The Bible

 

Threni 5:6

Study

       

6 Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2851

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2851. Quod hereditabit semen tuum portam hostium 1 tuorum significet quod charitas et fides succedet loco ubi prius malum et falsum, constat ex significatione ‘hereditare’ quod sit vitam Domini 2 accipere, de qua n. 2658, hic succedere quia cum charitas et fides loco ubi prius malum et falsum, tunc vita Domini succedit; ex significatione ‘seminis’ quod sit charitas et fides, de qua n. 1025, 1447, 1610, 1941; a significatione ‘portae’, de qua sequitur; et a significatione ‘hostium’ quod sint mala et falsa, seu quod idem, qui in malo et falso; hi significantur per hostes et inimicos in sensu interno Verbi.

[2] Quod significationem ‘portae’ attinet, sunt in genere binae portae apud unumquemvis hominem; una patet ad infernum, quae aperta est malis et falsis inde, in illa porta sunt infernales genii et spiritus; altera porta patet versus caelum, quae aperta est bonis et veris inde, in illa porta sunt angeli; ita est porta quae ducit ad infernum, et porta quae ducit ad caelum: porta inferni aperta est illis qui sunt in malo et falso, et tantum per rimas circumcirca superne aliquid lucis e caelo intrat, per quam possint cogitare et ratiocinari; porta autem caeli aperta est illis qui sunt in bono et vero inde:

[3] sunt enim binae viae quae ducunt in mentem hominis rationalem, via superior seu interna, per quam intrat bonum et verum a Domino, et via inferior seu externa, per quam malum et falsum subintrat ab inferno; ipsa mens rationalis est in medio ad quam tendunt viae; mens illa a bonis et veris quae ibi, in Verbo comparatur urbi et vocatur ‘urbs’, et quia comparatur urbi et vocatur urbs, designantur illi portae, et describitur passim quod hostes, hoc est, mali genii et spiritus illam urbem obsideant, et quod impugnent, et quod angeli a Domino, hoc est, Dominus illam defendat; infernales genii et spiritus cum malis et falsis, non ulterius venire possunt quam ad portam inferiorem seu externam, et nusquam in urbem, si potuissent in urbem seu in mentem rationalem, foret prorsus actum cum homine; at cum eo usque veniunt ut urbem illam expugnavisse sibi videantur, tunc clauditur illa sic ut non influat bonam et verum amplius in illam e caelo, solum, ut dictum, aliquid per rimas circumcirca; inde est quod tales non amplius aliquid charitatis nec aliquid fidei habeant, sed ponant in malo bonum et in falso verum, inde etiam est quod illi non amplius vere rationales sint, tametsi sibi videantur esse, n. 1914, 1944; et inde est quod dicantur ‘homines mortui’, tametsi se prae aliis 3 vivere credant, n. 81, 290f. ; 4 haec ex causa quia porta caeli illis clausa est; quod illis clausa, manifeste apparet et appercipitur in altera vita; tum quoque vicissim, quod porta caeli aperta sit illis qui in bono et vero.

[4] Quod ‘portam hostium’, de qua in hoc versu, in specie attinet, est illa apud hominem in mente ejus naturali; illam, cum prorsus naturalis est homo seu non regeneratus, occupant mala et falsa, seu quod idem, in illam influunt mali genii et spiritus cum cupiditatibus mali et persuasionibus falsi, videatur n. 687, 697, 1692; cum autem homo spiritualis sit seu regeneratur, tunc mala et falsa, seu quod idem, genii et spiritus mali ab illa porta, seu ab illa mente, expelluntur, quibus expulsis succedunt bona et vera, seu charitas et fides, 5 quae significantur per quod ‘hereditabit semen tuum portam hostium 6 suorum’; hoc fit in particulari apud unumquemvis hominem cum regeneratur, 7 similiter in altera vita illis qui in regnum Domini veniunt, et hoc quoque fit in communi, seu in Ecclesia, quae est plurium:

[5] repraesentatum hoc fuit per quod filii Israelis expulerint gentes a terra Canaane; hoc in sensu litterali intelligitur per quod ‘hereditabit semen tuum portam hostium’, at in sensu interno significantur illa quae dicta sunt: inde antiquis temporibus sollemne factum ita dicere cum benedicerentur illi qui conjugium inirent, ut quoque patet a benedictione Labanis ad Rebeccam sororem, cum haec desponsata iret ad Jishakum, Soror nostra, tu esto in millia myriadis, et hereditet semen tuum portam osorum 8 tuorum, Gen. 24:60.

Quod talia per ‘portam hostium seu osorum’ in Verbo significentur, constare potest a sequentibus locis;

[6] apud Esaiam,

Interimam fame radicem tuam, et reliquias tuas occidam; ejula porta, clama urbs, liquefacta est Philistaea tota tu, quia e septentrione fumus venit, 14:30, 31;

‘interimere fame radicem et reliquias occidere’ pro auferre bona et vera quae a Domino interius recondita sunt, quod ‘reliquiae’ sint illa, videatur n. 468, 530, 560-562, 661, 798, 1050, 1738, 1906, 2284; ‘porta’ pro aditu ad interiora seu ad mentem rationalem; ‘urbs’ pro illa mente, seu quod idem, pro bonis et veris ibi, n. 402, 2268, 2449, 2451, 2712; ‘Philistaea’ pro scientia cognitionum fidei, seu quod idem, pro iis qui in scientia earundem sunt sed non in bonis fidei, n. 1197, 1198; ‘e septentrione fumus’ pro quod ab inferno falsum; quod ‘fumus’ sit falsum ex malo, n. 1861:

[7] apud eundem,

Frangetur urbs inanitatis, claudetur omnis domus ab intrando; clamor super vino in plateis, desolabitur omnis laetitia, exulabit gaudium terrae, reliquum in urbe desolatio, et vastatione percutietur porta, nam ita erit in medio terrae, in medio populorum, 24:10-13;

‘urbs inanitatis quae frangetur’ pro mente humana quod deprivata vero, ‘omnis domus quod claudetur’ pro quod absque bono; quod ‘domus’ sit bonum, n. 2233 9 ; ‘clamor super vino in plateis’ pro statu falsi; quod clamor praedicetur de falsis, n. 2240; quod ‘vinum’ sit verum, de quo clamor quod non sit, n. 1071, 1798; quod ‘plateae’ sint quae ducunt ad vera, n. 2336; ‘laetitia quae desolatur’ praedicatur de vero, ‘gaudium terrae quod exulat’, de bono; inde patet quid significat quod ‘reliquum in urbe desolatio’, et quod ‘vastatione percutietur porta’; vastata dicitur porta cum non nisi quam mala et falsa regnant:

[8] apud Jeremiam,

Viae Zionis lugentes, ut non veniant ad festum statum, omnes portae ejus desolatae, sacerdotes ejus gemunt, virgines ejus anxiae, et illi amarum; facti hostes ejus in caput, inimici ejus securi, quia Jehovah anxietate affecit, super multitudinem praevaricationum ejus; infantes ejus abiverunt captivi coram hoste, Thren. 1:4, 5;

‘viae Zionis lugentes’ pro quod non amplius vera ex bono; quod ‘viae’ sint vera n. 189, 627, 2333; ‘omnes portae desolatae’ pro quod omnes aditus occupati a falsis; ‘facti hostes in caput’ pro quod mala regnent:

[9] apud eundem,

Jehovah lugere fecit antemurale, et murum filiae Zionis, simul languent, demersae in terram portae ejus, perdidit et fregit vectes ejus; rex ejus et principes ejus in gentibus; non lex, etiam prophetae non invenerunt visionem a Jehovah; ... aperuerunt super te os suum omnes inimici tui, exsibilarunt et frenduerunt dente, dixerunt, Absorpsimus, utique hic dies est quem exspectavimus, invenimus, vidimus, Thren. 2:8, 9, 16; ‘demersae in terram portae’ pro quod mens naturalis occupata a malis et falsis; ‘rex ejus et principes in gentibus’ pro quod vera immersa malis; quod ‘rex’ sit verum in genere, n. 1672, 1728, 2015, 2069; quod ‘principes’ vera primaria, n. 1482, 2089; quod ‘gentes’ sint mala, n. 1259, 1260, 1849, 1868, 2588:

[10] apud Mosen,

Gens a longinquo, ab extremitate terrae, ... angustabit te in omnibus portis 10 tuis, donec dejici muros tuos altos et munitos in quibus confides, in omni terra tua; et angustabit te in omnibus portis tuis, in tota terra tua, ... itaangustabit te hostis 11 tuus, [Deut. 28:49], 52, 53; inter maledictiones quas Moses praedixit populo, si non permanerent in praeceptis et statutis; ‘gens a longinquo ab extremitate terrae’ in sensu interno pro malis et falsis, seu illis qui in malo et falso; ‘angustare in omnibus portis’ pro secludere omnem aditum bono et vero:

[11] apud Nahum, Ecce populus tuus mulieres in medio tui, inimicis aperiendo apertae sunt portae terrae tuae, comedit ignis vectes tuos, aquas obsidii hauri tibi, confirma munimenta tua, intra in caenum, et calca bitumen, confirma fornacem lateritiam, 3:13, 14;

‘inimicis apertae portae terrae’ pro quod mala occupent locum ubi erunt bona: in libro Judicum, Cessarunt viae, et iverunt semitas, iverunt vias tortuosas, cessarunt vici in Israele, ... elegit deos novos, tunc oppugnari portas, clypeus si visus, vel hasta in quadraginta millibus Israelis, 5:6-8; 12 propheticum Deborae et Baraki; ‘oppugnari portas’ pro quod bona et vera:

[12] apud Davidem,

Excogitant in me habitatores portae, modulantur bibentes siceram, Ps. 69:13 [KJV Ps. 69:12];

‘habitatores portae’ pro malis et falsis, tum pro infernalibus:

apud Ezechielem,

In visionibus Dei deductus ad ostium portae interioris spectans versus septentrionem, ... ibi vidit abominationes magnas domus Israelis:... etiam deductus ad ostium portae domus Jehovae spectans versus septentrionem, ... ibi etiam abominationes, 8:3, 6, 14, 15; ‘ostium portae interioris spectans versus septentrionem’ pro loco ubi interiora falsa; ‘ostium portae domus Jehovae versus septentrionem’ ubi interiora mala; quod falsa et mala interiora sint, et quod sit interior sphaera in qua tales spiritus et genii, videatur n. 2121-2124:

[13] apud Davidem,

Ecce possessio Jehovae filii, merces fructus ventris, sicut tela in manu validi, ita filii primitiarum, beatus vir qui implevit pharetram suam ab illis; non pudefient, quia loquentur cum hostibus in porta, Ps. 127:3, 4 [5];

‘loqui cum hostibus in porta’ pro nihil timere mala et falsa, ita nec infernum:

apud Esaiam,

In die illo erit Jehovah Zebaoth ... in spiritum judicii sedenti ad judicium, in fortitudinem avertentibus praelium ad portam, et etiam hi vino insaniunt, et sicera errant, 28:5-7:

apud eundem,

Exscindentur peccare facientes homines verbo, et corripientem in porta illaqueant, et declinare faciunt in inane justum, 29:20, 21:

apud eundem,

Elam sustulit pharetram in curru hominis, 13 equites, Kir denudavit scutum, et fuit electio vallium tuarum plena curru et equitibus, ponendo posuerunt ad portam, ... et 14 spectavit in die illo ad armamentarium domus silvae, 22:6-8:

apud Jeremiam,

Luxit Jehudah, et portae ejus languefactae, 15 atruerunt ad terram, et clamor Hierosolymae ascendit, magnates miserunt minores ad aquas, venerunt ad foveas, nec invenerunt aquas, 14:1-3:

apud eundem,

Seniores a porta cessarunt, juvenes a modulatione sua, Thren. 5:14;

[14] ex his constare potest quid significat ‘porta hostium’ quod nempe infernum, seu infernales, qui continue impugnant bona et vera, eorum sedes est apud hominem, ut dictum, in mente ejus naturali; sed cum homo talis est ut admittat bona et vera, ita angelos, tunc a Domino abiguntur infernales a sede illa, quibus abactis aperitur porta caeli seu caelum; haec porta etiam in Verbo passim memoratur; ut apud Esaiam,

Canticum in terra Jehudae: urbs valida nobis, salus ponet muros et antemurale; aperite portas, et ingredietur gens justa, custodiens fidelitates, 26:1, 2

apud eundem,

Sic dixit Jehovah uncto suo 16 Koresho, cujus apprehendi dextram, ad descendere faciendum coram illo gentes, et lumbos regum aperiam, ad aperiendum coram illo valvas, et portae non occludentur: Ego coram te ibo, et tortuosa rectificabo, valvas aeris confringam, et vectes ferri concidam, 45:1, 2:

apud eundem,

Aedificabunt filii alienigenae muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi, ... aperient portas tuas jugiter, diu et noctu non occludentur:... non audietur amplius violentia in terra tua, vastitas et confractio in terminis tuis, et vocabis salutem muros tuos, et portas tuas laudem, 60:10, 11, 18:

apud eundem,

Transite, transite portas, parate viam populo, sternite, sternite semitam, ... dicite filiae Zionis, Ecce salus tua venit, 62:10-12:

apud Micham, Transibunt per portam, et exibunt per illam, et transibit rex eorum coram illis, et Jehovah in principio eorum, 2:13:

apud Davidem,

Attollite portae capita vestra, et extollimini ostia aeterna, et intrabit Rex gloria. Quis hic Rex gloriae? Jehovah fortis et heros, Jehovah heros belli; attollite portae capita vestra, attollite ostia aeterna, Ps. 24:7-10:

apud eundem,

Celebra Hierosolyma Jehovam, lauda Deum tuum Zion, quia firmat vectes portarum tuarum, benedicit filiis tuis in medio tui, Ps. 147:12, 13.

[15] Ex his patet quod ‘porta caeli’ sit ubi angeli apud hominem, hoc est, ubi influxus boni et veri a Domino; ita quod binae portae sint, ut dictum: de 17 binis portis ita Dominus apud Matthaeum, Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via quae abducit ad interitum, et multi sunt qui intrant per eam; quia angusta et stricta via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam, 7:12-14; Luc. 13:23, 24.

Praeterea de portis ad Novam Hierosolymam, et de portis ad novum Templum, multis agitur apud Ezechielem, etiam apud Johannem in Apocalypsi, per quas nec aliud intelligitur quam aditus ad caelum; de quibus videatur, Ezech. 40:6-49; 43:1, 2, 4; 44:1-3; 46:1-9, 12; 48:31-34; Apoc. 21:12, 13, 21, 25; 22:14; Esai. 54:11, 12; inde Hierosolyma appellatur ‘porta populi’, Mich. 1:9; Obadias 1:13.

Footnotes:

1. Hebrew = suorum

2. The Manuscript has habere

3. The Manuscript places this before se.

4. The Manuscript inserts et.

5. The Manuscript inserts haec sunt.

6. So, in the Manuscript and in the First Latin Edition, as in the Hebrew also.

7. The Manuscript has hoc quoque fit in communi, cum nova Ecclesia a Domino plantatur; similiter in altera vita illis qui in Regnum Domini veniunt, but deletes hoc to plantatur

8. The Hebrew is suorum as above.

9. The Manuscript and the First Latin Edition insert 223410. suis, in the First Latin Edition

11. tuis, in the First Latin Edition

12. The Manuscript has Canticum

13Arcana Coelestia 641914. Hebrew also = spectavisti

15. In Arcana Coelestia 224016. The First Latin Edition has Chorescho here, the Manuscript has Choresho, but in 898917. The Manuscript has quibus

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2015

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2015. Quod ‘reges ex te exibunt’ significet quod ab Ipso omne verum, constat a significatione ‘regis’ in Verbo tam historico quam prophetico quod sit verum, ut dictum n. 1672, sed nondum ita ostensum; ex significatione ‘gentium’ quod sint bona, et ex significatione ‘regum’ quod sint vera, constare potest qualis est sensu: internus Verbi, tum quam remotus sit a sensu litterae: qui legit Verbum cumprimis historicum, nusquam aliter credit quam quod ‘gentes’ ibi sint gentes, et ‘reges’ ibi sint reges, et sic quod agatur de 1 gentibus in ipsissimo Verbo quae nominantur, deque regibus; sed idea gentium tum regum, prorsus perit cum excipitur ab angelis, et loco eorum succedit bonum et verum; hoc non potest non apparere ut peregrinum immo ut paradoxon, sed usque ita se habet; constare quoque cuivis potest ex eo, si in Verbo significarentur gentes per ‘gentes’, et rege: per ‘reges’, tunc Verbum Domini 2 vix plus involveret quam aliud quoddam historicum aut aliud scriptum et sic foret mundanum, cum tamen in Verbo nihil non est Divinum, ita caeleste et spirituale;

[2] ut solum in hoc versu, quod ‘Abraham fructificaretur, et daretur in gentes atque reges ex illo exirent’, quid hoc nisi mere mundanum, et prorsus nihil caeleste; est enim in illis modo gloria mundi quae plane 3 nihil es in caelo; at si Verbum Domini, erit gloria caeli et nulla mundi; quare etiam sensus litterae prorsus obliteratur et evanescit cum transit in caelum, et purificatur ita 4 ut nihil mundani immixtum sit, nam per ‘Abraham’ non intelligitur Abraham sed Dominus, per fructificari non posteritas ejus quae cresceret in valde valde sed bonum Humanae Essentiae Domini in infinitum; per ‘gentes’ non gentes sed bona; et per ‘reges’ non reges sed vera; manente usque historico secundum sensum litterae in sua veritate, nam verum erat quod ita dictum Abrahamo, tum quod ita fructificatus, et quod fuerint gentes ex eo, tum etiam reges.

[3] Quod ‘reges’ significent vera, constare potest ex his locis:

apud Esaiam,

Aedificabunt filii alienigenae muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi; ... suges lac gentium et uber regum suges, 60:10, 16;

quid ‘sugere lac gentium, et uber regum’, nusquam patet ex littera sed ex sensu interno, in quo est donari bonis et instrui veris:

apud Jeremiam,

Intrabunt per portas civitatis hujus reges, et principes, sedentes super throno Davidis, equitantes curru et equis, 17:25; 22:4;

‘equitare curru et equis’ est propheticum, quod significat abundantiam intellectualium, ut a permultis apud Prophetas constare potest; ita quod ‘per portas civitatis intrabunt reges’ 5 significetur in sensu interno quod imbuerentur veris fidei; hic Verbi sensus est caelestis in quem mundanus litterae transit:

[4] apud eundem,

Jehovah sprevit in indignatione irae Suae regem et sacerdotem... subsiderunt in terram portae Zionis, perdidit et confregit vectes ejus; rex et principes inter gentes, non lex, Thren. 2:6, 9;

ibi ‘rex’ pro vero fidei: ‘sacerdos’ pro bono charitatis: ‘Zion’ pro Ecclesia, quae ‘perditur, et cujus vectes confringuntur’: inde ‘rex et principes inter gentes’, hoc est, verum et illa quae sunt veri, exulabunt usque adeo ut ‘non sit lex’, hoc est, aliquid doctrinae fidei 6 :

apud Esaiam,

Antequam sciat puer reprobare malum, et eligere bonum, relinquetur humus, quam tu fastidis coram binis regibus suis, 7:16;

ubi de Adventu Domini: ‘humus quae relinquetur’ pro fide quae tunc nulla, cujus vera sunt ‘reges’ quae ‘fastidirentur’:

[5] apud eundem,

Tollam ad gentes manum Meam, et ad populos exaltabo signum Meum, et afferent filios tuos in sinu, et filiae tuae super humero apportabuntur, erunt reges nutritii tui, et dominae eorum lactatrices tuae, 49:22, 23;

‘gentes et filiae’ pro bonis; ‘populi et filii’ pro veris, ut in Parte Prima ostensum; quod ‘gentes’ pro bonis, n. 1259, 1260, 1416, 1849: quod ‘filiae’ similiter, n. 489-491: ‘populi’ pro veris, n. 1259, 1260; quod ‘filii’ similiter, n. 489, 491, 533, 1147: ‘reges’ itaque pro veris in genere ex quibus nutrientur, et ‘dominae’ pro bonis ex quibus lactabuntur; sive dicas bona et vera, sive illos qui in bonis et veris, idem est:

[6] apud eundem,

7 Asperget gentes multas, super illo compriment reges os suum, quia quod narratum est illis, viderunt, et quod non audiverunt, intellexerunt, 52:15;

ubi de Adventu Domini; 8 ‘gentes’ pro illis qui bonis afficiuntur, ‘reges’ pro illis qui veris':

apud Davidem,

Nunc reges intelligentes sitis, erudimini judices terrae; servite Jehovae in timore, et exsultate in tremore; osculamini Filium, ne forte irascatur, et pereatis in via, Ps. 2:10-12;

‘reges’ pro illis qui in veris sunt; qui quoque ex veris passim vocantur ‘filii regis’; ‘Filius’ hic pro Domino, Qui hic Filius dicitur 9 , quia est ipsum Verum, et ab Ipso omne verum:

[7] apud Johannem, Canent canticum novum, Dignus es qui accipias Librum, et aperias sigilla ejus; ... fecisti nos Deo nostro reges et sacerdotes, ut regnemus super terra, Apoc. 5:9, 10;

ubi qui in veris sunt, appellantur ‘reges’; Dominus etiam illos appellat filios regni, apud Matthaeum, Qui seminat bonum semen est Filius hominis, ager est mundus, semen sunt filii regni, et zizania sunt filii mali, 13:37, 38:

apud Johannem, Sextus angelus effudit phialam suam super fluvium magnum Euphratem, cujus exsiccata est aqua, ut pararetur via regum, qui ab oriente solis, Apoc. 16:12;

quod per ‘Euphratem’ non significetur Euphrates, nec per ‘reges ab oriente solis’ reges inde, constat; quid per ‘Euphratem’, videatur n. 120, 1585, 1866; inde patet quid ‘via regum qui ab oriente solis’ quod sint vera fidei quae a bonis amoris:

[8] apud eundem,

Gentes quae salvantur, in luce ejus ambulabunt, et reges terrae afferent gloriam et honorem suum in eam, Apoc. 21:24;

ubi ‘gentes’ pro illis qui sunt in bonis; ‘reges terrae’ pro illis qui sunt in veris, quod etiam inde liquet quia ibi prophetica sunt non historica:

apud eundem,

Cum meretrice magna, sedente super aquis multis, scortati sunt reges terrae, et inebriati sunt vino scortationis ejus, Apoc. 17:2: et alibi, Babylon ex vino [furoris] scortationis suae potavit omnes gentes, et reges terrae cum ea scortati sunt, Apoc. 18:1, 3, 9;

ibi similiter quod per ‘reges terrae’ non significentur reges, constat, agitur enim de falsificatione et adulteratione doctrinae fidei, hoc est, veri, quae est ‘scortatio’; ‘reges terrae’ pro veris quae falsificata et 10 adulterata:

[9] apud eundem,

Decem cornua quae vidisti, decem reges sunt, qui nondum regnum acceperunt, sed 11 potestatem tanquam reges 12 unam horam accipiunt cum bestia; hi unam mentem habebunt, et potentiam et potestatem suam tradent bestiae, Apoc. 17:12, 13;

quod hic reges non sint reges, cuivis quoque patet, alioquin prorsus non 13 intelligibile foret quod ‘decem reges tanquam reges 12 unam horam potestatem 14 acciperent’; similiter quae apud eundem,

Vidi bestiam et reges terrae, et exercitus eorum congregatos ad faciendum bellum cum sedente super equo, et cum exercitu ejus, Apoc. 19:19;

quod ‘sedens super equo’ sit Verbum Dei, aperte dicitur, ibid. vers. 13, contra quod congregati dicuntur reges terrae; ‘bestia’ pro bonis amoris profanatis, ‘reges’ pro veris fidei adulteratis; ‘reges terrae’ dicuntur quia intra Ecclesiam; quod ‘terra’ sit Ecclesia, n. 662, 1066, 1067, 1262; ‘equus albus’ pro intellectu veri; ‘sedens super equo’ pro Verbo. Adhuc manifestius apud Danielem, cap. xi, ubi agitur de bello inter ‘regem meridiei’, et ‘regem septentrionis’, per quae significantur vera et falsa quae pugnarunt; pugnae per bellum historice etiam ibi describuntur.

[10] Quia ‘rex’ significat verum, constare potest quid in sensu interno sit quod Dominus dicatur Rex, tum etiam Sacerdos, ut et quid apud Dominum repraesentarunt reges, et quid sacerdotes; ‘reges’ repraesentarunt Divinum Ipsius Verum, et ‘sacerdotes’ Divinum Ipsius Bonum; omnes leges ordinis quibus Dominus gubernat universum ut Rex, sunt vera; omnes autem leges quibus gubernat universum ut Sacerdos et quibus etiam ipsa vera regit, sunt bona; nam regimen ex solis veris damnaret unumquemvis ad infernum, sed regimen ex bonis, tollit inde, et elevat in caelum, videatur n. 1728; quia haec bina apud Dominum sunt conjuncta, etiam antiquitus repraesentabatur per regium conjunctum sacerdotali, ut apud Malchizedekum qui fuit rex Shalem et simul sacerdos Deo Altissimo, Gen. 14:18;

et postea apud Judaeos ubi Ecclesia repraesentativa, in sua forma instituta, per judices et sacerdotes, dein per reges;

[11] at quia ‘reges’ repraesentarent vera, quae non imperare debuerunt, ex causa, ut dictum, quia damnant, ideo id 15 tantum displicuit ut increparentur, et descriptum quale sit verum in se spectatum, per jus regis, 1 Sam. 8:11-18, et prius per Mosen, Deut. 17:14-18, mandatum quod eligerent verum genuinum quod ex bono, non spurium, et quod illud non ratiociniis et scientificis conspurcarent; haec sunt quae involvit praescriptio de rege apud Mosen loco citato, quod nusquam aliquis ex sensu litterae videre potest, sed usque patet ex singulis in sensu interno, et inde quod nihil aliud per ‘regem’ et ‘regium’ repraesentatum et significatum fuerit quam verum.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts ibi.

2. The Manuscript has Verbum Domini after involveret.

3. The Manuscript has prorsus.

4. The Manuscript has adeo.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript inserts hic sensus est internus.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript transposes these two clauses.

9. The Manuscript has vocatur.

10. The Manuscript has seu.

11. The Manuscript and the First Latin Edition omit this.

12. The Manuscript has 10 reges, but it is included in AR and AE.

13. The Manuscript has nullum.

14. The Manuscript has potestatem before tanquam.

15. The Manuscript has in.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.