedent’; et quoque quid absque sensu interno foret, quod ‘reverteretur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria immundum comedent’.

[5] Cessatio amoris mutui et boni fidei etiam per torcular et vinum describitur apud Jeremiam,

Super vindemiam tuam vastator cecidit, unde collecta est laetitia, et gaudium ex Carmele; et ex terra Moabi, vinum enim ex torcularibus cessare feci, non calcabit 9 hedad, 48:32, 33.

[6] Quod ‘vinum’ significet bonum 10 amoris mutui et fidei, patet etiam apud Johannem, Audivi vocem e medio quatuor animalium, dicentem, ... Oleo et vino damnum ne inferas, Apoc. 6:6;

‘oleum’ pro bono amoris caelestis, et vinum pro bono 11 amoris spiritualis.

[7] Per oleum et vinum simile intelligitur in parabola Domini de Samarita, apud Lucam, Samarita quidam iter faciens, et videns eum qui vulneratus fuit a latronibus, visceribus commotus est, quare accedens obligavit vulnera ejus, infudit oleum et vinum, 10:33, 34;

quod ‘infuderit oleum et vinum’ significat quod praestiterit opera amoris et charitatis'; quod ‘oleum’ sit bonum amoris, videatur n. 886, 3728; pariter per quod antiqui oleum et vinum fuderint super statuam, cum illam sanctificarent, Gen. 35:14, n. 4581, 4582.

[8] Quod ‘vinum’ sit bonum 12 amoris et fidei, patet a Domini verbis, cum instauravit Sanctam Cenam, quae tunc de vino diceret, Dico vobis quod non bibiturus sim a nunc ex hoc genimine vitis usque ad diem illum, quando id bibero vobiscum novum in regno Patris Mei, Matth. 26:29, Luc. 22:17, 18;

quod non ibi 13 bibiturus vinum, cuivis constare potest, sed quod significetur bonum amoris et fidei, quod 14 daturus illis qui a regno 15 Ipsius. 16 Simile per vinum significatur apud Esai. 24:9, 11, Thren. 2:11, 12, Hoschea 14:8, Amos 9:13, 14, Zach. 9:15, 16, Luc. 5:37-39.

[9] Quoniam 17 ‘vinum’ significat bonum 18 amoris et fidei, ideo in supremo sensu significat Divinum Verum a Divino Bono Domini, nam ex hoc per influxum 19 est homini qui recipit, bonum 20 amoris et fidei.

[10] 21 Quoniam pleraque in Verbo etiam contrarium sensum habent, ita quoque vinum, in quo sensu vinum significat falsum ex malo, ut apud Esaiam,

Vae surgentibus mane sub auroram, et siceram persequuntur, commorantibus in crepusculum, ut vinum incendat eos; ... vae heroibus ad potandum vinum, et viris roboris ad miscendum siceram, 5:11, 22:

apud eundem,

Etiam hi per vinum errant, et per siceram aberrant: sacerdos et propheta errant per siceram, absorbentur a vino, aberrant per siceram, errant inter videntes, titubant in judicio, 28:7:

apud eundem,

Pastores non sciunt intelligere, omnes in viam suam respiciunt.... Venite, sumam vinum, et inebriabimur sicera; fiatque sicut hoc, die 22 crastino, magna abundantia, 56:11, 12: et praeterea apud Jer. 13:12, 4:11, 7:5, Amos 2:8, Mich. 2:11, 23 Ps. 75:9 [KJV 8), Deut. 32:33. Falsum ex malo etiam significatur per ‘calicem vini irae’, Jer. 25:15, 16, Apoc. 14:8, 10, 16:19;

per ‘torcular vini furoris irae Dei’, Apoc. 19:15;

perque ‘vinum scortationis’, Apoc. 17:2, 18:3.

Footnotes:

1. charitatis

2. The Manuscript inserts quod.

3. bonum charitatis

4. ibi sit Bonum amoris, et quod sanguis bonum fidei

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. bonum charitatis

7. charitatem

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. see note to 1071

10. charitatis

11. fidei

12. charitatis

13. biberet

14. daret

15. suo

16. per vinum etiam simile significatur

17. The Manuscript inserts nunc.

18. charitatis

19. est after recipit

20. charitatis

21. Quia

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. This and next quotations transposed

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.